 |
LITTERAE APOSTOLICAE
SUB PLUMBO DATAE
UNIVERSALE IUBILAEUM ANNI SACRI
MILLESIMI NONGENTESIMI SEPTUAGESIMI QUINTI INDICITUR
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS
PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
APOSTOLORUM LIMINA, Romana loca dicimus sacra, ubi sepulchra
Apostolorum Petri et Pauli digne asservantur pieque coluntur, per quos
sanctos patres Urbs facta est non solum discipula veritatis
(1), sed etiam
veritatis magistra et catholicae unitatis sedes, nunc, appropinquante universali
Iubilaeo ibi celebrando, quasi expetendae metae fidelium animis clarius
effulgent. Quae quidem limina saeculorum decursu christianum populum semper impellebant,
ut fide ferveret et communionem ecclesialem testaretur, siquidem Ecclesia quae
et qualis ipsa sit agnoscit et causam unitatis suae habet in fundamento
Apostolorum, a Iesu Christo costituto (2). Iam a saeculo
II fideles Romam se conferebant, ut trophaea Apostolorum Petri et
Pauli in ipsis locis, ubi custodiuntur (3) viderent atque venerarentur, necnon ad Ecclesiam
Romanam accedebant, ut eius basileian, id est regiam maiestatem,
contemplarentur (4). Saeculo vero IV peregrinatio, qua Roma petitur, efficitur
praecipua eiusmodi pii itineris forma in occidente, similis et ad unum eundemque
religionis finem conspirans ac peregrinatio, qua in oriente Ierusalem aditur,
ubi Sepulchrum Domini exstat (5).
Prioribus medii aevi temporibus Romam sacrae peregrinationis causa confluunt ii,
qui, devincti cathedrae Petri (6), e variis Europae
partibus atque etiam ex oriente, praesertim monachi, adveniunt, ut fidem
orthodoxam ad sepulchra Apostolorum profiteantur (7). Idem peregrinandi propositum a saeculo XII ad saeculum XIII auctibus
crevit, utpote uberius redditum novis rationibus rei spiritualis pietatisque
popularis, quae totam Europam pervagabantur. His enim ipsis rationibus ditior effecta est vetus illa notio, quam Ecclesia
traditione acceperat quaeque aliis etiam religionibus propria fuit, scilicet
conceptus peregrinationis pro Deo (8). Tunc enim exortum
est Iubilaeum, quasi quidam fructus maturationis effectae in re doctrinali,
biblica, theologica (9), quae primum palam apparuit anno 1220,
Iubilaeo indicto per Honorium III, Decessorem Nostrum, propter peregrinationem,
quae fiebat ad sepulchrum S. Thomae Becket (10); ac deinde, ut notum est, Romam dirigebatur ad
basilicas SS. Petri et Pauli, magno illo motu populari et paenitentiali anno
1300 a Bonifatio VIII, item Decessore Nostro (11), confirmato, quo animi veniae a Deo impetrandae
et paci hominibus impertiendae inhiabant. Qui motus ad hunc altiorem finem
spectabat: ad honorem Dei et exaltationem /idei (12).
Iubilaeum Romae anno 1300 actum initium fuit et exemplum Iubilaeorum, quae
exinde sunt subsecuta (a saeculo xv singulis viginti quinque annorum spatiis,
nisi interdum ob vicissitudines exteriores haec series fuit turbata); quod
quidem documento est venerandam hanc institutionem continuatione et vigore
vitali commendari, quibus comprobetur eam ad quamvis aetatem salubriter
pertinere. Asseverari etiam licet Iubilaea, recentioribus bisce temporibus celebrata,
hanc praestabilem virtutem servasse, quippe quibus unitas et renovatio Ecclesiae
peculiari modo affirmarentur et universi homines excitarentur, ut se fratres
agnoscerent viamque pacis ingrederentur. Hoc ipso saeculo ineunte eiusmodi desiderium est significatum, cum Iubilaeum,
anno 1900 a Leone XIII, Decessore Nostro, perageretur; haec fuit exspectatio
humanae familiae, quae post quinque lustra exacta non levis periculi et
contentionis causis exagitabatur; haec proposita sunt Anno Sacro, undevicesimo
exeunte saeculo a peracta humani generis redemptione, anno 1933 extra ordinem
indicto; haec fuerunt nobilia optata circa iustitiam et pacificum hominum
convictum, quae Pius XII, Decessor Noster, postremo Iubilaeo anni 1950
praestituit.
I.
