 |
PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
ADMIRABILIS DEUS*
BEATAE IULIAE BILLIART VIRGINI,
FUNDATRICI CONGREGATIONIS SORORUM A DOMINA NOSTRA NAMURCENSI, SANCTORUM HONORES
DECERNUNTUR.
Admirabilis Deus, dum in Ecclesiae suae naviculam magnae insurgunt malorum
tempestates, Christi sanguine redemptos homines potenti manu ad aeternas
dirigere oras numquam desinit, omnia largiens, pro temporum ac rerum adiunctis,
opportuna et aptiora auxilia. Quin immo, quo graviora obstant certamina atque
hostium incursus, eo plures sive viros sive mulieres inclitas excitat, qui, omne
genus virtutibus cumulati, sanctitatis fulgore et praegrandi apostolatus
alacritate hominum societatem illustrent. Quos inter, Iuliam Billiart
recensendam censemus, iure meritoque. Ea enim, exeunte saeculo XVIII, quo
scilicet tempore maximae in Galliae finibus perturbationes atque eversiones
desaeviebant, quasi candidus intaminatae virginitatis flos eminuit, quippe quae
innumeris, Dei praecedente ac ducente gratia, difficultatibus superatis, ei
industriae generi indefessam daret operam, quod cum societatis necessitatibus
maxime tunc temporis copulari videbatur, pauperibus nempe puellis excolendis et
educandis. Eas enim non solum ut in litterarum rudimentis, quae antiquo
privilegio praesertim divitibus et nobilibus tunc tradebantur, institueret
curavit sed praesertim ut ad christianos mores christianamque doctrinam
informaret. Huius rei gratia peculiarem etiam Sororum Congregationem condidit,
quae in eiusdem navitatis provincia tot tantaque, ad haec usque tempora, de
Ecclesia et Patria merita collegit.
Huic igitur Dei famulae sanctorum Caelitum honores decernendos esse
existimavimus, fore quidem confisi ut et fidelibus cunctis praeclariorum futura
esset exemplo virtutum, et educatoribus praecipue incitamento atque auxilio:
perarduum enim opus rectis instituere pueros iuvenesque principiis, eos ad
celsissima quaeque ac nobilissima movere, ad castimoniam servandam incitare ad
catholicamque in publicis privatisque agendi rationibus fidem integre strenueque
profitendam.
Quibus in officiis nomen consecuta amplissimum, Iulia Billiart, non claro
neque locuplete orta genere, sed obscuro loco, in veteris Picardiae oppidulo,
cui vulgo nomen Cuvilly, in dioecesis Bellovacensis finibus, nata est, quinta e
septem filiis, die XII iulii anno MDCCLI, eidemque eo ipso die in aquis
Baptismatis intinctae nomina indita sunt Maria Rosa Iulia.
In eius domo, dura egestate laborante, eximiae elucebant virtutes, quae pacem
et concordiam fovebant. Parentes autem, Ioannes Franciscus et Maria Ludovica
Antonia Debraine, cum parvum agrum colerent et in quadam minore mercatura
versarentur, victum sibi suisque quaeritabant, vitaeque rationibus consulebant
manibus operando. Re quidem vera, amborum praecipuum erat ornamentum septem
filiorum corona, eorumque divitiae fides sincera, casta in Deum pietas et
officiorum suorum proba diligentia.
Iulia autem pietatis religionisque exercitiis iam a pueritia sollicita,
christianas praeterea veritates litterarumque rudimenta tam libenter et
celeriter arripuit, tamque in eis uberrimos fecit progressus, ut ceteras alumnas
in sui oppiduli ludo facile superaret. Lucens puritatis lilium, ita omnes morum
innocentia antecessit, ut adhuc novennis, incredibili quodam gaudio perfusa, ad
sacrum Agni Convivium admitteretur, cuius ardenti flagrabat desiderio. Id tamen
secreto factum est, ne ceterarum excitaret invidiam, quibus tamen post triennium
se sociavit, primae Communionis caerimoniam palam et sollemniter iterans.
