 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
KUWAITENSIS*
IN CIVITATE VULGO KUWAIT NUNTIATURA
APOSTOLICA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sollicitudo illa cotidiana, qua, ut cunctis
propius efficaciusque consulamus hominibus pro officio Nostro apostolico
urgemur, Nos impellit ut, opportune oblata a Nobisque maximopere expetita
occasione, eas cum civilibus cuiusque nationis auctoritatibus consuetudines
excitemus ac foveamus, quae, omnium consensu, non solum sanctae Christi
Ecclesiae, verum etiam nationibus ipsis haud parvas afferunt utilitates.
Cuiusmodi autem consuetudines quoniam Sacra Congregatio pro Gentium
Evangelizatione seu de Propaganda Fide proposuit ut etiam cum Civitate vulgo
Kuwait instituerentur, Apostolica videlicet Nuntiatura condita, libenti Nos
animo eius accedendum esse sententiae statuimus, id plurimum confisi ut, quae
incepta in rerum sive religiosarum sive temporalium provincia inita ibi locorum
fuerint, eadem magis in dies, Deo iuvante, florerent. Quae cum ita sint, Nos,
motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione, harum Litterarum vi,
Nuntiaturam Apostolicam in Civitate quam diximus condimus, nomine Kuwaitensem,
omnibus eidem delatis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis, indultis,
quae huiusmodi Legationum propria sunt.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri
et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque et inane
fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die octavo mensis
februarii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri
sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 5, pp. 305-306
© Copyright 1969- Libreria
Editrice Vaticana
|