 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
LUCANAE GENTI*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
SANCTUARIO MARIALI, QUOD A «SACRO MONTE DI VIGGIANO» APPELLATUR ET INTRA
POTENTINAE-MARSICENSIS DIOECESIS FINES EST SITUM, DEFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Lucanae genti universae carissimum constat esse
sacrarium, quod in finibus Potentinae et Marsicensis dioecesis exsurgit, atque
Beatissimae Dei Genetricis, a «Sacro Monte di Viggiano» appellatae, quasi
augusta quaedam aula celebratur. Namque venerandum ibi et insigne antiquitate ac
pulchritudine asservatur simulacrum Augustae Virginis Puerum Iesum sustinentis;
quod quidem in proximo monte, montium Lucanorum editissimo, caelesti flamma indice — ut perhibent — mirabiliter est inventum. Ut unum ergo nomen, Mariae
scilicet, sive templo sive loco fuit, ita una semper in tota regione Patrona et
Regina est exculta. Cuius honori religiosissimi filii, nullis parcentes
incommodis et laboribus, aedem artificiose exstruendam, et quam nobilissime et
marmore et auro pictisque tabulis decorandam curaverunt. Quae, tribus alis,
pretioso lacunari tholoque instructa, post aram maximam auratum thronum habet,
in quo mariale signum est collocatum. Crebriores, nec mirum est, eo fiunt
peregrinationes iis praesertim mensibus, quos Christianorum pietas ad caelestem
Matrem publice laudandam destinare consuevit: tunc enim est ingens fidelium
numerus, quippe qui ex dissitis etiam locis adveniant. Neque illustri huic
domicilio beneficia et gratiae a Decessoribus Nostris defuerunt; quin etiam hunc
ipsum in annum, quindecim revolutis lustris, coronati Leonis PP. XIII
auctoritate simulacri memoria incidet sollemniterque agetur. Atque Nos, dum
preces Venerabilis Fratris Augusti Bertazzoni, Archiepiscopi-Episcopi Potentini
et Marsicensis, nomine sive utriusque cleri sive christianae plebis relatas,
libenti animo excipimus, ideoque templum amplissimo Basilicae Minoris titulo
honestare statuimus, hanc veluti benevolentiae consuetudinem et servare volumus
et confirmare. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctuarium, Deo in
honorem Beatissimae Virginis Mariae, quae a «Sacro Monte di Viggiano» vulgo
appellatur, dicatum atque intra Potentinae-Marsicensis dioecesis fines
exstructum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et
condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis,
eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 566-567
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|