 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
SANCTI MARTYRES *
BEATIS CAROLO LWANGA, MATTHIAE MULUMBA
ET VIGINTI SOCIIS UGANDENSIBUS SANCTORUM MARTYRUM HONORES DECERNUNTUR.
Sancti martyres Ugandenses, quorum recenti gloria Ecclesia fulget, brevi
temporis spatio tot virtutum specimina dederunt, eamque animi magnitudinem
ostenderunt ut iure merito ab iis sanctorum virorum laudes aequari dicantur
quorum sanguine christianae societatis exordia sunt condecorata. Quae sane
mirabundo animo considerantibus mentem subeunt fatidica verba quae Isaias fecit
ad Hierusalem novam, hoc est Ecclesiam: Ecce gentem quam nesciebas vocabis et
gentes quae te non cognoverunt ad te current propter Dominum Deum tuum et
Sanctum Israel, quia glorificavi te (55, 5). Horum enim virorum gratia
Ecclesia tum universae hominum familiae mater alma monstratur omnisque
sanctitatis altrix, tum Christi indeficienti virtute donata; siquidem martyria
tantis gaudiis sunt perfusa, tanta sermonis vi praedita, tanta animi fortitudine
superata, et quidem ab hominibus imperitis et vitae commoditatibus assuetis, ut
pro certo affirmari possit ullum hominem ea nec facere nec pati potuisse nisi
fuisset Deus cum eo (cfr. Io. 3, 2). Impleta sunt igitur quae Christus, antequam terram linqueret, discipulis praedixit:
In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Io. 16,
33). Haec autem praeclara victoria, praeterquam quod Christo Iesu inclitae
gloriae cedit, praeterea christifideles omnes, ac praecipue Afros, ad fidei
firmitatem inflammat. Nam inexpugnabilis constantiae specimina ab his martyribus
data, nostrae aetatis homines, et maxime iuvenes, terrenis studiis plus aequo
distractos, docent quantum emineant aeterna caducis, ac monent minime sufficere
ad immortalem vitam adipiscendam christiano nomini honestari nisi huius mundi
discriminibus, asperitatibus, illecebris superatis, obligatam Christo Redemptori
praestiterint fidem; quandoquidem ipse dixit: Si quis vult post me venire
abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Mt. 16,
24). Quin immo splendida eorum vitae ratio potissimum laicos viros instimulat ut
supernae vitae praecepta in suos transferant mores, atque praecipue christianam
sapientiam in contubernales homines infundant. Christi autem fidelibus, quibus
nunc temporis vexationis causa religio sit et doloris, Ugandensium martyrum
cruciatus et acta incitamento sunt et solamini, quoniam per eos ad nostras usque
aures Christi personant verba: Beati qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt. 5, 10). Communis
vero exitus, denique, quo catholici simul cum anglicanis fraterno inter se
affectu coniuncti ob unam fidem occubuerunt, christifidelium desiderium
corroborat ut, vetere discidio superato, unum Christi ovile restituatur. Quae
postquam animo consideravimus, iam ad ipsos martyres eorumque gesta praestat
oculos convertere. Anno millesimo octingentesimo septuagesimo nono primi
missionales Africae, Patres Albi nuncupati, quorum sodalitatem non ita pridem
condiderat Carolus Martialis Lavigerie, Algeriensis archiepiscopus, penitiorem
eam Africae partem ingressi, quam Bugandae regnum occupabat, stationem Sanctae
Mariae de Rubaga constituerunt, haud procul a regia domo, in qua centena
militum, servorum, puerorum, uxorumque circa regem vivebant, in eius obsequium
proni. Etsi locus minime evangelicae veritati disseminandae aptus videbatur,
tamen mirum in modum supernae salutis nuntius tamquam matutinus ros in terram
aridam cecidit eique uberrimam dedit fecunditatem. Sed opus felici auspicio
inceptum mox interrumpi oportuit, siquidem Bugandae rex Mutesa, qui initio
evangelicae doctrinae vulgandae minime obsistebat, invidorum hominum opera,
quibus ipsa christianae vitae sinceritas exprobrationem sonabat, eo animum
intendit ut omnibus qui christianae religioni assentirentur mortem minitaretur.
Qua de re missionales per aliquod temporis loco cedere necessarium censuerunt.
