 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTITATIS FLOS*
BEATA IOANNA, LUSITANIAE PRINCEPS,
PRAECIPUA APUD DEUM PATRONA CIVITATIS AC DIOECESIS AVEIRENSIS ELIGLTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctitatis flos, gratia Dei favente,
apud quemvis societatis ordinem,
prout Catholicae Ecclesiae historia demonstrat, splendide floruit uberesque
dedit fructus: apud reges et regales familias non minus quam apud humiles et
pauperes cives. Lusitana quidem felix tellus, tam Sanctorum ferax, non modo «Regina Sancta», quam vocant, Elisabeth, gloriatur, sed etiam
Aveirensi illa
Beata, e stirpe regia progenita. Ioanna enim — tale ei nomen fuit — regales
recusans nuptias, tam humilem atque austeram vitam in Aveirensi Sororum Sancti
Dominici monasterio, vulgo «Mosteiro de Jesus de Aveiro» nuncupato, degit,
ut sacras inter omnes virgines in virtute emineret miraculisque fieret
insignis. Christifideles, qui ad eius sepulcrum, amplitudine mirabile
affabreque confectum, die praesertim XII mensis Maii, eiusdem Beatae natali,
in numeri peregrinantium more quotannis accurrunt, illam Patronam apud Deum
habent fidenterque invocant. Tantam populi pietatem Aveirenses Episcopi, eiusdem
nominis dioecesi, anno MDCCLXXIV, canonice constituta, semper obsecundarunt et
obsecundant, quam Decessor Noster Innocentius PP. XII, fel. rec., per Officium
in tota Lusitania totoque Praedicatorum Ordine recitandum Missamque
celebrandam, anno MDCXCIII, iam confirmaverat et auxerat. Quae cum ita sint,
Venerabilis Frater Emmanuel d'Almeida Trindade, Episcopus Aveirensis, nomine
quoque utriusque Cleri, Civitatis Optimatum omniumque fidelium, enixe a Nobis
effiagitavit, ut supra Civitatem ac dioecesim, quas laudavimus, caelestem illum
Patronatum auctoritate Nostra ratum haberemus. Nos autem, tam impensae populi
pietati congruens tribuere desiderantes praemium, huiusmodi preces exaudire
perlibenter statuimus. Audito igitur Dilecto Filio Nostro Arcadio Maria S. R.
E. Diacono Cardinali Larraona, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Ioannam,
Lusitaniae Principem, Aveirensis Civitatis totiusque dioecesis praecipuam apud
Deum Patronam confirmamus, seu denuo constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Ianuarii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 716-717
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|