 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE*
PACIS NUNTIUS
SANCTUS BENEDICTUS ABBAS PRINCIPALIS
TOTIUS EUROPAE PATRONUS ELIGITUR.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Pacis nuntius, unitatis effector, civilis cultus magister, maxime vero
religionis christianae praeco et monasticae vitae in occidente auctor
meritissimo Sanctus Benedictus Abbas praedicatur. Is, cum aliae Europae
regiones, quo tempore Romanorum imperium vetustate corruptum dilabebatur, in
tenebras videbantur incidere, aliae adhuc politioris humanitatis et spiritualium
bonorum erant expertes, arduo molimine virtutis constantissimae suae effecit, ut
nova veluti aurora eidem terrae continenti affulgeret. Cruce enim, libro,
aratro, praecipue ipse per se et per filios suos gentibus, quae a Mari
Mediterraneo usque ad Scandinaviam, ab Hibernia usque ad Polonorum loca patentia
incolunt, christianum attulit cultum civilem (Cf AAS 39 (1947), p. 453). Cruce,
id est lege Iesu Christi, privatae et publicae vitae instituta firmavit et
auxit. Iuvat quoque memorare «opere Dei», seu certa assiduaque precandi ratione,
eum docuisse cultum divinum in humana consortione summi esse momenti.
Sic igitur
spiritualem illam unitatem Europae coagmentavit, qua quidem nationes, sermone,
genere, ingenio diversae, unum populum Dei se esse sentiebant. Quae unitas,
fideliter annitentibus monachis, disciplinae tanti parentis alumnis, peculiaris
nota facta est mediae, quam vocant, aetatis. Illam, quae, ut ait Sanctus
Augustinus, «ommis pulchritudinis forma» est (Cf Ep. 18, 2; PL 33,
85), lugenda rerum vicissitudine discissam, quotquot sunt bona praediti
voluntate, restituere temporibus nostris conantur. Libro, seu ingenii cultu,
idem venerabilis patriarcha, a quo tot monasteria nomen vigoremque traxerunt,
vetera litterarum monumenta, cum liberales disciplinae artesque obruebantur
caligine, diligenti cura servavit et ad posteros transmisit, atque doctrinas
studiose excoluit. Aratro demum, seu re rustica, aliisque subsidiis loca vasta
et horrida in agros frugum feraces et hortos amemos mutavit; et precationibus
fabrilia iungens, secundum verba illa «ora et labora», humano operi excellentiam
addidit. Haud immerito ergo Pius PP. XII Sanctum Benedictum «Europae patrem»
appellavit (Cf AAS loc. mem. ), cuius quidem terme continentis populis ille
amorem et studium recti ordinis inspiravit, in quo socialis vita eorum
inniteretur.
Hic Decessor Noster deinde exoptavit, ut tam incliti viri deprecatione Deus
inceptis faveret eorum, qui gentes easdem verae fraternitatis vinculis copulare
nituntur. Idem ut feliciter eveniret, etiam Ioannes PP. XXIII amanti, qua
enitebat, sollicitudine, ex animo concupivit. Atque Nos ipsi consilia huiusmodi,
eo pertinentia, ut unitas inter Europae nationes foveatur, valde probamus. Qua
de causa libenter concessimus precibus, quibus plurimi ex variis Europae
partibus Patres Purpurati, Archiepiscopi, Episcopi, Supremi Moderatores Ordinum
et Congregationum religiosarum abique insignes ex laicorum ordine viri Nos
rogaverunt, ut Sanctum Benedictum Europae renuntiaremus Patronum. Cuius
caelestis tutelae palam declarandae praeclara opportunitas Nobis praebetur, cum
Montis Casini templum, anno MCMXLIV, bello per orbem terrarum saeviente,
eversum, sed invida pietate deinde refectum, Deo in honorem Beatae Mariae
Virginis et Sancti Benedicti hodie rursus consecramus. Quod quidem libenter
peragimus, nonnullos Decessores Nostros in hoc imitati, qui eam religionis et
vitae monasticae aedem, ob eiusdem Sancti Benedicti sepulchrum celeberrimam, per
saeculorum decursum ipsi dedicarunt.
Hic igitur praestantissimus Caeles vota Nostra secundet, et ut olim lumine
christiano tenebras dispulit pacisque bona impertiit, ita nunc Europae rebus
praesit easque propitiatione sua maioribus in dies provehat incrementis. Itaque,
ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctum Benedictum Abbatem totius Europae principalem apud
Deum caelestem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus
ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortire et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
* AAS 56 (1964), pp. 965-967
|