Postquam autem Deo, panis sub specie velato, vesci coepit, maiora dedit
gravitatis ac pietatis testimonia novumque in ea arsit in sanctorum scientia
proficiendi studium. Divina opitulante gratia, ad sanctitatem eniti et ipsa
firmiter proposuit, mundanas res spernere, Dei proximique caritate fervere,
peccatum abhorrere nihilque antiquius habere quam divina meditari mysteria.
Iam actuosa caritatis administra, non alieno sed suo ducta, exundantis
fluminis instar, impulsu, aliorum bono procurando acriter studebat. Nam in ipso
curiali templo, annuente parocho, aequales suas mira perspicuitate et patientia
catechesim docebat, simulque operam navabat, ut omnes ad pietatem erga Deum
incenderet, ad oboedientiam, castimoniam aliasque virtutes servandas adduceret.
Deerrantes etiam per viam secum quandoque in templum avocabat, ut ante
Sacramenti augusti sacrarium orarent. Ita magistra tredecim annorum, cum pia et
consideratior quam pro aetatula esset, discipularum animos sibi conciliavit
iisque fuit quasi vitae perfectrix, iam tum satis perspicue portendens quid
esset aliquando, afflatu divino, factura. Nihil igitur mirum si, secum pie
cogitans quomodo ad supremum perfectionis apicem celerius perveniret,
consentiente spiritus moderatore, perpetuam Deo virginitatem adulescentula
vovit.
Die autem IV iunii, anno MDCCLXIV, sacro chrismate delibuta est atque ad
perfectioris vitae certamina ineunda corroborata. Quod vero attinet ad eius
primum tempus aetatis, duo insuper recolenda sunt: in sacratissimum videlicet
Iesu Christi Cor eam summa emicuisse observantia, atque beatissimam Mariam
Virginem matrem benignissimam et potentissimam habuisse.
Iulia tamen, dum ardentius ad res divinas animum applicabat, sive matri domi
opus facienti se sociam praebebat docilem atque industriam, sive in asperioribus
agrorum laboribus perficiendis adiutricem patri operam praestabat; quinimmo,
parentibus ob acerbiores adversae fortunae casus ad duriorem egestatem redactis,
apud extraneas familias muliebres artes exercebat et in agris cum messoribus
allaborabat. Quae graves agrorum operae non solum facultatem ei dabant Deum,
omnium creatorem, in naturae spectaculis admirandi, verum etiam operarios, qui
pravis doctrinis exagitati atque egestate pressi fidem amisissent et in flagitia
se misere ingurgitavissent, ad bonam reducendi frugem, aut eos, impetu interdum
irae aestuantes et se contumeliis obruentes, blandis verbis reprimendi ac
retardandi. Persaepe ideo factum est, ut rustici illi homines, qualibet
insolentia sermonis remissa, divinas una cum Iulia concinerent laudes, haud
minus operum socia quam pietatis magistra.
Graves autem labores, quos constanti tamen hilarique semper animo exantlavit,
corporis praeterea mala et aegrimoniae quibus numquam carebat, omnium membrorum
debilitatem adduxerunt et acerbiora usque ac diuturna mala paraverunt, non sine
provido Numinis consilio: nam una hac mercede contingere solet, ut sanctorum
opera prospere cedant et felicibus augescant incrementis. Nec Iulia divinam hanc
salubremque rationem effugit: nondum enim vigesimum tertium aetatis annum
expleverat, ipso iuventutis vere arridente, cum primis signis paralysis percussa
est, quae ita brevi in peius vertit, ut lectum relinquere amplius non valuerit,
ibique duo ac viginti annos affixa mirae fortitudinis ac patientiae documentum
exstiterit. Emicuerunt tum maxime invicta eius firmitas animi atque summum in
divinae voluntatis obsequium, adeo ut quidquid aerumnarum incidisset, agere Deo
gratias soleret atque in se transferre verba Domini: «Nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit
multum fructum affert» (Io. 12, 24-25).