In hoc vero Anno Sacro omnes causae primariae et praecipuae praeteritorum
Iubilaeorum Nobis inesse videntur atque summatim contineri illis argumentis,
quae statuimus, cum Annum Sacrum, oratione die 9 mensis Maii anno 1973 habita,
primum annuntiavimus (13); quae quidem argumenta sunt: renovatio et reconciliatio. Haec
profecto argumenta proposuimus, ut pastores et fideles ea potissimum
meditarentur, dum Iubilaeum in Ecclesiis localibus celebraretur; iisdemque
Nostra addidimus hortamenta Nostramque catechesim. Sed animi appetitiones, quae
ambobus argumentis enuntiantur, et res altae ac praeclarae, quae iisdem
exprimuntur, plenius ad effectum deducentur Romae, ubi peregrinatores ad
sepulchra beatorum Apostolorum Petri et Pauli et ad aliorum martyrum memorias
facilius antiquos fidei vitaeque Ecclesiae fontes contingent, eo consilio ut
paenitentia ad Deum convertantur, caritate solidentur arctiusque cum fratribus
per gratiam Dei nostri coniungantur. Quae renovatio et reconciliatio imprimis ad interiorem pertinent vitam,
siquidem in intimis animi penetralibus radix est cuiusvis boni et, pro!,
cuiusvis mali: ibi ergo oportet perficiatur conversio, vel metanoia, id
est mutatio cursus, quem quis tenet, habitus mentis, optionum, vivendi generis. Sed etiam ad universam quod attinet Ecclesiam, decem annis a Concilii
Oecumenici Vaticani II exitu completis, Annus hic Sacer Nobis videtur quasi
quidam terminus temporis, ponderationi et reformationi tributi, et initium novi
spatii, quo oportet aedificetur elaborando in re theologica, spirituali,
pastorali; quae actio innitatur in fundamentis, praeteritis annis magno cum
labore iactis et firmatis secundum principia vitae novae in Christo et
communionis omnium in ipso, qui sanguine suo nos Patri reconciliavit (14).
Quod vero ad totum pertinet mundum, haec admonitio de renovatione et
reconciliatione peragenda congruit cum iis, quae homines - ubicumque conscii
redduntur quaestionum maxime se sollicitantium et ubicumque conflictantur
calamitatibus, quae e discidiis ac bellis quasi fratrum caedibus sunt exortae -
sincerius sitiunt, videlicet libertatem, iustitiam, unitatem, pacem. Itaque
Ecclesia Annum Sacrum annuntians cunctis hominibus bonae voluntatis illam
rationem vitae, veluti ad verticem directam, ostendit, qua omnes appetitiones et
experientiae ad bonum quoddam Absolutum vereque Universale referuntur, sine quo
vanum est sperare fore, ut homines iterum mutuae necessitudinis facultatem
veraeque libertatis tutelam inveniant. Etiamsi multis hodiernae consortionis humanae partibus id proprium sit, ut
saeculares induant formas, tamen Ecclesia, non quidem iis rebus se interponens,
quae ad competentem ipsius dicionem non pertinent, homines inducere cupit, ut
sentiant postulatum efficiendae conversionis ad Deum, qui unus est necessarius (15), ac necessitatem omnes actiones eius
timore et amore imbuendi: fides enim in Deum est praevalidum humanae
conscientiae praesidium et solidum fundamentum illarum necessitudinum, in
iustitia et fraternitate vertentium, quas mundus exoptat. Cum ergo pastores et fideles, Ecclesias omnes locales repraesentantes, piae
peregrinationis causa Romam accedent, id signum erit novi cuiusdam cursus
animorum, quo scilicet christiani conversioni et reconciliationi fraternae se
dedent. Hos intuentes indices interni animorum habitus, quo peregrinatores
afficiuntur, necnon laboris, quo populus christianus, quem illi repraesentant,
vires suas spirituales redintegrare nititur, Nos ut dispensatores verbi et
gratiae reconciliationis largimur, quantum in Nobis est positum, donum
indulgentiae sacri Iubilaei universis, qui Romanam peregrinationem instituunt,
et cunctis, qui, impediti ne iter faciant, illis mente sociantur.
II.
Constat, ex antiquissimo Ecclesiae more, indulgentiam, pluribus, christianae
paenitentiae operibus atque usibus adnexam, peculiari modo dono esse datam
occasione peregrinationis ad loca, quae per Redemptoris nostri Iesu Christi
vitam, mortem ac resurrectionem necnon Apostolorum fidei professionem sancta
sacraque reddita sunt. Quam quidem venerandam traditionem nunc quoque
persequimur, secundum principia ac normas, quae in Constitutione Apostolica a
verbis incipiente Indulgentiarum Doctrina (16), Nosmetipsi statuimus atque hic breviter
commemorare placet. Quoniam Christus «Iustitia» nostra est idemque nostra «Indulgentia» convenienter
est appellatus, Nos, qui eiusdem Christi Redemptoris ministros agimus, iuxta
traditum Ecclesiae morem, doni indulgentiae libenter participes efficimus
christifideles qui, animo ad Deum penitus conversi, sincere et actuose per
paenitentiae, pietatis et fraterni auxilii opera profitentur se permanere velle
caritate coniunctos cum Deo et fratribus, immo et in ipso proficere (17).
