 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PERSUASUM SIBI*
VEXILLUM TURCARUM AD ECHINADAS INSULAS
OLIM CAPTUM RESTITUITUR EIUSDEM NATIONIS MODERATORIBUS.
Persuasum Sibi habens Ecclesiam catholicam his temporibus maxime impelli, ut homines cuiusvis generis, linguae, religionis, sincero et amanti
studio attingat, mentem Suam ad inclitam Turcarum Nationem convertit, quae ad
progressus huius aetatis proprios impigre niti cognoscitur. Est Ei vero
peculiaris laetitiae causa, quod, mutatis rerum vicibus, Turcarum Respublica et
Apostolica Sedes necessitudine in praesenti inter se coniunguntur. Ad quod
efficiendum multum contulit Angelus Iosephus Roncalli, tunc Archiepiscopus
titulo Mesembrianus, cum Apostolicum Delegatum in Turcia ageret; estque
commemorandum eundem sollertem Pastorem, cum esset ad Petrianam Cathedram
evectus et universam regeret Ecclesiam, die XXIX mensis Februarii anno MCMLX
Internuntiaturam Apostolicam ea in regione instituisse atque adeo publicae ac
mutuae consuetudinis vincula arctiora reddidisse. Apud Ipsum vero Summum
Pontificem, illius in supremo munere Successorem, viget memoria honoris Sibi
praestitia Turcarum Moderatoribus, cum ex India nuper revertens aërio vehiculo eorum
dicionem transvolaret; ea scilicet oblata occasione aëronaves Turcicas obsequii causa Se esse comitatas.
Itaque signum benevolentiae erga Nationem istam
cupiens impertire, vexillum Turcicum in navali proelio ad Echinadas insulas
olim captum et usque adhuc in Liberiana Basilica Romae asservatum eiusdem
Reipublicae Auctoritatibus restituere decrevit; qua nempe re significaretur
vetus tropaeum bellicum iam valere ad consensionem ac pacem fovendam. Deum autem
omnipotentem Ipse deprecatur, ut nobilem Turcarum gentem muneribus suis
locupletet eique veri nominis prosperitatem benigne concedat.
Ex Aedibus
Vaticanis, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLXV.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 372-373
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|