![]() |
![]() |
|
PAULUS PP. VI EPISTULAE APOSTOLICAE INVESTIGABILES DIVITIAS CHRISTI*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
Venerabiles fratres,
Investigabiles divitias Christi (Eph 3, 8), quae a scisso divini
Redemptoris latere manaverunt, cum ipse in cruce moriens universum hominum genus
Patri reconciliavit, gliscens cultus Sanctissimo Cordi Christi exhibitus
postremis hisce temporibus tam claro in lumine posuit, ut laetissimi inde
fructus in Ecclesiae utilitatem maturuerint.
Itaque contigit, ut quinque et
septuaginta annis, postquam humilis illa religiosa sodalis ex Ordine
Visitationis ad caelestia gaudia excessit, liturgicum festum peculiaresque ritus
in honorem SS. Cordis Iesu in usum inducerentur: quod non modo a Rege, sacris
Praesulibus et christifidelibus Poloniae simulque a Romanae illius
Archiconfraternitatis sociis exceptum est, verum etiam a sanctimonialibus
eiusdem Ordinis a Visitatione, ab universa hac alma Urbe, ab Episcopis et Regina
nobilis Gallicae Nationis, a moderatoribus ac sodalibus Societatis Iesu est
celebratum, ita ut ad universum fere Ecclesiam perbrevi se porrigeret, atque in
fidelium animis conspicui sanctitatis ederentur fructus.
Nostra igitur vota, Nostraque voluntas haec sunt,
ut, huiusmodi oblata occasione, instituti festi memoria, opportuna ratione in
luce collocata, a vobis omnibus, Venerabiles Fratres, Ecclesiae Dei Episcopis,
et a commisso vobis populo digne recolatur: sive alta atque interiora sacrae
doctrinae capita, SS. Cordis infinitos dilectionis thesauros declarantia,
aptius pleniusque omnium fidelium coetibus explicando, sive peculiares indicendo
ritus, quibus pietas erga hunc maximi aestimandum cultum magis magisque
foveatur, eo sane consilio, ut christifideles universi, novo spiritu permoti,
divino illi Cordi debitum deferant honorem, peccata omne genus flagrantioribus
usque obsequiis expient, et germanae caritati — quae est plenitudo legis
(Cf Rom 13, 10) — totam suam vitae rationem accommodent.
In
primis autem optamus, ut SS. Cordi Iesu, cuius praeclarissimum donum est
Eucharistia, impensior cultus per augusti Sacramenti participationem tribuatur.
Etenim in Eucharistiae sacrificio idem Servator noster immolatur et sumitur,
semper vivens ad interpellandum pro nobis (Heb 7,25), cuius Cor
militis lancea apertum est, pretiosique Sanguinis et aquae pariter undam in
hominum genus effudit; praetereaque in hoc praecelso Sacramentorum omnium
vertice et veluti centro spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur, et
recolitur memoria illius, quam in sua passione Christus monstravit,
excellentissimae caritatis (S. THOMAS Aq., Opusculum 57). Quam ob
rem, ut verbis S. Ioannis Damasceni utamur, prorsus oportet accedamus ad eum
ardenti desiderio ... ut desiderii nostri ignis, accepto carbonis ardore,
peccata nostra comburat et corda illuminet, divinίque adeo ignis commercio
inardescamus et in deos evadamus (De fide orthod. 4, 13; PG
94, 1150).
Quoniam autem Sacrosancta Oecumenica Synodus pia populi christiani
exercitia ... praesertim cum de mandato Apostolicae Sedis fiunt (Constitutio
de Sacra Liturgia, art. 13) valde commende, hoc prae ceteris praedicandum
esse videtur, quippe quod, ut supra monuimus, in Christo Iesu rite adorando
placandoque totum consistat, atque sacrosancto Eucharistiae mysterio potissimum
innitatur, e quo, Bicut e ceteris S. Liturgiae actionibus, obtinetur illa in
Christo hominum sanctifίcatio et Dei glorificatio, ad quaιn, uti ad finem, omnia
alia Ecclesiae opera contendunt (Ibid., art. 10). Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Februarii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo. PAULUS PP. VI * AAS 57 (1965), pp. 298-301
|
|