Per triennium autem quo sacerdotes a Buganda abesse debuerunt recens
catechumenorum coetus non solum in proposito perseveravit, sed magnopere crevit
eorum agmen qui, Iosepho Balikuddembe, Andrea Kaggwa et Matthia Mulumba
praeeuntibus, quotidie iungebantur numero «orantium», qua appellatione
christianae legis studiosi vocabantur. Cum mortui regis filius Mwanga regnum
adeptus esset, quo familiariter olim missionales usi erant, hos iterum
arcessivit, atque nonnullos ex christifidelibus sibi in aula famulari iussit.
Quod cum optimates tribuumque principes moleste ferrent, insusurrare contra hos
coeperunt; huc accesserunt et odium venaliciorum, quorum probrosum negotium a
novicia religione in discrimen vocabatur, et item regis animus mutabilis eiusque
suspicio ne quid exteri missionales contra regnum molirentur. Praeterea rex
animo alieno erat a christianis pueris, quod sibi ad obscena invitanti invicte
resisterent seque mori potius paratos dicerent quam legem Dei violare. Neque eos
iuvit animi probitas, sinceritas, in oboediendo alacritas, in rebus adversis
constantia, studium in muneribus exsequendis, caritas et benignitas erga omnes.
Neque gratiam iis habuit quod olim, optimatibus de rege interimendo
coniurantibus, christiani eum a periculo eripuerunt. Quin immo primus regis
administer, qui coniurationis praecipuus fuerat auctor, eius auribus instillavit
qui Christi religionem profiterentur eos capitales hostes habendos, rerumque
novarum esse cupidos ut summa regni potirentur; eorum superstitione iram deorum
patriorum excitari; christiana religione molliri animos in bello eiusque
asseclas clam in suis conventibus nefanda facinora obire. Quibus calumniis
iratus rex, aperte pronuntiavit omnibus qui Christo nomen dedissent velle se
mortem inferre. Qua saevissima sententia minime ii animo conciderunt, quin immo
crebriores conventus agere, baptismum petere, eucharisticam dapem festinare,
desiderio flagrare Christum imitandi vel ad mortem usque, configurati morti
eius, si quo modo occurrerent ad resurrectionem (Phil. 3, 10-11).
Quot ea gravi tempestate hostiae Deo immolatae sint, cum non sit accurate
traditum, Deo tantum est notum. Illud autem memorare sit satis rem totam
absolutam esse inter annum millesimum octingentesimum octogesimum quintum et
septimum, atque necatos esse etiam anglicanos nonnullos qui una cum catholicis
sanguinem pro Christi religione profuderunt. Inter omnes autem regii furoris
victimas duo et viginti martyres eminent, quorum aetas, condicio, gesta,
postquam inquisita et explorata sunt, certe patuit miranda animi fortitudine
atque laetitia eos obviam ivisse neci omnium atrocissimae; hos Ecclesia tamquam
flores e fasciculo extollit, Africae primitias. Quos sane martyres pro mortis
genere in duo agmina distinguere licet, alterum nempe eorum, numero tredecim,
qui ad collem Namugongo adducti sunt, ubi die tertio mensis iunii anno millesimo
octingentesimo octogesimo sexto, immaniter sunt combusti; alterum eorum, numero
novem, qui hasta varioque supplicii genere diversis in locis occubuerunt. In
priore ordine sequentes annumerantur: Carolus Lwanga, puerorum
regiorum praefectus, quem Mwanga rex maximi faciebat. Is christianae virtutis in
aula regia omnibus specimen dedit, nituitque fidelitate in officio exsequendo,
castitate, studio catholicae religionis provehendae. Catechumenos instante
insectatione ut in religione perseverarent est cohortatus, eorumque quattuor
baptismo abluit, imminente mortis periculo. Quia aperte Christo fidem est
professus aulicosque pueros ab impudici regis illecebris est tuitus, ad ignis
supplicium est damnatus. Iam igne adustus, propria quidem tormenta nihili
aestimans, de salute autem proximi sollicitus, sic carnificem est allocutus:
Utinam et tu christianam religionem amplectereris! Quibus dictis, Deus
meus exclamans, animam edidit, aetatis annum vicesimum quintum agens.