In tanta rerum acerbitate virgo, neminem habens ad quem confugeret nisi
Christum in Cruce sublatum, in eius transverberato Corde omnes curas ac dolores
deponebat, summo ei amore iuncta. Ex ipso doloris loco nihil, sui prorsus
immemor, quietis ac solacii sibi petebat, aliorum unice studiosa quos vehementer
movebat ad admirationem morumque emendationem. Impetrata cotidiana divinae
mensae participatione, plurimum temporis precibus dicabat, atque orans ita
inflammabatur, ut caelestis ille ignis ex ore ipso atque oculis emicaret.
Quoniam ergo tam praeclara exempla diu abdere non potuit, non modo quarundam
virginum studia in se convertit, quae eam habebant caelesti instinctu ducem
vitae sanctioris, sed et complurium aliorum, sive ii pueri erant, sive adulti,
sive pauperes, sive nobiles, in quos semina sparsit virtutum, quaecumque nempe
«vera, quaecumque pudica, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque
bonae famae» essent, ad beatissimi Pauli sententiam (Phil. 4, 8).
Ob ortas praeterea ab anno MDCCLXXXIX in Gallia magisque in dies gliscentes
perturbationes, auctae etiam Iuliae angustiae animique aegritudines, tunc in
primis cum eius pietatis magister, oppiduli curio, in exsilium pulsus in eiusque
locum sacerdos quidam suffectus, qui iniquo novo regimini consenserat. Quamobrem
et ipsa ab Ecclesiae hostibus vexata, ad vitae usque discrimen, quod non sine
manifesto caelesti auxilio effugit.
Innocens perfuga hospitalem domum primum in urbe vulgo Compiègne invenit,
deinde, pluribus immutatis domiciliis, humanissime recepta est Ambiani, qua in
urbe quasdam mulieres ad caritatis et apostolatus opera exercenda excitavit et
praecipuam operis sociam invenit Mariam Ludovicam Franciscam, ex familia
vicecomitis Blin de Bourdon. At tranquilla pace in Gallia tandem restituta, nova
doloris absinthia affuerunt, cum bona Iuliae mater ad sempiternam lucem
excessit. Tum summi Numinis voluntatem adoravit, qui monuerat «sine ut mortui
sepeliant mortuos suos; tu autem vade et adnuntia regnum Dei» (Lc. 9, 10). Loco
igitur familiae, quae erat secundum carnem, novam et altiorem iam constituere
maturavit, consiliis et adhortationibus usa dignissimi presbyteri, qui crudeles
et ipse insectationes pro Christi fide passus erat, atque in primis Iosephi
Varin, e Societate Iesu. Statim hic intellexit quantis donis et gratiis humilem
Deus replevisset creaturam, ad amplissimam salutis operam inter homines
peragendam.
Ineunte autem saeculo XIX, pacatis iam populi concitationibus, Iulia eiusque
primae sociae aptam domum in eadem urbe Ambiano invenerunt, ubi, dum in puellas
instituendas incumbebant, communiter agendae vitae rationem amplexae sunt et die
festo Beatae Mariae Virginis Deiparae, anno MDCCCIV, duplici se voto
astrinxerunt, perfectae scilicet castitatis servandae ac iuventutis pauperioris
instituendae. Tunc etiam nomen Societati primum inditum est, Sororum Nostrae
Dominae, et regularum lineamenta descripta. Deus autem, antequam illam magnis
amplificaret fortunis, suam adprobationem significare dignatus est, supra vim
ordinemque naturae. Iulia enim nesciens pro quo infirmo, cuiusdam pii sacerdotis
suasu, a Sacratissimo Iesu Christi Corde sanationem peteret, ferventissimas
plures per dies fudit preces. Cumque idem sacerdos, superno quasi ductus
instinctu, eam iussisset ut e sella surgeret et deambularet, quae viginti duo
annos dirae paralysis causa quolibet membrorum motu prohibebatur, illico surgere
valuit absque ullo auxilio, et stabili atque expedito incedere gressu.
