 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
EX QUO SERVUS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
SANCTUARIO BEATAE MARIAE VIRGINI IMMACULATAE, V. «NOSSA SENHORA DO SAMEIRO»,
DICATO,
INTRA BRACHARENSIS ARCHIDIOECESIS FINES, TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Servus Dei Pius PP. IX, Decessor Noster,
die VIII mensis Decembris anno MDCCCLIV, in Petriana Basilica Beatissimam
Virginem Mariam originalis labis expertem sollemni ritu definivit, fulgens
ipsius Deiparae Immaculatae lux longe lateque diffusa est, varia pietatis opera
excitans atque incepta. Quae inter Sanctuarium quoque «Nossa Senhora do Sameiro»
vulgo nuncupatum et intra Bracharensis
archidioecesis fines exstans, est adnumerandum. Exstructum enim in summo monte
«Sameiro» decem post annos ab illa dogmatica definitione, nobile totius
Lusitanae nationis monumentum in honorem Virginis Immaculatae habitum est et
etiam nunc habetur. Sanctuarium ipsum non solum amplitudine et arte, qua
renidet, sed etiam et pretiosa sacra supellectile atque pietatis caritatisque
operibus, praesertim Instituto infirmis senibusque sublevandis sacerdotibus,
admiratione ita fideles allicit, ut permulti, peregrinantium more, Immaculatam
Virginem Mariam Divinumque Cor Iesu fidenti animo deprecaturi, ex omni
Lusitania illuc se conferunt. Romani Pontifices eandem ecclesiam Indulgentiis
ac privilegiis ditaverunt, Pius PP. IX praesertim ac postea, anno MCMLIV,
scilicet Anno Mariano recurrente, Pius PP. XII, fel. rec., qui centenarias
celebrationes suo radiophonico nuntio condecoravit et Cardinalem Patriarcham
Lisbonensem, ut suum Legatum, eo misit. Quibus omnibus bene perpensis,
Venerabilis Frater Franciscus Maria da Silva, Archiepiscopus Bracharensis,
proprio nomine atque dioecesani cleri nec non Fratrum ex Ordine Beatae Mariae
Virginis de Monte Carmelo, qui Sanctuario impensam praestant operam, omniumque
fidelium, faustam nactus occasionem expleti saeculi ab eodem condito Sanctuario,
enixis Nos adiit precibus, ut memoratam marialem ecclesiam titulo ac
privilegiis Basilicae Minoris benigne decorare dignaremur. Nos autem, ad
augendum eiusdem sacrae Aedis splendorem potissimumque ad marialem pietatem in
dies fovendam, huiusmodi preces explere perlibenter statuimus. Quapropter, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctuarium Deo in honorem Beatissimae
Virginis Mariae sub titulo Immaculatae Conceptionis, vulgo «Nossa Senhora de
Sameiro», dicatum et intra Bracharensis archidioecesis fines positum, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris afficimus et exornamus, omnibus adiectis iuribus
ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis
quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate, qualibet, scienter sive ignoranter
contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die IV mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 456-457
© Copyright 1964- Libreria
Editrice Vaticana
|