 |
PAULUS PP. VI
CHRISTI MATRI ROSARII
EPISTULA ENCYCLICA*
Ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque
locorum Ordinarios pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes: in mensem
maium supplicationes Beatae Mariae Virgini indicuntur
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Christi Matri Rosarii precibus veluti mystica serta per Octobrem mensem
contexere sollemne est populo fideli. Quod, Decessorum Nostrorum exemplo, valde
probantes, ad peculiaria pietatis officia eidem Beatissimae Virgini praestanda
omnes Ecclesiae filios hoc anno vocamus. Ingruit enim periculum amplioris
graviorisque calamitatis, quae humanae familiae impendet, siquidem praesertim in
orientalis Asiae partibus adhuc cruente dimicatur ac laboriosum bellum desaevit;
atque adeo monemur, ut de pace tuenda, quantum in Nobis est positum, iterum
idque vehementius agamus. Perturbant quoque animum ea, quae in aliis regionibus
fieri cognoscuntur, veluti increscens armorum «nuclearium» contentio, vesanum
propriae nationis amplificandae studium, immoderata stirpis commendatio, rerum
evertendarum cupiditas, disiunctio civibus imposita, nefariae insidiae,
insontium caedes; quae omnia summi mali materia esse possunt.
Ut proximis Decessoribus Nostris, ita et Nobis a providentissimo Deo peculiare
munus mandatum esse videtur eo pertinens, ut labore patienter constanterque
suscepto ad pacem servandam fir mandamque incumbamus. Quod officium, ut liquet,
ex eo oritur, quod universa Ecclesia Nobis regenda est credita, quae, «signum
levatum in nationes» (Cf Is 11,12), non rei politicae, quam dicunt,
commodis inservit, sed Iesu Christi, divini Auctoris sui, veritatem et gratiam
hominum generi debet afferre.
Re quidem vera ab inito apostolico ministerio nihil omisimus, quominus preces
fundendo, rogando, hortando pacis causam in mundo ageremus. Quin immo,
quemadmodum probe meministis, anno praeterito per aetheris spatia
Septemtrionalem Americam petivimus, ut in Sede Nationum Coniunctarum coram
lectissimo Coetu eorum, qui omnium fere nationum personas gerebant, de pacis
optatissimo bono loqueremur, morrentes, ne alii aliis sinerentur esse inferiores,
ne alii alios impugnarent, sed ut omnes ad pacem stabiliendam studium operamque
conferrent. Atque etiam postea, sollicitudine apostolica moti, eos, in quos
tantum negotium recideret, cohortari non desivimus, ut ab hominibus immanissimam
cladem, fortasse subsecuturam, propulsarent.
Nunc igitur iterum vocem attollimus Nostram «cum clamore valido et lacrimis» (Heb
5,7), eos, qui publicae rei praesunt, impensissima prece rogantes, ut orni ope
contendant, ne incendium fundatur latius, sed ut penitus exstinguatur. Minime
quidem dubitamus, quin cuncti homines cuiusvis generis, coloris, religionis,
ordinis socialis, qui rectum et honestum expetant, idem Nobiscum sentiant. Omnes
ergo, quorum interest, necessarias inducant condiciones, quibus fiat, ut tandem
arma deponantur, antequam ipso pondere eventuum deponendi facultas auferatur.
Ii, in quorum potestate sita est salus humanae familiae, noverint se hac aetate
gravissimo conscientiae officio devinciri. Hanc quippe conscientiam suam
interrogent et percontentur, suam quisque gentem, mundum, Deum, historiam
respicientes: secum reputent nomina sua futura esse in benedictione, si quidem
huic hortamento sapienter obsecuti fuerint. In nomine Domini clamamus: sistite
gradum! Conveniendum est in unum, ad consilia et condiciones sinceris animis
descendendum. Nunc res surat componendae, etiam aliquo cum incommodo vel
detrimento, nam postea fortasse ingenti cum damno et acerbissima strage accepta,
quae in praesenti ne cogitari quidem potest, componi debebunt. Ea tamen pax est
conficienda, quae in iustitia hominumque libertate innitatur atque adeo rationem
ducat iurium hominum et communitatum, alioquin fluxa erit et instabilis.