Nam huiusmodi participatio profluit et plenitudine bonorum salutis, quae primum
posita est penes ipsum Christum Redemptorem in quo sunt et vigent
satisfactiones et merita redemptionis eius (18). Qua in Christi plenitudine, unde
nos omnes accepimus (19), elucet perantiquum communionis Sanctorum dogma, qua vita singulorum
filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium aliorum fratrum
Christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate Corporis
Mystici Christi, quasi in una mystica persona (20).
Etenim, ex arcano ac benigno divinae dispositionis mysterio, homines
supernaturali necessitudine inter se coniunguntur, qua sicut peccatum unius
etiam ceteris nocet, ita etiam sanctitas unius beneficium ceteris affert
(21).
In indulgentia autem Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis
Christi Domini, fidelibus participationem communicat huius plenitudinis Christi
in Communione sanctorum (22), instrumenta salutis ipsis amplissime suppeditando. Ita Ecclesia materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet
filios, qui fulcimen inveniunt in Mystico Christi Corpore, quod totum eorum
conversioni caritate, exemplo, precibus allaborat. Ita fidelis paenitens validum
auxilium invenit in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut veterem exuat
hominem novumque induat, in quo revera consistit conversio et renovatio (23). Finis enim, quem
Ecclesia sibi proponit in indulgentiis elargiendis, in hoc est
positus ut non solum adiuvet christifideles ad poenas debitas luendas, sed etiam
eosdem impellat ad pietatis, paenitentiae et caritatis opera peragenda, ea
praesertim quae /idei incremento et bono communi conducunt (24).
III.
Quare, quasi interpretes effecti materni Ecclesiae sensus, omnibus
christifidelibus apte dispositis, qui, per paenitentiae sacramentum expiati et
sacra Communione refecti, ad mentem Summi Pontificis et Collegii Episcopalis
oraverint, indulgentiae plenariae donum dilargimur: 1. si sacram peregrinationem susceperint ad unam ex Basilicis Patriarchalibus
(hoc est ad Basilicam S. Petri in Vaticano, vel S. Pauli ad Viam Ostiensem, vel
Lateranensem Archibasilicam SS.mi Salvatoris, vel Basilicam Liberianam in
Exquiliis) vel ad aliam ecclesiam aut locum urbis Romae a competenti auctoritate
designatum, ibique devote interfuerint celebrationi liturgicae, praesertim
Missae Sacrificio, vel pio alicui exercitio (ex. gr. Viae Crucis,
Rosarii Marialis); 2. si visitaverint: turmatim vel singuli, unam ex quattuor Basilicis Patriarchalibus, ex iisque Solis, piis considerationibus vacaverint
per congruum temporis spatium, concludendis oratione Dominica, fidei professione
qualibet legitima formula et invocatione Beatissimae Virginis Mariae; 3. si, morbo vel alia gravi causa impediti quominus intersint, loco in quo
versantur, piae ad Urbem peregrinationi, eidem spiritualiter se adiunxerint,
preces suosque dolores Deo offerentes;
4. si, cum Romae versentur et morbo vel alia gravi causa impediantur quominus
intersint celebrationi liturgicae vel pio exercitio vel visitationi suae ipsorum communitatis (ecclesialis, familiaris
vel socialis), de quibus supra in nn. 1 et 2, eidem communitati spiritualiter se
adiunxerint, preces suas suosque dolores Deo offerentes. Vertente Iubilari Anno, praeterea, vigent ceterae indulgentiarum concessiones,
firma tamen norma qua indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest (25); omnes autem indulgentiae semper
defunctis applicari possunt in modum suffragii (26). Iisdem de causis, nempe ut christifidelibus largissima praebeatur copia
subsidiorum salutis et ut pastorum, maxime confessariorum, commodis consulatur,
statuimus, ut confessarii, qui iubilari peregrinationi intersint, uti possint
facultatibus, quibus a legitima auctoritate instructi sunt in sua quisque
dioecesi (27) ad audiendas, in itinere et in Urbe, confessiones
christifidelium secum peregrinantium, necnon aliorum qui cum iisdem ad ipsos
accesserint, salvo iure Paenitentiariorum Basilicarum Patriarchalium circa
confessionum sedes iis reservatas (28). Quibus quidem peculiares facultates a Sacra Paenitentiaria Apostolica
tribuentur.
IV.
