 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
IMMINET
LINCIO*
TITULUS SE PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE S. IOSEPH, VULGO APPELLATA «DES FINS»
ET IN URBE ANNECIO POSITA, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Imminet Lincio, amplissimae Austriae urbi, templum
Beatae Mariae Virginis a Septem Doloribus, cui vulgaris adiecta appellatio «Poestlingberg», quodque merito habetur praesidium salutis et sedes pietatis
eximia. Quin hoc sacrarium non solum civium sed fidelium etiam e tota provincia
Austriae Superioris animos movere perhibetur. Anno quidem MDCCXVI servus quidam
Linciensis coenobii Ordinis Fratrum Capuccinorum, religione in Deiparam
Dolorosam incensus, eo loco imaginem eius sculptam constituit, cuius cultus ob
beneficia etiam prodigiali modo impertita magnopere increbruit. Ita factum
est, ut anno MDCCXXXVIII Gundomarus de Starhemberg, comes, eiusdem Dei
Genetricis deprecatione, ut asseritur, e gravi morbo recreatus, ibi ecclesiam
aedificare coeperit; in quam anno MDCCXLVII praeclara effigies illa est
translata. Quod templum, magnis populi concursibus etiamnum celebratum, in
praesens ita est refectum, ut structurae genus et ornamenta, quae architectandi
decorandique rationem eius aetatis propriam exhibent, quae a renatis veterum
artibus appellatur, egregie splendeant. Volens igitur Mariano huic sanctuario,
quod in dioecesi, cui praeest, praestantissimum esse cognoscitur, ampliorem
adiungere honorem, Venerabilis Frater Franciscus Zauner, Linciensis Episcopus,
Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus votis
libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Beatae Mariae
Virgini a Septem Doloribus sacram et in monte «Poestlingberg», ut vulgo
appellant, prope urbem Lincium exstructam, ad dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus additis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii,
anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 221-222
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|