 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
URBIS CLUNIAE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PRIORALI TEMPLO CLUNIENSI, BEATAE MARIAE VIRGINI «DEL PRADO» SACRO, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Urbis Cluniae decus et ornamentum appellari sane
licet templum Beatissimae Virgini Mariae «del Prado» sacrum, quod non solum
Prioratus, ad insignes catholicae Hispaniae militias pertinentis, maxima aedes
est, verum etiam perantiqua et artificiosa structura supra cetera eminet. Ubi
enim iam inde a saeculo XI humile sacellum prisca maiorum fides statuerat,
ampliorem ibi ecclesiam religiosissimi filii aedificandam curaverunt, quae, ad
Gothicae architecturae genus perfecta, egregio postea opere est expolita
venustisque tabulis exornata. Deiparae vero cultus pari praestat honore et
antiquitate, plurimosque cuiusque ordinis fideles ad imaginem, ad domum, ad
sinum caelestis Matris tot per saecula attraxit, dum Romani Pontifices,
Decessores Nostri, nobile domicilium multis beneficiis ac privilegiis
honestabant. In praesenti sive navitas prioralis Canonicorum collegii sive
sacrorum rituum splendor in sollemnibus, quae potissimum mensibus Maio et
Augusto peraguntur, debita laude sunt prosequenda. Quoniam ergo templum tanto
pietatis studio floret ac mox, publico sumptu refectum, novo etiam artis nitore
florebit, Venerabilis Frater Ioannes Hervás y Benet, Episcopus tit. Doritanus
atque Prioratus Cluniensis Ordinarius, datis ad Nos litteris petit, ut eidem
amplum Basilicae honorem tribuamus. Quod votum, Nos, qui decorem domuum Dei
diligimus semperque fovemus, benigno animo admittere statuimus. Quapropter ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum, priorale templum Cluniense, Deo in honorem Beatissimae
Virginis Mariae «del Prado» dicatum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris
condecoramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis,
hoc nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Februarii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1035-1036
© Copyright 1967 - Libreria
Editrice Vaticana
|