Supra significavimus hos duos praecipuos fines Anno Sacro esse propositos:
spiritualem in Christo renovationem et reconciliationem cum Deo; quos fines non
solum ad vitam interiorem uniuscuiusque, sed etiam ad Ecclesiam universam,
necnon ad totam quodammodo hominum consortionem spectare. Quare cunctos, ad quos
pertinet, enixe adhortamur ad haec ipsa proposita consideranda, ad suscipienda
incepta, ad mutuam conferendam operam, ita quidem ut per Annum Sacrum reapse
fiant progressus in Ecclesiae renovatione efficienda atque etiam in itinere
properando ad quasdam veluti metas, quae, secundum spiritum Concilii Oecumenici
Vaticani II, ad futurum tempus prospicientis, Nobis peculiari ratione tordi sunt:
scilicet paenitentia, animi purificatio et conversio ad Deum consequenter
efficiant oportet, ut actio apostolica Ecclesiae incrementis augeatur. Per Annum igitur Sacrum studia generosa excitentur ad promovendam
evangelizationem, quae in eiusmodi navitate ut primum opus est certissime ponendum.
Etenim ad gentes divinitus missa ut sit universale salutis sacramentum (29), Ecclesia peregrinans
natura sua missionaria est (30)
eademque in terrestri rerum humanarum cursu eatenus renovatur, quatenus ad
excipiendum ac penitius per fidem cognoscendum Evangelium Christi, filii Dei,
paratam se praebet, itemque ad eius salutiferum nuntium verbo vitaeque
testimonio afferendum.
Iamvero, ipsa proxime celebranda Episcoporum Synodus, cui cum Anno Sacro haud
extrinseca tantum ac fortuit aratio intercedit - ex contrario, ut iam monuimus,
enitendum est ut ambo ecclesiales eventus apte inter se cohaereant arcteque
colligentur (31) – sacris Pastoribus circa Christi Vicarium
congregandis directorias normas suasionesque proponet, ut evangelizationem
mundi huius temporis, fidei lumine ducti, studiose considerent, ad vota
spectando Ecclesiae universae atque ad urgentiores nostrae aetatis necessitates,
ratione habita caritatis Christi. Religiosa igitur verbi Dei auscultatio una cum catechetica institutione christifidelibus cuiusvis ordinis et cuiusvis aetatis impertienda,
ipsos christianos homines ad morum purificationem et ad altiorem fidei
cognitionem conducat, dubios illuminet ac neglegentes ad evangelicum nuntium
laeto animo in vitae suae actionem traducendum permoveat; praeterea omnes
impellat ad consciam fructuosamque Sacramentorum participationem; communitates
denique ac singulos incitet ad fidem sincere ac fortiter vivendo testandam, ita
u t mundo ratio reddatur spei, quae est in nobis (32).
Post decennium ex quo a Concilio Vaticano II magnum salutareque inchoatum est renovationis opus ad pastoralis ministerii, paenitentiae
exercitationis et sacrae liturgiae campos quod attinet, opportunum omnino
arbitramur, ut id ipsum opus recognoscatur novisque incrementis augeatur; ita
quidem ut, iis ante oculos habitis quae Ecclesiae auctoritate firmiter
comprobata sunt, inter multa ac diversa experimenta ubique peracta, illa
pervideri ac discerni possint, quae reapse valida ac legitima habenda sint,
eademque ad rem deducantur alacriore usque studio, secundum normas ac rationes
quae pastorali prudentia veraeque pietatis afflatu suadeantur.
Frequentissimus autem peregrinatorum concursus – Pastorum scilicet
christifideliumque - e christianis totius terrarum orbis communitatibus, qui
fraterno studio coniuncti ad vera bona gratiae et amoris Christi consequenda
Romam se conferent, praeclaras sine dubio suppeditabit occasiones proponendi,
communicandi, comparandi perpendendique varii generis experimenta, studia et
opiniones; quod quidem praesertim eveniet, si congressiones conventusque
celebrabuntur, qui ad varios ecclesialis communitatis ordines et ad peritorum coetus spectent, et in quibus precandi usus et firma voluntas
apostolatus exsequendi inter se coniungantur.
Peculiarique modo hic necessitatem commemorare cupimus inveniendi aequam
iustamque rationem, quae, haud secus ac in sacra liturgia mirum in modum factum
est, inter diversa postulata hodierni ministerii pastoralis intercedere debet:
scilicet inter traditionem atque renovationis opus; Inter indolem apostolatus
christiani suapte natura religiosi atque eius efficacem vim in omnibus socialis
vitae campis; inter liberam eiusdem apostolatus sponte agendi rationem, quam
charismaticam quidam appellare solent, et fidelitatem erga leges mandato Christi
et Ecclesiae Pastorum innixas; quae quidem, ab Ecclesia latae indesinenterque
variis temporibus accommodatae, sinunt ut singularia experimenta intra
christianam communitatem ita recipiantur, ut aedificationi prosint Corporis
Christi, quod est Ecclesia, minime vero obsint (33).
