 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTO STUDIO*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE
MUNDI
IN CIVITATE ARCISMONFINA, IN DIOECESI CALVENSI ET THEANENSI,
TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Quanto studio quantoque amore christianae aetates
fuerint erga sanctissimam Christi Matrem, auxilium atque praesidium tutissimum
populi christiani, id luculentissime ostendunt tum templa augusta ubique gentium
structa, tum fana, aedes, imagines pulcherrimae eidem dicata. Nulla enim est urbs, in
christianis oris, nullus pagus, nulla via aut angulus, in quibus castissima
Virgo, quasi e throno suae benevolentiae, non christianae plebi materno ore
subrideat, aut non a suspensis turbis invocetur, praesens malorum omnium
remedium. Inter autem haec loca Christi Matris religione sanctiora, templum
illud annumerandum est, quod eidem Virgini Reginae Mundi dicatum, atque in
dioecesi Calvensi ac Theanensi, in urbe Arcismonfina situm, tum antiquitate
antecedit, tum pietate in eandem Christi Matrem; cuius profecto cultus iam inde
a saeculo VI a maioribus quasi fiamma vivax, per tempora longa alita fide,
transmissus, usque crevit; atque imaginem sanctam e petra beatissimae Matris,
aurea redimita corona, quae ibi est, turbae frequentissimae petunt. Neque
praetereundum est divinam hanc Matrem recens Patronam principalem dioecesis
Calvensis et Theanensis Reginae Mundi titulo fuisse declaratam.
Cum ergo
illius Ecclesiae Episcopus, Matthaeus Vido Sperandeo, suo clerique populique
nomine petierit ut templum hoc in Basilicarum Minorum ordinem redigeretur, id
probantes quod Sacra Congregatio pro Cultu Divino facta a Nobis facultate hac
de re decreverit, simulque sperantes fore ut id bene vertat sanctissimae
religioni nostrae, sacram hanc aedem titulo ac dignitate Basilicae Minoris
insignimus et honestamus, idque libentissimo animo. Iura omnia item facimus
atque liturgicas concessiones, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De
titulo Basilicae Minoris» servanda sunt, die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII
factum. Contrariis nihil obstantibus. Censemus etiam ut hae Litterae Nostrae
firmae atque ratae sint, suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis
martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri
septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 204-205
© Copyright 1970 - Libreria
Editrice Vaticana
|