 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SUAVEM PIETATIS*
SANCIUS FRANCISCUS SALESIUS, EPISCOPUS,
CONFESSOR ET ECCLESIAE DOCTOR, PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONUS
DIOECESIS BAKERIENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Suavem pietatis magistrum, Sanctum Franciscum
Salesium, sacrorum administri et Christifideles dioecesis Bakeriensis, in
finibus Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, studiose excolunt et
venerantur. Cui eximio Caeliti prima in urbe Bakeria exstructa ecclesia eaque
parva et lignea sacra traditur fuisse; constituta vero dioecesi. ab ea urbe
appellata, templum princeps opere egregio est aedificatum honori eiusdem Sancti
Francisci idque merito, siquidem assiduus ille nominis catholici propagator
praesidium habebatur ea in America regione, quae plurimum missionalis operis
postulabat. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Franciscus P. Leipzig,
Bakeriensis Episcopus, vota etiam significans cleri populique
pastoralibus curis suis commissi, Nos rogavit, ut Sanctum Franciscum Salesium
suae dioecesis caelestem renuntiaremus Patronum. Quibus precibus libenti animo
admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Franciscum Salesium, Episcopum,
Confessorem et Ecclesiae Doctorem, principalem universae Bakeriensis dioecesis caelestem
apud Deum Patronum constituimus et declaramus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 513-514
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|