 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SACRUM NATIVITATI*
TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
COLLEGIALI ECCLESIAE, NATIVITATI B. MARIAE VIRG. DICATAE IN OPPIDO V. D. «
XAGHRA »,
DIOECESIS GAUDISIENSIS, TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sacrum Nativitati
Beatae Virginis Mariae structuraeque magnificentia insigne, in oppido
Gaudisiensis insulae templum exsurgit, quod iam inde a saeculo XVII iure
paroeciae donatum, Leo PP. XIII, Noster imm. rec. Decessor, ad collegialis
aedis honorem provexit. Tres ei alae celsique parietes, duae turres
elegansque tholus sunt, quibus sane inter maxima totius dioecesis aedificia
refertur; at interiora eius tam venusta praestant ornatione, ut artis singularis monumentum, fidelibus quidem percarum neque peregrinatoribus ignotum,
merito existimetur. Namque marmoreum laudatur opus, quod totum suo ambitu
spatium condecorat, laudanturque marmorei pariter suggestus sive sacerdotis sive
cantorum. Ei autem, quae templo dat nomen caelestisque invocatur paroeciae
patrona, impenso ibi studio adhibentur honores: ante Mariae Infantis signum,
pulchris radiis praecinctum, frequentissimi adstant fideles, ut preces effundant
maternumque impetrent favorem. Corpus etiam beati Fortunati Martyris piis
omnibus insulanis magnae ibi venerationi est. Pretiosa denique supellex ad
sacros ritus peragendos invenitur. Tantam ergo suae ecclesiae dignitatem
respiciens eandemque amplificare cogitans, Venerabilis Frater Nicolaus Cauchi,
Episcopus tit. a Vico Augusti atque Apostolicus Gaudisiensis dioecesis
Administrator, missis ad Nos litteris sui cleri suique gregis votum detulit, ut
nempe eximium religionis domicilium per publicum decretum in Basilicarum numerum
ascriberetur. Huiusmodi vero preces, ampla commendatione Venerabilis Fratris
Martini Ioannis O'Connor, Archiepiscopi tit. Laodiceni in Syria Nostrique apud
Melitensem Civitatem Apostolici Nuntii, roboratas, benigno plane animo explere
statuimus. Quapropter ex Sacra e Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam collegialem, Deo in honorem
Nativitatis Beatae Mariae Virginis dicatam et in oppido v. d. Xaghra, intra
dioecesis Gaudisiensis fines, exstructam, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris afficimus et condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis
liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Augusti, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 954-955
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|