Mbaga Tuzinde, puer erat regius, bonitate, gravitate, modestia et
oboedientia praestans, quem Carolus Lwanga, paucis ante mortem horis baptismo
abluit. Cum carnifex, qui eum in filii locum exceperat, valde ut fugeret
hortaretur, magno animo respondit: Tu regis esto minister eiusque perfice
iussa; ego pro Christi fide libenter moriar. Fustibus mulcatus et occisus
annos natus septemdecim; inanime corpus communi rogo impositum est quo eius
socii mox vivi comburendi erant. Bruno Serunkuma, puer regis
Mutesa, miles autem Mwanga, annos triginta natus Christi militiae se ascripsit,
in qua fortiter socios verbo et exemplo ad flammas ferendas incitavit.
Insectatione instante, Aquae salientes, ait, numquam deficient; nobis
sublatis alii succedent. Morti proximus, Christi imitandi desiderio
flagrans, potus refrigerium recusavit, carnificibusque insultantibus respondit:
Corpus quidem aduritis, sed num etiam animum?
Iacobus Buzabaliawo, miles regis, singulari religionis provehendae
studio exardens, ipsum principem Mwanga olim ad Christi religionem amplectendam
est cohortatus; quod demum ei causa mortis fuit. Regi valedicens se in caelo pro
eo exoraturum promisit, sociosque hisce verbis est allocutus: Cum gaudio
vitam profundamus pro veritate; hoc frustra non erit.
Kizito, puer regius atque aulaedus, quattuordecim annos natus
ceterisque iunior, animi innocentia nituit. Quod constantissime regis blanditiis
resisteret capite damnatus est. A Carolo Lwanga paulo ante mortem baptizatus,
cum ad supplicium duceretur, unum ex sociis, qui lamentabatur et ultimo die
liberandus erat, sic animose excitavit: Orationem dominicam recita,
viriliterque mortem obi.
Ambrosius Kibuka, puer regius, bonitate morumque integritate
praestans, hilarum et laetum animum ad mortem usque servavit, quam strenue obiit
aetatis suae anno decimo octavo.
Mugagga, puer regius et coriarius egregius, adhuc catechumenus, cum
regis obscena suadentis imperium recusavisset, in vincula coniectus est.
Baptismo a Carolo Lwanga ablutus, sereno animo rogum conscendit, aetatis suae
anno sexto decimo.
Gyavira, puerum regium pulchrum aspectu, quamquam rex vehementer
amabat, ob christianos tamen mores capite damnavit. Nituit pudicitia, caritate
et offensarum venia, laetoque animo martyrium obiit, annos natus septemdecim.
Achilles Kiwanuka, puer regius, mox ut veram religionem
cognovit, amuleta in ignem coniecit, et missionales vel noctu adire coepit ut
eucharistica dape reficeretur. Christianam fidem in regia aula aperte est
professus, atque insectatione instante declaravit: Me occidant licet, fidem
numquam negabo. Igni est combustus aetatis anno decimo septimo.
Adolfus Mukasa Ludigo, nobili genere ortus atque aulicus regis, animi
mansuetudine atque humilitate praestitit. Christi discipulus factus, fratrum se
servitio mancipavit, quibus se in laboris exemplum praebuit. Quintum supra
vicesimum annum agens, igni adpositus, laetus clamavit: Adhuc modicum et
Christum videbimus.
Mukasa Kiriwawanvu, praefectus cibariorum in aula regia, rogatus num
esset christianus, fidem non eiuravit, quare morte est damnatus. Cum adhuc esset
catechumenus martyrio est affectus aetatis suae anno vicesimo.
Anatolius Kiriggwajjo, puer regius, viginti annos natus, oblatam sibi
a rege dignitatem, quam fidei christianae detrimento fore praesentiebat, sine
cunctatione respuit. Rogum ascendens, socios ita est cohortatus: Amici nostri
qui occisi sunt, iam cum Deo vivunt; viriliter agamus et nos, ut cum iis in
caelo sociemur.
Lucas Banabakintu, regiae classi addictus, christianam religionem in
primis amplexus, multam fidei proferendae operam dedito Morte damnatus cum
aetatis lustrum septimum ageret, cognatis fugam suadentibus animose respondit:
Longe melius est mori pro religione; vado parare vobis locum in caelo.
