 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE OMNIA*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD PACHISTANIAM
ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae omnia haud mediocri sint utilitati ad
firmiores reddendas magisque frugiferas publicas necessitudinis rationes, quae
Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus intercedant, ea mature constituere
solemus. Cum igitur sacra Pachistaniensis Legatio, quam conditam a Pio PP. XII,
Decessore Nostro imm. rec., per similes Litteras die IX mensis Octobris anno
MCMLI anulo Piscatoris obsignatas, ecclesiasticus Vir, Internuntii solum nomine
insignis, ad praesens usque tempus rexit, ad potiorem nunc gradum evehenda esse
videatur, huiusmodi Nos negotium statim ac publice, edito scilicet auctoritatis
Nostrae decreto, conficere statuimus. Itaque motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi eademque auctoritate Nostra,
Internuntiaturam Apostolicam apud Pachistaniam in Nuntiaturam Apostolicam, sedem
etiam Karachiensem confirmantes, erigimus et constituimus; eidemque Nuntiaturae
ita a Nobis erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores,
praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti
hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae Pachistaniensi, sic a Nobis
erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, p. 134
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|