 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
TEMPLIS PRAECLARIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI TEMPLO SANCTORUM APOSTOLORUM, IN URBE COLONIA AGRIPPINA EXSTANTE,
TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Templis praeclaris, quae Coloniae
Agrippinae insigni sunt
ornamento atque, Apostolica Sede largiente, pro sua vetustate ac pulchritudine
eximium honoris titulum iam sunt adepta, aedem quoque Sanctorum Apostolorum
Nobis annumerare videtur, quippe cum notas praeferat singulares divinoque cultui
aptissima habeatur sedes. Etenim ex Antistitum Coloniensium voluntate exstructa
et mox collegio Canonicorum, qui curam pastoralem agerent, concredita, anno
MXXVI primum est consecrata; postmodum, cum amplior facta esset magnoque tholo
instructa, tam nova evasit, ut anno MCCXIX Engelbertus Archiepiscopus eam denuo
consecraverit. Illustre igitur christianae religionis domicilium multa per
saecula fuit, quod idem, post sublatum Canonicorum ordinem, ad ius gradumque
templi paroecialis superiore aetate est evectum, ubi quidem sacerdotum
fideliumque alacritas integra perseveravit. Neque damna, quae, altero bello per
universum terrarum orbem saeviente, accepit, impediverunt quominus,
composita pace, ad pristinam formam redigeretur rursumque urbis Coloniensis
celebre monumentum fieret. Qua de re ceterae sane laudes hic sunt repetendae: in
primis SS. Felicis et Adaucti, Cosmae et Damiani Martyrum, aliorumque Caelitum
reliquiae; tum copiosa rerum sacrarum supellex, et sculptae pictaeque imagines;
caeremoniarum denique decor, quibus omnibus haec ecclesia nobilitatur. Sed
Nobis, qui, Urbe Vetere reduces et Bombaya et Pisis, ubi Sacrosanctum Christi
Corpus et Sanguinem adoravimus, per Litteras Encyclicas Mysterium Fidei
de doctrina et cultu absolutaque virtute Augustissimi Sacramenti nuperrime sumus
locuti, id perplacet commemorare, pietatem Eucharisticam continenter ac
mirabiliter in Coloniensi templo floruisse. Huc enim B. Iuliana Cornelionensis
dicitur advenisse, quae de instituendo Corporis Christi sollemni tam bene est
merita, ut ipse Urbanus PP. IV, Decessor Noster, eius sanxerit votum; hic etiam
Colonienses cives fontem vitae ac fortitudinis christianae, acerbissimis
Ecclesiae temporibus, semper invenerunt. Nec reticendum huiusmodi cultum apte
cum illo totius sacrae liturgiae cohaerere processu, cui, hoc ipso saeculo,
sollertissimus ecclesiae curio egregiam dedit operam. Quae cum ita sint, libenti
prorsus animo preces admittere statuimus Dilecti Filii Nostri Iosephi S. R. E.
Presb. Card. Frings, Archiepiscopi Coloniensis, qui, vota sui cleri suorumque
fidelium apud Nos interpretatus, Basilicae Minoris titulum pro eadem ecclesia
postulavit. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, paroeciale templum, quod, Deo in honorem
Sanctorum Apostolorum sacrum, in urbe Colonia Agrippina exsurgit, ad honorem ac
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis, quae templis, eodem titulo insignibus, rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque effieaees iugiter ex stare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Septembris anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 5, pp. 326-327
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|