Cuius animum ardor caritatis atque cupiditas amplificandae Dei gloriae semper
inflammaverat, tunc recuperata valetudine, quasi incendio excitata, ea, munus
erudiendae et sanctificandae pueritiae summo studio obiit. Insimul mox conditi
Instituti ordinationi, experientia duce, instabat. Collatis consiliis, denuo
elaboravit atque expolivit regularum textus, quae anno MDCCCV ab Ordinario
dioecesano probatae sunt. Tum sodales nova religiosae vitae professione se Deo
mancipaverunt, peculiarem vestem et nomen sumentes: novum Iuliae nomen,
generalis Moderatricis electae, fuit soror a Sancto Ignatio. Dei famula,
postquam Congregationem aptis munivit legibus, quod reliquum ei vitae fuit,
totum impendit in illam recte gubernandam et amplificandam, nullis parcens
laboribus, sive ut iam constitutis domibus, quo in dies frequentiores puellae
conveniebant, consuleret, sive ut novas in gallicae atque belgicae nationis
dioecesibus excitaret, magno quidem cum civium plausu ipsarumque civilium
auctoritatum laude ob eius praesertim in pauperibus puellis erudiendis operam.
Sunt praeterea longa et asperrima Iuliae itinera recolenda, quibus
amplissimas regiones perlustravit. Cumque huiusmodi sit Dei providentis ratio ad
maxima quaeque gerenda ac perficienda, ut «infirma mundi eligat» (1 Cor.
1, 27), nihil mirum si nova quaedam eaque acerba aegritudo lenissimum matris
animum premere coepit, cum potissimum in grave adduceretur discrimen ipsa natura
et vita Instituti. Quibusdam emin visum est ita eius immutandos esse fines et
constitutiones, ut ex actuosis apostolatus operibus ad rerum tantum divinarum
contemplationem se converterent sodales, utque singulae religiosae domus, aliae
ab aliis seiunctae et omnino sui iuris, intra limites cuiusque dioecesis
coercerentur et circumscriberentur.
Quibus consiliis Episcopus Ambianensis est assensus, resque eo usque
processerunt, ut non solum fuerit auctoritas bonae matris coangustata et
relaxata pacis vincula inter religiosas mulieres, sed etiam ut decreto
expulsionis Institutum ab Episcopo affectum fuerit. Post aliquot tamen annos,
idem Episcopus se tum, licet bona fide, erravisse plane confessus est, novumque
et luculentissimum sanctitudini Famulae Dei adiungens testimonium, eam omni cum
honore et laude denuo vocavit atque recepit. Ceterum tanti egregiae Antistitae
angores et afflictationes non sine magna eius Sodalitatis mercede contigisse
videntur, quae postea vel maiora incrementa ceperit, iuxta illud: «descende ut
ascendas, humiliare ut exalteris» (S. Bern. P. L. 184, 1260). Sodales
enim fere omnes piam matrem sequi maluerunt postquam ex urbe, quam summopere
diligebat, discessit, atque claris divinae bonitatis signis alita atque
sustenta, in finitimas regiones se contulit, novos ut excoleret et ampliores
apostolatus agros. Primae ideo domus in Belgica ditione erectae sunt. Namurci
autem, in urbe iam antiquitus religione in primisque mariali pietate insigni,
domus Instituti princeps collocata. Cuius sacer Antistes Iuliae inceptis sua
auctoritate et auxilio quam maxime favit, optimis praeterea consiliis et
hortamentis semper beneficus.
Modo conditum Institutum Episcopus quoque Gandavensis propensissima
prosecutus est voluntate: in eius enim dioecesis finibus quattuor brevi tempore
religiosae domus constitutae sunt. Accedit quod currentem quasi incitavit Pius
VII, immortalis recordationis Decessor Noster, cum Iulia ad illius genua, apud
Castrum Fontebellaqueum arcta custodia detenti, provoluta, summam ei fidem ac se
devovendi studium obtestata est, atque idem Summus Pontifex spem certam ei
dedisse dicitur, fore ut Institutum per universum terrarum orbem diffunderetur
et copiosam fructuum messem colligeret.
Conflagrabat interea, atroci bello, Europa fere tota; nonnullae iacebant
prostratae nationes; ubique vastationes, incendia, caedes. Nobilis Christi
alumna non solum inter concrepantia arma suis mulier fortissima affuit, sed
etiam, sui prodiga, aliorum calamitatibus subvenit, egenis ac volneratis dulcia
praebens caritatis religionisque solacia, «revera esurientibus facta cibus, spes
miserorum, solamen lugentium» (Cf. S. Hier., Ep., P. L. 22, 595).