Alter autem martyrum ordo eos complectitur quos vel hasta vel varium aliud
supplicii genus diversis in locis interemit. Horum primus aetate et fama est
Matthias Kalemba, cui nomen Mulumba seu fortis
sui imposuerunt. Ei adhuc puero pater moriens praedixerat venturos olim
advenas viam veritatis annuntiaturos. Cum ergo Deum toto corde quaereret, primum
Mahometi doctrinae se initiavit; dein
Sacrae Scripturae suavitate allectus Anglicanis accessit, ac demum, cum
Catholicam cognovisset veritatem, eidem adhaesit eamque magno animi ardore
propagavit. Eum quinquagesimum aetatis annum agentem taeterrimo crudelissimoque
supplicio primus regis administer mactavit. Carnificibus illudentibus respondit:
Deus
animam meam excipiet, vobisque corpus excruciatum relinquet.
Septem autem
menses ante Matthiam Kalemba, omnium primus in odium religionis occisus est
Iosephus Mukasa Balikuddembe, regiae aulae praefectus, cuius spectatam fidem
rex maximi faciebat, quique singularem animi suavitatem religionisque studium
prae se tulit. Iuvenum multorum animos Christo conciliavit, puerosque regis ab
eius vitiis est tuitus. Quam ob rem is iratus, primi administri instigationibus
cedens, eum morte damnavit. Martyrium abscisso capite obiit, annos natus viginti
sex.
Dionysius Ssebuggwawo, puer regius, sexdecim annos natus, morum innocentia
et suavitate eminuit. Cum rex eum interrogasset num duos aulicos christianae
fidei rudimenta doceret, affirmantem lancea sua manu confodit, eiusque caput
abscindi iussit.
Andreas Kaggwa, regis tympanistis praefectus, ob egregias
ingenii dotes omnibus carus regique gratissimus fuit. Christo initiatus, omnimodae caritatis specimina dedit, praesertim erga peste affectos, et Evangelii
doctrinam naviter ethnicos catechumenosque imbuit. Quod cum primus regis
administer molestissime ferret, eius caput a rege expetivit atque crudeliter
occidit, aetatis annum tricesimum agentem.
Pontianus Ngondwe, maximis honoribus
functus apud reges Mutesa et Mwanga, prudentia, iustitia floruit studioque rei
christianae provehendae. In carcerem coniectus, dum ad supplicii locum
ducebatur, lancea a carnifice est transfossus, aetatis lustrum octavum agens.
Athanasius Bazzekuketta, puer regius armario et thesauro praepositus, ita
morum integritate excelluit martyriique desiderio flagravit ut, cum ad
supplicii locum cum ceteris adduceretur, carnifices rogaverit ut eum illico
occiderent. Mox lancea transverberatus expiravit, aetatis annum vicesimum agens.
Gonzaga Gonza, puer regius, humilitate praecipue et caritate praestitit. Cum
ad rogum duceretur, aetatis annum vicesimum agens, a carnificibus lancea est
traiectus, altum fortitudinis et serenitatis linquens exemplum.
Noe Mawaggali,
arte figulus atque coriarius, prudentia, industria et modestia floruit. Persecutionem imminentem
impavidus prospexit sororemque lacrimantem hisce verbis est consolatus: Certus
de vita futura, mori non timeo. Fugam capere recusans, sponte pectus militum
lanceis obtulit, quibus confossus arbori est suspensus, donec spiritum edidit,
annos natus triginta quinque.
Ioannes-Maria ea prudentia et gravitate praestitit
ut cognomine Muzeyi seu senis appellaretur. Ad sanam doctrinam traductus, totum
se dedit fidei christianae disseminandae, pauperibus iuvandis, infirmis curandis captivisque redimendis, ad quod pecuniam opemque suam omnem insumpsit.
Cum christiani in maximo vitae periculo iamdiu versarentur, occultare se noluit
sponteque coram primo regis administro christianam fidem est professus; quare
abscisso capite in stagnum est proiectus, aetatis lustrum septimum agens. Quo
demortuo, die nempe vicesimo septimo mensis ianuarii, anno millesimo
octingentesimo octogesimo septimo, gloriosum martyrum agmen completum est.
