 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELIUM CONCURSIBUS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS SANCTUARIUM B. MARIAE VIRG.
VULGO « DEL SUFFRAGIO » IN OPPIDO VULGO « GROTTE DI CASTRO », DIOECESIS
FALISCODUNENSIS, SACRUM, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Christifidelium concursibus frequentatur templum
Beatae Mariae Virginis, vulgo « del Suffragio » nuncupatae, quod in oppido «
Grotte di Castro », uti appellant, intra Faliscodunensis dioecesis fines est
positum. Hoc pietatis studium a saeculo XVII repetitur, quo populus, ad marialem
religionem valde accensus, stipem contulit, ut honori imaginis Deiparae, quae
miraculis inclaruit, egregium templum aedificaretur. Ad quod reficiendum
ornandumque etiam per subsequentes aetates non modicum curae est impensum.
Propter hanc piam animorum alacritatem simulacrum hoc mariale anno MDCCXXVIII,
auctoritate Petriani Collegii Canonicorum, aureo diademate est redimitum. Cuius
rei memoriam sexto decimo quogue anno summa cum caerimonia, Episcoporum atque
etiam Purpuratorum Patrum astante coetu, solet celebrari. Ad augendam igitur
dignitatem insignis huius Ecclesiae, hodiernus parochus, in cuius iurisdictione
idem sanctuarium situm est, suffragante Venerabili Fratre Aloisio Boccadoro,
Faliscodunensi Episcopo, Nos submisse rogavit, ut ei Basilicae Minoris nomen et
ius benigne impertiremus. Quibus postulationibus libenter auditis, Nos e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Sanctuarium Beatae Mariae Virginis « del Suffragio » appellatae, quo
oppidum « Grotte del Castro » nobilitatur, ad honorem ac dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adieetis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc
nomine conspicuis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Iunii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 245-246
© Copyright 1967- Libreria
Editrice Vaticana
|