 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SOLLICITUDO OMNIUM*
IN REGIONIBUS MARIS RUBRI DELEGATIO
APOSTOLICA CONSTITUITUR.
Sollicitudo omnium Ecclesiarum, ad quam arcano Dei consilio
vocati sumus, id exigit ut non solum eis aptos praeficiamus Pastores qui
sapienti moderatione oves ad salutaria pascua deducant, sed etiam ut Legato
Nostros ad varias mittamus gentes, qui Nostram gerant personam eamque quodam
modo aspectabilem reddant. Quod quidem eo consilio fit ut Nos Ipsi, omnium
filiorum Nostrorum vitam participantes, eorum necessitates atque intima
desideria magis comperta habeamus et praesidium ac tutelam Episcopis et
Sacerdotibus praebeamus. Hac due ti mente Delegationem Apostolicam in regionibus
Maris Rubri instituere decrevimus, quae territoria Sudan, Littoris Gallici
gentium Afars et Issas, Reipublicae Somalae atque partis Arabicae paeninsulae,
usque adhuc infra limites Delegationis Apostolicae Africae Orientalis posita,
complectuntur. Quae cum ita sint, Nos e consulto Sacrae Congregationis pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, motu proprio, certa scientia et
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Delegationem Apostolicam Regionum Maris
Rubri nomine appellandam erigimus eiusque sedem in urbe Khartumensi
collocamus; quae quidem Delegatio praedicta territoria comprehendat. Eidem ergo
omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi
Delegationum propria sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras,
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; enuntiataeque Delegationi ita
constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio
mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus
Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 90-91
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|