PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTISSIMAE VIRGINIS*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO «LA VIRGEN DE
LAS GRACIAS DE TORCOROMA» APPELLATA, CAELESTIS DECERNITUR PATRONA PRAECIPUA
DIOECESIS OCANIENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctissimae Virginis a Torcoroma nomen
venerabile, universaeque genti Columbianae pernotum, velut in suo animo
insculptum habent fideles dioecesis Ocaniensis. In huius enim finibus
iurisdictionis, quam quidem Ioannes Pp. XXIII, desideratissimus Decessor Noster,
anno superiore constituit, communis est fama Augustam Dei Genetricem humillimo
sese viro rusticano mirabiliter ostendisse, caelestisque huius visionis quasi
manifesta impressisse vestigia. Brevi autem post non solum in ipso, quo res
evenerat, loco aedicula memoriae causa est exstructa, verum etiam in urbe Ocania
templum pulchritudine conspicuum aliaeque multae in Columbia ecclesiae,
Ocaniensium civium impulsu, Virginis a Torcoroma honori sunt excitata, tantumque
interea pietas mariana cepit incrementi, ut Missam Officiumque proprium
Apostolica Sedes indulserit. Primum autem huiusce religionis domicilium templum
Ocaniense mansit, quo saepius ac turmatim convenire numquam est intermissum a
christianis. Hi enim, haud incerta spe ducti, auxilio ac deprecatione Sanctae
Virginis confisi, rectae fidei thesaurum integrum servare potuerunt, pravarum
minis insidiisque opinionum devitatis. Haec omnia secum reputans, votaque
interpretatus utriusque cleri, civilis magistratus populique fidelis, quae,
Romam profecturus ut in Oecumenico Concilio Vaticano II adesset, exceperat,
Venerabilis Frater Raphael Sarmiento Paralta, Episcopus Ocaniensis., suis Nos
adiit precibus, ut mariale patrocinium, praedictam probantes appellationem, pro
sua dioecesi ratum faceremus. Nos autem, quibus quippe hoc sit persuasum, recens
conditas sedes ecclesiasticas omnino esse superna obtegendas tutela, ex qua
firmum hauriant adiumentum atque vigorem, relatae postulationi statuimus
benignissime concedere, Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem
Mariam, vulgo «la Virgen de las gracias de Torcoroma» appellatam, principalem
apud Deum totius Ocaniensis dioecesis caelestem Patronam constituimus ac
declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae
praecipuis dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes prraesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis