PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUO FIRMIORES*
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA IN INDONESIA
AD NUNTIATURAM APOSTOLICAM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo firmiores redderentur magisque
frugiferae publicae necessitudinis rationes, quae Apostolicae huic Sedi cum
Civitate Indonesiana intercedunt, ad quam ad praesens usque tempus legatus erat
sacrorum Antistes, Internuntii solum nomine insignis, visum est Nobis eiusdem
munus potiore honoris gradu condecorare. Quae cum ita sint, Nos, motu proprio,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra, Internuntiaturam Apostolicam
Indonesianam in Nuntiaturam Apostolicam, eodem titulo retento,
erigimus et constituimus, eidemque Nuntiaturae sic per Nos erectae omnia et
singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae
huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri
testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edieimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae Indonesianae, sic per Nos erectae,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 132-133
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana