 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUONIAM E DIVINAE*
E.MUS P. D. ALOISIUS TITULO SANCTI
ANDREAE APOSTOLI DE VALLE S. R. E. PRESBYTER CARDINALIS TRAGLIA VICARIUS
GENERALIS SUMMI PONTIFICIS
IN URBE EIUSQUE SUBURBIIS ET DISTRICTU ELIGITUR.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Quoniam e Divinae Providentiae dispositione Romanus Pontifex, cuius curis tota
Ecclesia est commissa, simul munus obtinet Almae Urbis Episcopi, ex more recepto
uni e Purpuratis Patribus officium creditur Vicarii Generalis, qui scilicet
vicaria sed ordinaria potestate Dioecesim tam inclitam regat. Quod quidem munus
his temporibus maximum momentum accepit, siquidem Urbs est numero civium
magnopere aucta et necessitatibus, ad rem pastoralem quod attinet, non leviter
premitur. Cum igitur Clemens Cardinalis Micara, qui ab anno MCMLI eiusmodi
Vicarium Generalem agebat, nuper e vita migraverit, Te in eius locum sufficere
statuimus. Quod ut faceremus, adducti sumus studio animarum rerumque usu, quorum
per diuturnum tempus dedisti specimina, sive prius ut Vices Gerens, sive deinde
ut Provicarius Generalis in eadem hac Dioecesi Romana. Fore etiam confidimus,
ut, Te annitente, Urbs in aeternum condita, sedes Petri, caput nominis catholici
et communis veluti hominum mater, novo vigore polleat et singulare munus a Deo
sibi praestitutum valeat implere. Quare, motu proprio, certa scientia Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, officium praedictum Tibi, per Te vel
per legitimos Officiales Tuos exercendum, cum omnibus et singulis privilegiis,
facultatibus, praerogativis, immunitatibus, exemptionibus ac iuribus, honoribus
quoque et oneribus atque emolumentis consuetis, quibus alii in hac Alma Urbe
eiusque suburbiis et districtu Vicarii in spiritualibus Generales Romanorum
Pontificum, Decessorum Nostrorum, uti, frui potuerunt seu etiam debuerunt, harum
Litterarum vi concedimus atque tribuimus. Te idcirco Nostrum Urbis,
suburbiorum et districtus Vicarium in spiritualibus et Iudicem constituimus
ac renuntiamus, curam, regimen, administrationem, liberumque praedicti muneris
exercitium plenarie Tibi committentes. Hinc Nos, ne interim officium Vicariatus
huiusmodi ullum in rebus spiritualibus detri. mentum patiatur, Tibi, Dilecte
Fili Noster, mandamus, ut, vigore praesentium, quam primum per Te vel per
procuratorem Tuum possessionem seu quasi possessionem officii Vicariatus
praedicti et illi adnexorum quorumlibet apprehendas ac retineas, officiumque
ipsum Vicariatus eadem forma, qua Decessores Tui illud exereuerunt vel exercere
potuerunt ac debuerunt, similiter exerceas, ceteraque omnia et singula ad
officium huiusmodi ex iuris praescripto vel usu et consuetudine spectantia
facias, geras, ordines, exsequaris. Te igitur, Dilecte Fili Noster, rogamus, ut,
regiminis et administrationis huiusmodi onus prompta animi devotione suscipiens,
munus ipsum secundum datam Tibi a Domino prudentiam sic exercere debeas, ut
exinde fructus, quos speramus, proveniant ac divinae retributionis praemium
consequi merearis. Dilectis autem filiis Nostris tum e clero tum e populo huius
Almae Urbis praecipimus, ut Te ea, quae par est, cum reverentia recipiant, Tibi
faveant, praesto sint ac pareant. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Martii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 373-374
© Copyright 1965- Libreria
Editrice Vaticana
|