Quae dum animo anxio et permoto edicimus, oportet, ut, quemadmodum suprema cura
pastoralis Nobis suadet, superna deposcamus auxilia, cum pax, cuius «tantum est
bonum, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri,
nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri» (S. AUG.,
De Civ. Dei, 19, 11; PL 41, 637), petenda sit ab eo, qui
est «Princeps pacis» (Is 9,6). Cum vero dubiis ac trepidis temporibus
Ecclesia ad praesentissimam deprecatricem, Matrem eius Mariam, perfugere
consuevisset, ad eandem mentem Nostram et vestram, Venerabiles Fratres, et
omnium Christifidelium merito convertimus, ea enim, ut ait Sanctus Irenaeus,
«universo generi humano causa facta est salutis» (Adv. haer. 3, 22; PG
7, 959). Nec quidquam Nobis videtur magis opportunum et praestabilius, quam
totius christianae familiae supplices voces sublime ferri ad Dei Genetricem,
quae «Regina pacis» invocatur, ut in tot tantisque aerumnis et angustiis
maternae bonitatis suae munera cumulate impertiat. Ei dicimus preces enixas et
assiduas esse adhibendas, quam Matrem Ecclesiae, scilicet huius spiritualem
Parentem, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum celebraretur,
plaudentibus Patribus et orbe catholico, renuntiavimus, a maioribus traditae
doctrinae caput confirmantes. Est enim Mater Salvatoris, ut Sanctus Augustinus
docet, «plane mater membrorum eius» (Epist. Encycl. Adiutricem populi
christiani, 5 sept. 1895; Acta Leonis XIII, 15, 1896, p. 302),
quorum, omissis allis, consentit Sanctus Anselmus haec proferens verba: «Quid
umquam potest dignius aestimari, quam ut tu sis mater quorum Christus dignatur
esse pater et frater» (De sanct. virg. 6; PL 40, 399); quin immo
eadem appellata est a Leone XIII, Decessore Nostro, «verissime quidem mater
Ecclesiae» (Or. 47; PL 158, 945). Non frustra ergo in ea spem
collocamus, formidolosa hac perturbatione commoti.
Quoniam vero, si mala crescunt, crescat oportet pietas populi Dei, percupimus,
Venerabiles Fratres, ut vobis praeeuntibus, exhortantibus, impellentibus,
clementissima Mater Maria, quemadmodum iam significavimus, per Octobrem mensem
pio Rosarii ritu instantius imploretur. Est enim haec precandi formula plebis
Dei sensui accommodata, eidem Deiparae acceptissima et ad caelestia impetranda
dona efficacissima. Quas quidem Rosarii preces Concilium Oecumenicum Vaticanum
Secundum, licet non expressis verbis tamen certa significatione, omnium
Ecclesiae filiorum animis hac sententia inculcavit: «praxes autem et exercitia
pietatis erga Eam (Mariam) saeculorum decursu a Magisterio commendata magni
faciant» (Const. dogm. de Eccl., n. 67: AAS 57 (1965), p. 65).
Tam frugiferum autem orandi officium non solum ad mala propellenda et arcendas
calamitates plurimum valet, ut Ecclesiae annalibus apertissime comprobatur, sed
etiam christianam vitam uberrime fovet, «imprimis catholicam fidem alit, quae
per opportunam sacrorum mysteriorum commentationem facile revirescit, et ad
divinitus impertitas veritates mentes erigit» (Litt. Encycl. PII XI
Ingravescentibus malis, 29 sept. 1937: AAS 29 (1937), p. 378).
Itaque mense Octobri, Beatae Mariae Virgini a Rosario dicato, duplicentur preces,
ingeminentur obsecrationes, ut eius intercessione aurora verae pacis, ad
religionem etiam quod attinet, quam, pro dolor, hac aetate non omnibus licet
libere profiteri, hominibus tandem affulgeat. Peculiari vero ratione exoptamus,
ut dies IV eiusdem meresis, quo, ut supra memoravimus, ante annum ad Sedem
Coniunctarum Nationum pacis causa Nos contulimus, in toto orbe catholico hoc
anno ut «dies ad pacem impetrandam constitutus» celebretur. Vestrum erit,
Venerabiles Fratres, pro pietatis studio, quo commendamivi, et pro rei momento,
quod perspectum habetis, sacros praescribere ritus, ut Dei et Ecclesiae Mater a
sacerdotibus, a religiosis, a populo fideli, singulari autem ratione a pueris
puellisque, innocentiae flore insignibus, ab aegrotis alioque pressis dolore
concordi animorum alacritate eo die obsecretur. Nos quoque in Petriana Basilica,
apud sepulcrum Principis Apostolorum, peculiarem supplicationem Deiparae Virgini,
christiani nominis praesidio et pacis sequestrae, eodem die faciemus. Sic, in
cunctis continentibus terris resonans una Ecclesiae vox caelum quasi percutiet;
etenim, ut ait Sanctus Augustinus, «in diversitate linguarum carnis, una est
lingua in fide cordis» (Enarr. in Ps 54, 11; PL 36, 636).
Materna igitur clementia, Beatissima Virgo, universos aspice filios tuos!
Attende anxietatem Sacrorum Pastorum timentium, ne greges sibi commissi horrida
iactentur procella malorum; attende angores tot hominum, patrum matrumque
familias, qui, de sua suorumque sorte inquieti, acerbis curis vexantur. Demitiga
mentes bellantium iisque inice «cogitationes pacis»; fac ut iniuriarum vindex
Deus ad misericordiam conversus gentes expetitae tranquillitati restituat et in
diuturnum aevum ad veri nominis prosperitatem adducat.
Bona spe ducti praecelsam Dei Genetricem hanc humilem precationem Nostram
benigne esse admissuram, vobis, Venerabiles Fratres, et elero et populis
cuiusque vestrum curae concreditis Benedictionem Apostolicam peramanter
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Septembris, anno MCMLXVI,
Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*
AAS 58 (1966), pp. 745-749
|