 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SACRI ORDINIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CATHEDRALI ECCLESIAE CULMENSI CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sacri Ordinis Cisterciensis Monachi
saeculo XIII Pelplini amplam ecclesiam opere nobilem exstruxerunt et per
subsequentes aetates decorarunt. Hoc templum insigne, Beatae Mariae Virgini in
Caelum Assumptae, Sancto Stanislao atque etiam, secundaria quidem ratione,
Sanctis Bernardo et Benedicto sacrum, et gothico structurae genere spectabile,
nunc est cathedrale, utpote sedes honoris Praesulis Culmensis. Praeter ipsam
molem, admirationem movent altaria, imagines, scamna chori, ambo et supellex
pretiosa. Itaque haec domus Dei digna sane est, quam peculiari modo respiciamus
cuiusque augeamus dignitatem. Libenter hanc ob rem preces audivimus, quibus
Venerabilis Frater Casimirus Iosephus Kowalski, Culmensis Episcopus, Nos
rogavit, ut tam praeclaram ecclesiam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus.
Quibus supplicationibus Dilectus Filius Stephanus Sanctae Romanae Ecclesiae
Presbyter Cardinalis Wyszyński, Gnesnensis
et Varsaviensis Archiepiscopus, et plures Moderatores Ordinis Cisterciensis sunt
suffragati. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam
Culmensem ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad
quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari:
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Ianuarii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 715-716
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|