PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
OPIFERA MATER*
BEATA MARIA VIRGO, QUAE UT «SALUS
INFIRMORUM»
INVOCATUR,PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONA TOTIUS
DIOECESIS FACATATIVENSIS ELIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Opifera Mater aerumnosorum, Beata Maria Virgo,
piis obsequiis colitur in templo, Ordini Fratrum Eremitarum Sancti Augustini
credito ad pagum, qui, vulgo «Bojacą» appellatus, finibus dioecesis
Facatativensis continetur. Est enim ibi proposita sacra imago eiusdem Deiparae,
Filium suum de Cruce depositum genibus sustinentis, cui adiecta appellatio «Salus infirmorum». Re quidem vera Dei Genetrix miserentissima, a supplicibus
exorata, qui non solum e vicinia sed etiam e totius Columbianae Reipublicae
regionibus eo peregrinationis causa perfrequentes accedunt, munerum suorum
copiam aegris alioque modo affiictis impertit. Cupiens vero, ut dioecesis ista
recens constituta Beatae Mariae Virginis, nomine illo insignis, praesidio obtegeretur atque adeo res catholica ea in
regione felicibus augeretur incrementis, Venerabilis Frater Radulfus Zambrano
Camader, Facatativensis Episcopus, prolatis simul votis cleri gregisque suis
curis commissi, huiusmodi patrocinii concessionem a Nobis efflagitavit. Quibus
precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
omnibus attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Beatam Mariam Virginem, quae ut «Salus infirmorum» invocatur, principalem
totius dioecesis Facatativensis caelestem Patronam constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum
Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis