 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
STUDIO CHRISTIANAE*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD MELITENSEM
CIVITATEM CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Studio christianae religionis, cuius ortus ab
evangelica Gentium Apostoli praedicatione ducitur, insulae Melitae nullo non
tempore incolae eminuerunt. Quod quidem avitae fidei fundamentum attendentibus,
Apostolicae huic Sedi atque publicae eiusdem insulae Auctoritati visum est, cum
esset ipsa Natio haud ita pridem sui iuris facta, mutua ac legitima amicae
necessitudinis vincula iungere, ad felicem rerum religiosarum itemque civilium
progressionem. Ad Nos igitur quod attinet, rei momentum noscentes eique pro
Apostolico, quo fungimur, officio consulentes, Nostram ibidem condere Legationem
statuimus. Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Civitate
Melitensi Apostolicam Nuntiaturam erigimus et constituimus,
eidemque omnia et singula deferimus officia, privilegia atque indulta, quae
Legationum huiusmodi propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic per Nos constitutae nunc et in
posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, p. 133
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|