At tot tantisque rebus adversis sic mitissimus eius animus fractus, sic vires
corporis attenuatae, ut in pristinum eius statum non amplius redierint et breve
vitae spatium ei reliquerint. Divinum autem, quo intus exercebatur, ignem nulla
valuit restinguere calamitas, nullus opprimere labor, nulla minuere iniuria.
Rebus tandem in ordinem adductis, dum Institutum mirabiliter florescit et
propagatur, munus Antistitae generalis constanti et sollerti opera eadem obire
perrexit, ac sodalibus praecipue splendidum sanctitatis documentum praebere quas
verbo et epistulis adhortabatur, gravitatem et sapientiam redolentibus. Pia
itaque virgo, «mansueta ad omnes, docibilis, patiens» (2 Tim. 2, 24)
adventum Sponsi praestorabatur. Nam die VII decembris anno MDCCCXV, scalis
perniciose devoluta, decumbere tres menses in lectulo coacta est, atque magis
magisque cruciatibus vexata, ad extremum vitae discrimen pervenit. Quo autem
melius ad imminentes caelorum nuptias se pararet, propitiationis victimam pro
populo corpus suum exhibuit «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom.
12, 1). Instantis denique mortis non inscia, petiit ut, una cum sororibus,
puellarum corona pauperum circumstaret; et sacramentis Ecclesiae refecta, blanda
voce leniterque arridens «Magnificat» canere coepit, donec piissime obiit, die
VIII aprilis anno MDCCCXVI. Dies erat dominica palmarum, cum et pueri Hebraeorum
obviaverunt Domino.
Illa autem sanctitatis fama, qua vivens semper floruit, maior est post mortem
facta altiorque apud homines virtutum, quas excoluerat, recordatio:
commemorabatur scilicet in primis de eius proximorum bonum persequendi sedula
cura, cum adsidua rerum caelestium contemplatione coniuncta; de mira corporis
animique cruciatuum patientia deque summa erga omnes humanitate morumque
suavitate; de praeclara denique animi demissione suique despicientia et
contemptu simulque de invicta fortitudine sapientique moderandi ratione. Quare
de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis Causa coepta est agitari et,
processibus ordinariis de vitae sanctimonia Famulae Dei rite institutis, iisque
a Sacra Rituum Congregatione probatis, Leo XIII, fel. rec. Decessor Noster,
introductionis Causae commissionem die XXV mensis iunii, anno MDCCCLXXXIX
obsignavit. Peractis deinde processibus apostolicis, disceptatum est de
venerabilis Dei Ancillae virtutibus, quas gradum heroicum attigisse idem Leo
XIII die VIII ianuarii a. MDCCCCIII sollemni sanxit decreto, imposito tamen,
onere quattuor miracula proponendi ad eiusdem beatificationem, cum in
processibus defuissent testes de visu. Cum autem S. Pius X, Decessor Noster,
dispensationem super quarto miraculo largitus esset, exercita est quaestio de
tribus miraculis, quae Deus, venerabili Iulia Billiart deprecante, operatus esse
dicebatur; atque suetis a Sacra Rituum Congregatione habitis comitiis, idem S.
Pius X, die X mensis decembris, anno MDCCCCV, sollemniter declaravit constare de
tribus miraculis a Deo patratis, intercedente venerabili Iulia Billiart. Die
autem III februarii, anno MDCCCCVI idem Summus Pontifex tuto procedi posse ad
venerabilis Iuliae Billiart beatificationem edixit. Quae sollemnia in Basilica
Petriana, die XXIII insequentis mensis maii, sueto ritu celebrata sunt. Cum
deinde novensilis Beatae deprecatione alia ferrentur a Deo patrata miracula,
canonizationis gratia die XXIII iunii a. MDCCCCXXIV resumpta est Causa, et de
duabus miris sanationibus quae, eadem intercedente, effectae dicebantur,
apostolici instituti sunt processus.
