 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRAGA, URBS*
SANCTUS ADALBERTUS EP. ET MART. PATRONUS
PRINCIPALIS
PRO TOTA PRAGENSI ARCHIDIOECESI ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praga, urbs
rebus gestis, studiis artisque operibus praeclara, haud minus ob Sanctorum
suorum exempla illustris habenda est dignaque memoria. Quorum tres, propter
effusum pro Christo et Ecclesia sanguinem, prae ceteris fulgent, Venceslaus
nempe Dux, Ioannes Nepomucenus Presbyter atque Adalbertus Episcopus. Hic,
Bohemiae appellatus Apostolus atque martyrio coronatus, Ecclesiam Pragensem,
saeculo X, tam pie sancteque rexit, ut a Bohemis omnibus maxima veneratione per
saecula coleretur. Quo magis vero fidelium pietas in eundem Caelitem floreat et
copiosiora munera, eius deprecatione, populo obveniant, Venerabilis Frater
Franciscus Tomášek, Episcopus titulo
Butiensis idemque Apostolicus Administrator, sede plena, Pragensis, nomine
quoque utriusque Cleri ac fidelium, enixis Nos adit precibus, ut eundem Caelitem
Pragensis archidioecesis Patronum confirmare Nostra auctoritate benigne velimus.
Nos autem, Pragensinm pietatem congruo volentes praemio augere, huiusmodi
precibus annuendum perlibenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctum Adalbertum, Episcopum et Martyrem, totius archidioecesis Pragensis
praecipuum apud Deum Patronum, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt, confirmamus,
seu denuo facimus, eligimus, renuntiamus. Contrariis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 283-284
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|