Monere quoque volumus de necessitate, quae magis magisque urget, promovendi
illud apostolatus genus, quod ad peculiares loci condiciones et hominum coetus
spectat; ita quidem ut, nedum officiat necessariis traditis Ecclesiae institutis,
nempe dioecesibus et paroeciis, ex contrario ingrediatur fermentumque
evangelicum afferat in illas hodiernae vitae socialis formas - spectantes
praesertim ad opifices, ad doctos homines et ad iuvenes - quae saepe differunt a formis vitae ecclesialis a maioribus traditis, atque extraneae videntur
communitatibus, in quibus fideles precibus, fide et caritate coniuncti
congregantur. Ipsas quoque rationes catecheseos tradendae sacraeque praedicationis verbi Dei
habendae, quae nostrae aetatis necessitatibus respondeant, attento studio
perpendere oportebit eo quidem proposito, ut hac in re efficacia consilia
capiantur, peculiari habita ratione curae quae ponenda est ut instrumenta
communicationis socialis humanae christianaeque progressioni inserviant cum
singulorum hominum tum communitatum. Agitur de quaestionibus maximae quidem gravitatis atque momenti, quas aggredi
debebimus et ad quas solvendas gratia Anni Sacri supplicibus precibus atque
inclinato capite est imploranda.
V.
Quemadmodum notum est, id potissimum recentioribus bisce annis Ecclesia
expetivit curavitque, ut nuntium caritatis, socialis sensus ac pacis quoquoversus pervulgaret, itemque, quantum esset in ipsa, opera
iustitiae et mutuae inter homines necessitudinis foveret ad inopes, segregatos,
exsules, vexatos sublevandos, ad hos omnes - dicimus - sive sunt personae sive
coetus sive populi. Quapropter vehementer optamus, ut Annus Sacer, per ea caritatis opera quae
fidelibus suggerit et deposcit ab illis, peropportunum etiam tempus sit ad
confirmandam fulciendamque moralem conscientiam in cunctis fidelibus et in ipsa
ampliore omnium hominum communitate, quo nempe nuntius Ecclesiae poterit dedito
studio pervenire. Antiquissimae Iubilaei origines, si ad leges institutaque Israelis attendas,
haud obscure testantur in eodem, vi propriae naturae, huiusmodi socialem indolem
inesse. Revera, ut scriptum legimus in Libro Levitici (34),
Annus Iubilaeus, quippe cum esset Deo peculiariter dicatus, novam quandam
ordinationem secum ferebat illarum rerum omnium, quae ut ad Deum pertinentes
agnoscebantur: terrae scilicet, quae inculta quasi quietura relinquebatur
prioribusque reddebatur possessoribus; et opum, quoniam oeconomicis ipsis rationibus remissio aeris
alieni inscribebatur; et in primis hominis, cuius dignitas ac libertas servorum
manumissione vindicabatur. Dei Annus igitur fuit etiam Annus Hominis, Annus
Terrae, Annus Pauperum, in eoque universalium humanarumque rerum prospectu novum
quoddam lumen fulgebat, ex eo radians, quod absoluta Dei dominatio in cunctam
creaturam palam agnosceretur.
Sane etiam in mundo nostri temporis quae maxime quaestiones praesens genus
humanum perturbant et affligunt - quaestiones sunt de re oeconomica et sociali,
de oecologia, de fontibus energeticis, maxime vero de liberandis oppressis
cunctisque hominibus ad pleniorem vitae dignitatem attollendis - eaedem videntur
hoc ipso Anni Sacri nuntio illustrari. Sed iuvat omnes Ecclesiae filios ac praesertim peregrinos, qui Romam petent,
cohortari, ut onus quarundam rerum definite faciendarum suscipiant, quas quidem
ut beati Petri successor et caput Ecclesiae, quae praeest coetui caritatis
(35),
nunc publice ostendimus atque commendamus. Nam agitur de caritatis et
fidei operibus, quae in bonum fratrum egentiorum, tum Romae tum in ceteris orbis Ecclesiis, sunt
exsequenda. Non erunt profecto illustris magnificentiae opera, quamvis haec nullo pacto sint reicienda; plerisque in adiunctis sat erit
parva, vel minima - ut nunc dici solet – opera efficere, quae tamen cum indole
evangelicae caritatis apte cohaerent. Fieri enim potest, ut in hac provincia Ecclesia magis magisque in dies sese
continere debeat nihilque offerat hominibus nisi viduae pauperculae aera minuta
(36), adeo tenues ac modicae sunt eae,
quibus utitur, facultates. Verum ipsa bene novit et docet bonum, quod plurimum
valeat, illud esse quod humiliore saepiusque incognita via parvis subvenit
necessitatibus, parvis medetur vulneribus, quae plerumque in amplis consiliis
socialis rei renovandae nullum obtinent locum.
Attamen Ecclesia necessarium esse ducit maxima huiusmodi incepta provehendae iustitiae populorumque progressionis incitare, ideoque
invitationem iterum adhibet iis omnibus, qui et possunt et pro munere debent
perfectiorem humanarum socialiumque necessitudinum ordinem in mundo constituere,
id monens ne a suo opere cessent ob hodierni temporis difficultates neve partium
studiis sese superari patiantur. In quo vehementer denuoque vocem attollimus
Nostram, ut causam commendemus regionum ad pleniorem cultum civilem enitentium et populorum, qui fame et bello adhuc conflictantur. Curas intendant in tot necessitates, quibus homines his temporibus saepe
premuntur, velut in opus illis comparandum, qui eo vitae rationibus consulere
debent, in habitationem, qua multi indigent, in scholam, cui multiplici modo
est subveniendum, in auxilia socialia et ad salutem pertinentia, neque
omittant, quominus honestatem morum publicorum promoveant et in tuto collocent.
Liceat demum mente humili et sincera votum promere, ut per hunc etiam Annum
Sacrum - quemadmodum in praeteritis Iubilaeis evenit - legitimae Nationum
auctoritates secum reputent, num fieri possit, pro cuiusque prudentia, ut
concedatur indultum, quasi clementiae et aequitatis testimonium, iis praesertim
captivis qui satis ostenderint sese in re morali et civili esse emendatos quive
misere inciderint in turbas et conversiones politicas et sociales, eo graviores
quam ut ipsis omnino possint imputari.
Iam nunc gratum patefacimus animum et effusiorem a Domino benedictionem
expetimus illis omnibus operam navaturis, ut hic nuntius caritatis, sensus
socialis, libertatis, qualem Ecclesia publice affert, probe confisa a cunctis se
intellectum et auditum iri, libenter excipiatur atque in usum rerum politicarum
et socialium traducatur. Quae cum dicimus bene ominantes, persuasum habemus Nos mirabilem persequi
traditionem, quae, Israelitica ab lege incipiens, celsissimam sui ostensionem
adepta est in Christo Iesu Domino nostro, qui ab ipsis sui ministerii exordiis se praebuit effectorem antiquarum
promissionum atque figurarum, cum Anno Iubilaeo conexarum: Spiritus Domini
super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare
contritos corde: praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere
confractos in remissionem, predicare annum Domini acceptum (37).
VI.
Si vero aliquod est spirituale commodum, quod cupimus Nos praecipue, ut ex
Anni Sacri celebratione reportetur, id quidem incrementum est numeri eorum, qui
ex peculiari vitae munere deserviunt Ecclesiae, sacerdotum videlicet imprimis
atque sodalium religiosorum. Etenim ut viae gratiae rationesque salutis, quas Annus Sacer universis
christifidelibus ostentat et suppeditat, rite recteque explicentur et
adhibeantur, opus semper erit ipsis sacrorum ministris atque etiam Evangelii
Christi testibus, qui fratribus suis, id est hominibus huius atque posterae
aetatis, indicent per plenam Domini sequelam ipsam viam paenitentiae atque
sanctitatis. Percipienda itaque diligenter vox Dei est, qui numquam desinit electos
homines excitare et invitare, ut, sacerdotio ministeriali fungentes ac fidele
vitae religiosae testimonium reddentes, famulatui Ecclesiae totiusque generis humani se dedicent et devoveant: alii quidem
a Deo rogabuntur, ut, per oboedientiam sacrumque caelibatum sese ipsi offerentes, qua sacerdotes Christi doceant et sanctificent et ducant
populum fidelem ubicumque terrarum; alii pariter, viri et mulieres variae
aetatis vel condicionis ad religiosam vitam attrahentur, ut, baptismatis
promissa altiore vitae ratione implentes, plane vivant in Spiritu vereque
proficiant ipsi Ecclesiae hominumque societati. Exoptamus quidem vehementer, ut
horum lectissimorum christifidelium multitudo magis magisque augescat et
efflorescat, ut per sacerdotium suum vitaeque religiosae actionem Christi
laetificum nuntium perferant ad terras extremas gloriamque dent omnes Patri
caelesti.
VII.
Postremo autem efferre ac praedicare volumus christianorum reconciliationem
unum esse potissimorum Anni Sacri propositorum. Etenim, prius quam homines universi reducantur aliquando et restituantur in
Dei Patris nostri gratiam, communionem inter eos redintegrari omnino oportet, qui fide iam agnoverint ac receperint Iesum Christum uti Dominum
misericordiae, qui homines liberet et amoris veritatisque consociet Spiritu. Hac
quidem ratione Annus Iubilaeus, quem catholica Ecclesia sibi in consuetudines
suas ac mores adscivit, peropportunum adferre potest tempus renovandorum recte
animorum atque etiam christianorum provehendae coniunctionis. Praeterea commonefacimus ipsum Concilium Vaticanum II docere omne studium et
opus huius reconciliationis christianorum sicut et omnem verum oecumenismum
necessario proficisci debere ex interiore aliyua animi mutatione, quoniam ipsa
communionis christianae cupiditas nascitur ac maturescit ex spiritus renovatione,
ex sui ipsius abnegatione, ex plena amoris exercitatione, ex fidelitate, quae
veritati revelatae servatur (38).