Prius miraculum contigit Otacilio Ribeiro, rustico Brasiliensi, qui inter
agrestes labores doloribus toto in abdomine correptus est et ad nosocomium
graviter aegrotans deductus. Chirurgus laparotomiam peregit explorationis causa,
at induratam inventam tumefactionem nec aperuit nec abscidit, sibi persuasus iam
omnem spem vivendi ei esse praecisam, propter imi intestini occlusionem. Tunc
soror valetudinaria aegrotum adhortata est ut Beatae sese commendaret Iuliae
eiusque sacras reliquias infirmae corporis parti applicavit. Proximo autem die,
chirurgus demiratur Otacilium ad plenam sanationem reversum esse.
Nec minus mirabili virtute Homerus Rhodius, e Namurcensi dioecesi, sanatus
est. Qui, cum quadragesimum aetatis annum ageret, perturbationibus dyspepticae
indolis atque hemicrania laborare coepit, cui brevi alia graviora symptomata
adiecta sunt, adeo ut medicus infaustam omnino quoad vitam ipsam ediderit
prognosim, propter hepaticam et renalem urhaemiam. Tunc beatae Iuliae
patrocinium ita fuit ferventissimis praecibus novem per dies invocatum, ut
mortiferae aegrotantis viri condiciones, stupentibus cunctis, in perfectam
sanitatem mutatae sint.
Utrumque miraculum a Sacra Rituum Congregatione diligenter expensum est.
Indulta autem in casu dispensatione a Congregatione antepraeparatoria, die II
mensis aprilis, anno MDCCCCLXVIII, Congregatio praeparatoria de duabus illis
miris rebus iudicandis habita est, felicissimo prorsus exitu. Quam secuta est,
die XXX mensis ianuarii huius anni, Congregatio generalis coram Nobis, in qua
venerabilis Frater Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, Causae Ponens seu
Relator, dubium discutiendum posuit, an et de quibus miraculis, post indultam
eidem Beatae ab Apostolica Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de
quo agitur. De quo, qui aderant, cum Patres Cardinales tum eiusdem Sacrae
Congregationis Praelati Officiales et Consultores propositas sanationes miraculo
tribuendas esse affirmarunt. Quibus suffragiis libentissime exceptis, eodem die
ediximus constare de duobus miris sanationibus, Beata Iulia Billiart virgine
intercedente a Deo patratis, scilicet: de instantanea perfectaque sanatione ab
occlusione imi intestini Otacilii Ribeiro, megacolo affecti; et de instantanea
perfectaque sanatione a comate gravi et persistenti Homeri Rhodius,
insufficientia hepatica et renali affecti.
Concessa autem dispensatione, die IV mensis aprilis huius anni, a decreto «de
tuto» appellato, sacrum Consistorium in diem XXVIII eiusdem mensis aprilis
indiximus, ut in eo Patrum Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum,
Episcoporum et Abbatum, eo die in Urbe affuturorum, ab iis prolatam, sententiam
exquireremus. Quo in coetu venerabilis Frater Noster Eugenius S. R. E.
Cardinalis Tisserant, Sacri Patrum Cardinalium Collegii Decanus, astantes
rogavit, ut, quid de beatae Iuliae sanctorum decernendis honoribus sentirent,
singuli significarent. Omnium denique receptis suffragiis, plane compertum est
eam dignam ab iis concordi sententia aestimari, quae fulgidissimo decoraretur
Sanctorum diademate. Ad quod statuimus diem XXII proximi mensis iunii.
Cum itaque hic dies illuxit, omnes regularis et saecularis cleri Ordines,
Romanae Curiae Praesules et Officiales, non pauci Abbates, Episcopi,
Archiepiscopi, Patriarchae, Cardinales in Petrianam Basilicam convenerunt,
innumera iam fidelium copia stipatam, quos inter plurimae e Congregatione a
Beata illa condita sorores. Nos autem eandem Basilicam ingressi, brevique ad
altare maximum effusa prece, ad Nostram cathedram perreximus. Tunc venerabilis
Frater Noster Paulus S. R. E. Cardinalis Giobbe, perorante dilecto Filio Ioanne
Baptista Ferrata, Consistorialis Aulae Advocatorum Decano, postulavit, ut beatam
Iuliam Billiart summis Caelitum honoribus decoraremus.
