 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUONIAM DECET*
BEATA MARIA VIRGO DE MONTE CARMELO PRAECIPUA PATRONA
DIOECESIS CRUCIS AXEATAE CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quoniam decet novas
ecclesiastici regiminis sedes firmo ac superno obtegi praesidio, optimo sane
consilio ad praeclarum huiusmodi munus Caelites illi vocantur, in quos communis impensaque fertur pietas fidelium. Cum igitur anno superiore, quibusdam a
Cordubensi archidioecesi seiunctis terris, per Apostolicam Constitutionem Crucis
Axeatae sacram dicionem in Argentina Republica condiderimus, populare
agnoscentes valdeque probantes studium venerationis, quod ibidem viget, Dominam
Nostram Mariam de Monte Carmelo praecipuam huius dioecesis Patronam esse
eligendam censemus. Eam enim novimus singulari excoli amore, Eam una omnium voce
Matrem consalutari, Eam perpulchra Carmeli appellatione distingui. Vix quidem ea
in regione templum sacellumve invenias, quod Virginis Carmelitidis careat
imagine; tres vero paroeciae, inter primarias referendae, Eius nomine honorifice
nuncupantur; ibi mense Iulio, quo die Ecclesia universa festum celebrat,
sollemnia peraguntur marialisque tunc pietas elucet quam maxime; nec est
reticenda laudabilis consuetudo insigne Carmeli proprium, seu sacrum, quod
vocant, scapulare tutelae numquam intermissae causa deferendi. Haec porro
pietas, quam quippe penitus in animis inesse fidelium sciamus, facile Nobis
suadet, ad hoc patrocinium publico decreto constabiliendum, dum fore confidimus,
ut uberes ex eo christianae fructus virtutis oriantur. Quapropter, libentissimo
animo preces admittentes Venerabilis Fratris Henrici Pechuán Marín, qui primus
Episcopus Crucis Axeatae fidelissimus votorum sacerdotum catholicorumque virorum
omnium interpres fuit, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Mariam Virginem de Monte
Carmelo, vulgo «Nuestra Señora del Carmen» appellatam, principalem apud Deum
universae dioecesis Crucis Axeatae caelestem Patronam constituimus ac
declaramus seu confirmamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis
liturgicis, qua.e praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 368-369
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|