Illa autem ipsa in re prorsus agitur verissimeque efhcitur totus oecumenicus
motus, ad quem catholica Ecclesia, quantum potest, adhaeret et per quem Ecclesiae atque Communitates cum Apostolica Sede nondum
plane coniunctae conquirunt et appetunt perfectam eam communionem, yuam
exoptaverat Christus. Munus namque atque officium Ecclesiae totius est
iunctionem hanc restituere in integra Ecclesiarum comunione (39). Annus gratiae ergo hoc sensu prae se fert opportunitatem peculiaris
paenitentiae ob christianorum discidia, occasionem renovationis tamquam altioris
experientiae ipsius vitae sanctimoniae in Christo, progressionem ad optatam
illam reconcihationem per crebriores colIocutiones atque solidam adiutricem
christianorum operam in procuranda orbis salute: ut et ipsi in nobis unum
sint, ut credat mundus (40).
Quid itaque Nostri consilii sit, quaeve Nostra vota de Anni Sacri celebratione
in hac Urbe Roma, iterum ostendimus. Nunc vero Fratres Nostros Episcopos
omnesque Pastores ac fideles Ecclesiarum toto orbe dispersarum, earum etiam quae
cum Romana Ecclesia non omnino communicant, quin immo omnes credentes in Deum
hortamur, ut saltem animo hanc gratiae atque redemptionis mensam pie participent,
in qua Christus se praebet ipse magistrum vitae.
Quorum sane cum fidelibus, ad sepulchra Apostolorum antiquorumque Martyrum peregrinantibus, fidem in Deum Patrem omnipotentem atque misericordem
et in Iesum Christum, Redemptorem nostrum, profiteri optamus. Ad Nos quod attinet ipsos, velimus profecto, ut omnes Romam petentes Petri
videndi gratia (41) id apertius in Sacro Anno per Nos verum
experiantur, quod S. Leo Magnus scripsit: In universa namque Ecclesia,
Tu es Christus, Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua quae
confitetur Dominum magisterio huius vocis imbuitur (42). Hoc etiam velimus optemus: fore nempe ut ingens fidelium multitudo,
ministerio Nostro atque fratrum Nostrorum sacerdotum ad fontes Salvatoris
accedat (43); sanctaque Porta, quam ipsi in vigiliae
Nativitatis nocte aperiemus, certum huius novi aditus ad Christum indicium sit,
qui solus est Via (44) idemque Porta (45), atque etiam paternae illius dilectionis, qua animum omnibus patefacimus,
amoris plenum et pacis cupidum.
Beatissimam Virginem Mariam, interea, precamur, almam Redemptoris parentem
eandemque Ecclesiae, gratiae ac misericordiae Matrem atque reconciliationis
ministram novaeque vitae exemplar fulgidissimum, ut intercessione sua cunctis
fratribus filiisque Nostris gratiam Sacri huius Anni a Filio suo impetret, quae
eos renovet atque servet; eiusque manibus atque tordi Matris tanti negotii
initium, incrementum ac perfectionem absolutam permittimus. Has vero Litteras Nostras plane efficaces esse et fore volumus, adeo ut quae per
eas exposita ac decreta sunt, ab illis omnibus, ad quos res pertinet, religiose serventur atque igitur vim suam obtineant, contrariis quibusvis nihil obstantibus. Si quis autem, sciens vel insciens,
secus egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Maii, in
sollemnitate Ascensionis Domini, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri
undecimo.
EGO PAULUS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS
(1) Cfr. S. LEONIS MAGNI Sermo LXXXII, 1: PL 54, 422
(2) Cfr. Apoc. 21, 14 (3) Cfr. testimonium Gaii, viri
ecclesiastici, qui vixit temporibus Zephyrini Pp. apud EUSEBII Historia
Ecclesiastica, II, 25, 7 (4) Cfr. Inscript. Abercii, episcopi Hierapolitani in Phrygia (saec.
II): M. GUARDUCCI, L’iscrizione di Abercio, «Ancient Society» 2,
1971, pp. 176.177 (5) Cfr. S. MAXIMI TAURINENSIS , Homilia 72: PL 57,
405B (6) Verba in epistula continentur, quam S.
Columbanus anno 613 ad Bonifatium Pp. IV dedit: Sancti Columbani opera,
ed. G.S.M. Walker, Dublin 1957, p. 48 (7) Circa hanc consuetudinem cfr.