Horum
autem omnium sanguis semen feracissimum fuit. Nam paulo post eorum supplicium is
animorum ardor ad christianam fidem amplectendam est ortus, ea caelestis
gratiae vis et copia, ut mox non modo in Ugandae regionibus, sed etiam in tota
Africa verbum Dei curreret et clarificaretur (2 Thess. 3, 1),
illius
sententiae S. Hilarii veritatem comprobans: Hoc Ecclesiae proprium est ut
tunc vincat cum laeditur; tunc intelligat cum arguitur; tunc obtineat cum deseritur; dum vexatur floret, dum opprimitur crescit, dum contemnitur
proficit; tunc stat cum superari videtur (de Trinit., 1. 4).
Ugandensium autem
martyrum crebrescente fama, ob eorum claram vitae rationem mirumque mortis
genus, de Beatorum honoribus iis decernendis causa agitari coepta est. Anno
itaque millesimo octingentesimo octogesimo septimo investigationes ad iuris
normam in urbe Rubaga, prope martyrii locum, actae sunt, quibus absolutis ad
inquisitiones apostolicas anno millesimo nongentesimo nono ventum est. Quibus
rite peractis, Decessor Noster Sanctus Pius X, die decimo quarto mensis augusti
anno millesimo nongentesimo duodecimo decretum signavit de introducenda
beatificationis causa seu declarationis martyrii venerabilium Dei famulorum
Caroli Lwanga, Matthiae Mulumba et Sociorum de Uganda cognominatorum.
Postquam
vero Decessor Noster Benedictus XV f. r. die undevicesimo mensis decembris, anno
millesimo nongentesimo decimo octavo, facultatem fecit de martyrio et causa
martyrii itemque de signis seu miraculis disceptandi, etsi nondum elapsi essent
quinquaginta anni a venerabilium Servorum Dei nece, antepraeparatoriae
Congregationi praeparatoria successit, quam subsecuta est Congregatio generalis,
die undetricesimo mensis
februarii anno millesimo nongentesimo vicesimo habita, in qua idem Decessor
Noster sollemniter declaravit constare de martyrio et causa martyrii
venerabilium Dei famulorum Caroli Lwanga, Matthiae Molumba et Sociorum.
Unum
porro dubium erat discutiendum: an, stante adprobatione martyrii itemque
dispensatione a signis seu miraculis, tuto venerabilibus Dei famulis, quos
diximus, Caelitum honores decerni possent. De quo dubio die vicesimo tertio
mensis martii anno millesimo nongentesimo vicesimo agi coeptum est coralli
eodem Decessore Nostro Benedicto XV, qui favorabili omnium audita sententia,
die duodedcesimo mensis aprilis eodem anno proprio decreto sanxit tuto procedi
posse ad sollemnem venerabilibus Servorum Dei Caroli Lwanga, Matthiae Mulumba
et Sociorum beatificationem; quae sollemnia die sexto mensis iunii eodem anno in
Vaticana Basilica sunt habita.
Cum autem, post decretos eisdem Beatis supernorum
caelitum honores eorundem cultus in Uganda et in Africae regionibus et aliis
in orbis partibus magis in dies augeretur, iisque deprecantibus mira dicerentur
effecta a Dei miracula, supplices Apostolicae huic Sedi adhibitae sunt preces,
ut causa resumeretur de Beatis Ugandae Martyribus sanctitatis infula
decorandis.
Quibus precibus Decessor Noster Ioannes XXIII f. r. annuit die
decimo mensis maii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo.
Postquam autem in
Sacrae Rituum Congregationis comitiis disceptatum est de duabus sanationibus,
a peste nempe pulmonea primitiva, quibus inopinato modo reddita est salus
Richildi Buch et Mariae Aloisiae Criblet, sororibus Instituti Missionariarum
Dominae Nostrae de Africa, in generali congregatione, in Vaticano palatio die
septimo mensis iulii hoc anno habita, dilectus Filius Noster Paulus S. R. E.
Cardinalis Giobbe, Datarius Noster, huius causae Relator dubium cognoscendum
proposuit: an et de quibus miraculis, post indultam eisdem Beatis ab Apostolica
Sede venerationem, constet in casu et ad effectum de quo agitur. Qua de re qui
aderant Patres Cardinales et Sacrorum Rituum Congregationis Praelati et
Consultores cum propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmavissent,
post rem etiam atque etiam consideratam ac caeleste lumen pluries invocatum,
die decimo quinto eiusdem mensis sollemniter ediximus constare de duabus miris
sanationibus, nempe sororum Richildis Buch et Mariae Aloisiae Criblet, a peste
pulmonea primitiva per intercessionem Beatorum Caroli Lwanga, Matthiae
Kalemba Mulumba et viginti Sociorum Martyrum Ugandae.