Cui per dilectum filium Villelmum Zannoni, ab Epistulis ad Principes
adiutorem, respondimus iam in eo esse ut huiusmodi postulationi concederemus.
Postquam autem Litanias Sanctorum cum fidelium turba cecinimus, a divino
Paraclito impetravimus, ut superni luminis copia magis magisque menti Nostrae
coruscaret. Dein in sancti Petri cathedra sedentes, uti supremus Christi
Ecclesiae Magister, haec sollemniter pronuntiavimus: Ad honorem Sanctae et
Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et vitae christianae
incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri
et Pauli ac Nostra; matura deliberatione praehabita et divina ope saepius
implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Iuliam Billiart
Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo ascribimus:
statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Qua formula prolata, precibus annuentes eiusdem venerabilis Fratris Nostri
Pauli S. R. E. Cardinalis Giobbe, per eundem Advocatorum Consistorialium Decanum
Nobis adhibitis, Decretales has Litteras confici et expediri iussimus;
praesentibus vero Protonotariis Apostolicis ut de hac canonizatione publicum
conficerent instrumentum mandavimus.
Deinde postquam hymnum «Gloria in excelsis» cum astantibus cecinimus, Sanctae
illius patrocinium invocavimus de eiusdemque virtutibus sermonem habuimus.
Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, certa scientia et
Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, quae supra memoravimus confirmamus
atque universae Christi Ecclesiae denuntiamus, mandantes ut harum Litterarum
exemplis et locis, etiam typis excusis, manu tamen alicuius apostolici
tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus tribuatur fides,
quae hisce haberetur, si ostenderentur. Nemini autem iis quae per has Litteras
statuimus obniti liceat. Quod si quis temere ausus fuerit, sciat se poenas esse
subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb.
Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii
Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus tit. ecclesiae suburb.
Praenestinae Cardinalis ALOISI MASELLA.
Ego FERDINANDUS Episcopus tit.
ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.
Ego
IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis
FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in
Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego ALAPHRIDUS titulo S.
Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in
Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra
Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
Ego
ALBERTUS titulo S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego PAULUS titulo S. Andreae
Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego ARCADIUS
titulo SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae Apostoli de Valle Presbyter Cardinalis
TRAGLIA.
Ego ILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis
ANTONIUTTI. .
Ego EFREM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS titulo S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego EFREM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
Ego IOSEPHUS titulo S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.
Ego FRANJO titulo S. Petri et Pauli in Via 0stiensi presbyter Cardinalis
ŠEPER.
Ego IOANNES tit. SS.mae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis
VILLOT.
Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter
Cardinalis ZERBA.
Ego IOSEPHUS, tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter
Cardinalis BELTRAMI.
Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.
Ego MAXIMILIANUS tit. SS.mi Cordis Iesu ad Castrum praetorium Presbyter
Cardinalis DE FURSTENBERG.
Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÉ.
Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.
Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.
Ego ANGELUS tit. SS. .Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis
DELL' ACQUA.
Ego DINUS tit. SS.mi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.
Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.
Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis
HEARD.
Ego ANTONIUS tit. S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego MICHAËL tit. S. Pauli Apostoli in
Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS tit. S. Ioannis Bosco in Via Tusculana Diaconus Cardinalis
CALLORI DI VIGNALE.
Ego AEGIDIUS tit. S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis
VAGNOZZI.
Ego PERICLES tit. S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.
Ego BENNO tit. S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.
Ego PAULUS tit. S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis
BERTOLI.
EGO SILVIUS tit. S. Agathae in Urbe Diaconus Cardinalis ODDI.
Ego IOSEPHUS tit. Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis
PAUPINI.
Ego IACOBUS tit. S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.
Ego IOANNES tit. SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.
Ego MARIUS tit. S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI ROCCA DI
CORNELIANO.
Ego SERGIUS tit. SS.mi Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis
GUERRI.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
PAULUS Card. BERTOLI
S. Congr. pro Causis Sanctorum Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 3, pp. 145-156
© Copyright 1969 - Libreria
Editrice Vaticana
|