F. M. MICNANTI, Istoria della sacrosancta basilica Vaticana. . .
., Roma-Torino 1867, p. 180 (8) Cfr. universe B. KÖTTING,
Peregrinatio religiosa, Wallfahrten in der Antike und das Pilgerwesen in der
alteri Kirche, Regensburg 1950). Tunc enim exortum est Iubilaeum,
quasi quidam fructus maturationis effectae in re doctrinali, biblica, teologica
(R. FOREVILLE, L’idée de Jubilé chez les théologiens et les canonistes (XIIXIII
s.) avant l’institution du Jubilé romain (1300), «Revue d’Histoire
Ecclésiastique» LVI, 1961, pp. 401-423 (9) R. FOREVILLE, L'idée
de Jubilé chez les théologiens et les canonistes (XII-XIII s.) avant l'institution
du Jubilé romain (1300), «Revue d'Histoire
Ecclésiastique» LVI, 1961, pp. 401-423 (10) P. PRESSUTI, Regesta Honorii III,
Roma 1888-95, 1840; textus apud R. FOREVILLE, Le Jubilé de Saint
Thomas Becket du XIII au XV siècle (1220-1470). Etudes et documents,
Paris 1958, pp. 163-164 (11) Litterae Ap. sub plumbo datae
Antiquorum habet fida relatio, 22 Febr. 1300:
Extravagantes, comm. V, IX, 1 (12) Cfr. Glossa
IOANNIS Card. MONACO circa easdem Litteras Apostolicas
(13) Cfr. PAULI PP. VI Allocutio qua christifidelibus in
Basilica Vaticana coram admissis nuntiat Se universale Iubilaeum in annum
MCMLXXV indixisse, 9 m. Maii a. 1973: AAS 65, 1373, pp. 322-325
(14) Cfr. 2
Cor. 5, 18-20; Rom. 5, 10 (15) Cfr.
Luc. 10, 42; Matth. 6, 33 (16) Indulgentiarum Doctrina:
AAS 59, 1967, pp. 5-24 (17) Cfr. Nostr.
Epist. ad E.mum P. D. Maximilianum S. R. E. Cardinalem de Furstenberg ob
indictum universale maximumque iubilaeum in annum MCMLXXV, Iniziandosi
ufficialmente, 31 m. Maii a. 1973: AAS 65, 1973,
pp. 357-360). Nam huiusmodi participatio profluit e plenitudine bonorum salutis, quae
primum posita est penes ipsum Christum Redemptorem in quo sunt et vigent
satisfactiones et merita redcimptionis eius (Indulgentiarum Doctrina,
5: AAS 59, 1967, p. 11 (18) Indulgentiarum Doctrina, 5:
AAS 59, 1967, p.11 (19) Cfr. Io. 1, 16
(20) Indulgentiarum Doctrina,
5: AAS 59, 1967, pp. 10-11; cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, III,
p, 48, a. 2 ad 1 et q. 49, a. 1 (21) Indulgentiarum Doctrina, 4: AAS
59, 1967, p. 9 (22) Cfr. Indulgentiarum Doctrina, 8: AAS
59, 1967, p. 16 (23) Cfr.
Epist. ad Rev. Constantinum Koser, Ordinis Fratrum Minorum Vicarium Generalem,
septingentesimo anno volvente ab «Indulgentia Portiunculae» per Honorium Pp. III
Sancto Francisco concessa, Sacrosancta Portiunculae ecclesia, d.
14 m. Iulii a. 1966: AAS 58, 1966, pp. 631-634 (24) Indulgentiarum Doctrina, 8: AAS
59, 1967, p. 17 (25) Cfr.
Ench. Indulg. norma n. 24, § 1 (26) Cfr. Ench. Indulg. norma n.4
(27) Cfr. Litt. Apost. Pastorale Munus motu proprio datae, I, 14:
AAS 56, 1964, p. 8 (28) Cfr. Prima Synodus Romana, a. D. MCMLX,
art. 63 (29) Ad
Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947 (30) Ad Gentes, 2: AAS 58,
1966, p. 948 (31) Sermo ad Membra Secretariae Generalis Synodi Episcoporum
habitus: AAS 66, 1974, p. 259 (32) Cfr. 1 Petr. 3,
15 (33) Cfr. Rom. 15, 2; 1 Cor.
14, 3; Eph. 4, 12 (34) Lev. 25, 8 sqq.
(35) Cfr. S. IGNATII ANTIOCHENI Epist. ad Romanos, Inscr.: Funk 1, 252
(37) Cfr. Luc. 21, 2; Marc. 12, 42 37) Luc. 4,
18-19 (38) Cfr. Unitatis Redintegratio, 7: AAS 57,
1965, p. 97 (39) Ibid. p. 96 (40) Io.
17, 21 (41) Cfr. Gal. 1, 18 (42) Sermo III: PL
54, 146 (43) Cfr. Is. 12, 3 (44) Cfr. Io.
14, 6 (45) Cfr. Io. 10, 7. 9
|