 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
ACERRARUM DIOECESIS*
SANCTUS ALFONSUS MARIA DE LIGORIO
PRAECIPUUS PATRONUS
ELIGITUR DIOECESIS ACERRARUM.
Ad perpetuam rei memoriam. — Acerrarum dioecesis in finibus, ut nunc sunt,
recte dici potest Sanctus Alfonsus Maria de Ligorio incoluisse, quo tempore
Ecclesiam Sanctae Agathae Gothorum prudentissimo studio moderabatur. Constat
enim plures eum per annos domicilium propter valetudinem collocasse in oppido
«Arienzo», quod tunc in dicione Sanctae Agathae erat ac postea Acerranae sedi
fuit adiunctum: hodie quoque episcopales aedes conspiciuntur, tanti Viri
habitatione nobilissimae. Quam ob rem in universa eadem regione Alfonsi nomen
summa semper eminuit claritudine, decretisque ab Ecclesia Sanctorum Caelitum
honoribus, nomini singularis religio successit. Nunc vero, pari impulsus erga
Alfonsum amore optatisque obsecutus cathedralis Canonicorum collegii
ceterorumque sacerdotum fideliumque omnium, Venerabilis Frater Nicolaus Capasso,
praedictae dioecesis Antistes, hoc Nos vehementer rogavit, ut praecipuum sui
gregis Patronum Alfonsum publice constitueremus. Quibus precibus libentissime
admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae auctoritatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Alfonsum Mariam de Ligorio,
Episcopum Confessorem et Ecclesiae Doctorem, praecipuum apud Deum totius
Acerrarum dioecesis caelestem Patronum constituimus atque declaramus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus
dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 308-309
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|