Die autem primo mensis septembris, hoc anno,
statuimus: Tuto procedi posse ad eorundem Beatorum Martyrum
canonizationem.
Quo penitius autem gravissima ea de re ageretur, tria
Consistoria, die vicesimo sexto mensis septembris, hoc anno, in Vaticano palatio
sunt habita, qua occasione dilectus Filius Noster Arcadius S. R. E. Cardinalis
Larraona, Sacrae Rituum Congregationis Praefectus, aequum esse ostendit
optandumque ut Beatorum illorum memoria summis consecraretur honoribus,
enixeque postulavit ut quam primum ad id deveniretur. Receptis ideo omnium qui
aderant S. R. E. Cardinalium et sacrorum Antistitum suffragiis, plane
comperimus Beatos illos concordi sententia ab iis dignos aestimari qui Sanctorum
diademate honestarentur, ad eorumque canonizationem diem statuimus
duodevicesirnum proximi mensis octobris. Quo sacerrimae caerimoniae die in
Petrianam Basilicam descendimus, magno fideliurn numero atque sacrorum
Antistitum, ex universo terrarum orbe Concilii Oecumenici Vaticani II celebrandi
causa Romae astantium, frequentissimam. Tunc dilectus Filius Noster S. R. E.
Cardinalis Arcadius Larraona, perorante dilecto Filio Francisco Xaverio
Parisi, Consistorialis Aulae Advocato, instanter, instantius, instantissime
postulavit ut Carolus Lwanga, Matthias Mu- lumba et viginti Socii Martyres
Ugandenses sancti declararentur. Cui Consistoriali Advocato per dilectum Filium
Hamletum Tondini, ab Epistulis Nostris ad Principes, respondimus iam in eo
esse ut huiusmodi postulationi concederemus. Itaque a Divino Paraclito luminis
copia implorata, in sancti Petri Cathedra sedentes uti supremus universae
Ecclesiae Magister haec sollemniter pronuntiavimus: Ad honorem Sanctae et
individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et christianae
religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum
Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra: matura deliberatione prehabita et divina
ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum, in Urbe
exaltatione, consilio, Beatos Carolum Lwanga, Matthiam Mulumba Kalemba et
viginti socios Martyres Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
catalogo adscribimus: statuentes illorum memoriam quolibet anno die tertia iunii
inter Sanctos Martyres pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Quibus verbis prolatis, precibus
annuentes eiusdem Cardinalis Arcadii Larraona, per eundem Consistorialem
Advocatum Nobis admotis, hasce Decretales sub plumbo Litteras confici et
expediri iussimus; praesentibus vero Protonotariis Apostolicis ut de hac canonizatione publicum conficerent
instrumentum mandavimus.
Deinde, postquam hymnum Te Deum laudamus, ut gratiam
omnipotenti Deo ageremus, cum astantibus cecinimus, atque Sanctorum Martyrum
primi patrocinium invocavimus, sermonem de novensilium Caelestium virtutibus
et exemplis habuimus.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum
per eas iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetnr, si ostenderentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
duodevicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
quarto, Pontificntus Nostri secundo.
EGO PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac
Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis
Cardinalis PIZZARDO.
Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestilnus
Cardinalis ALOISI MASELLA, S. R. E. Camerarius.
Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus titulo
Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
Ego IOSEPHUS Episcopus titulo Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
Ego lIACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis
COPELLO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis
AGAGIANIAN.
Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis GIOBBE, S. R.
E. Datarius.
Ego FERNANDUS titulo S. Eustachii Presbyter CardinaIis CENTO.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI
.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illiricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego ALAFRIDUS S. Mariae in Domnica Diaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Caesarii in Palatio Diaconus Cardinalis BRACCI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS MARIA Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis
LARRAONA.
Ego FRANCISCUS Ss. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego VILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego IOACHIMUS ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
Ego MICHAEL S. PauIi in Harenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
ARCADIUS Card.
LARRAONA
S. R. C. Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 693-703
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|