 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CONDITRIX, ANTISTITA*
BEATA MARIA VIRGO, A SEPTEM DOLORIBUS
APPELLATA,
PRAECIPUA PATRONA DECLARATUR
CONGREGATIONIS FILIORUM A CARITATE,
QUI VOLGO SODALES CANOSSIANI DICUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Conditrix, antistita et mater
habetur coliturque in Congregatione Filiorum a Caritate dolorosissima Virgo
Maria iam inde ab Instituti ortu, cum scilicet Beata Magdalena e Marchionibus de
Canossa, multorum Episeoporum obseeuta voluntati, quod opus mulierum proprium
inchoaverat, pari ad homines ratione statuit transferre. Quae enim acerbos ac
salutiferos Reginae Martyrum dolores suis seriptis commemoravit, ipsisque vitae
suae moribus expressit, illa peculiarem sodalium pietatem divino Calvariae
facto voluit innixam ac sanguine nostri Redemptoris lacrimisque Deiparae
Mariae quasi conspersam. Ita quidem factum est, ut Canossiani sodales, in
tutelam Virginis Perdolentis traditi, preces effundere multas aliaque exsolvere
Eius honori officia
consuescerent, atque etiam, huius cultus retinentes, sacri apostolatus labores,
ad iuvenum praesertim bonum procurandum, susciperent. Quodsi diu admodumque
pauci una tantummodo sede Venetiis, intra
fines paroeciae Sancti Ieremiae, sunt usi, hodie,
meliore spe auctus arridente, religiosi iidem viri alacrius suo instant
operi, christianamque, quam curant, animorum institutionem mariali religione
perfundunt ac perficiunt. Hoc enim in lege novissima, ab hac Apostolica Sede
omnino probata, statuitur, ut pias condant sodalitates, a Virgine Perdolente
appellatas, quibus adulescentes ut socii asciscantur, sollemnia statis diebus
celebrent, et, ad proprium vivendi genus quod attinet, exercitationes faciant
pietatis suique castigationes ad caelestis suae Patronae laudem. Nunc autem, his
omnibus ad Nos relatis, dilectus filius Praepositus Generalis Congregationis
Filiorum a Caritate, nomine quoque supremi consilii religiosorumque omnium
virorum, Nos impense rogavit, ut mariale patrocinium, eadem appellatione
distinctum, publice sollemniterque ediceremus. Quod votum, amplissima
roboratum commendatione Dilecti Filii Nostri Alfredi S. R. E. Cardinalis
Ottaviani, Protodiaconi Sanctae Mariae in Domnica atque eiusdem
Congregationis Protectoris, benigne esse admittendum censemus. Itaque, ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, a Septem Doloribus appellatam,
principalem apud Deum universae Congregationis Filiorum a Caritate, qui vulgo
sodales Canossiani dicuntur, caelestem Patronam constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis
religiosorum coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posternm pIenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ne definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die XXVI mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 514-515
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|