 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
IBARRENSIUM CIVIUM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS DE MERCEDE IN URBE IBARRA HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ibarrensium civium rebus ab ipsis
urbis initiis Beata Maria Virgo de Mercede praeesse perhibetur, cuius scilicet
imago allata est, cum, anno MDCVI, ea conderetur. Ex quo tempore augusta
Deipara, a populo enixe exculta, se praebuit adiutricem praesentem suavemque
consolatricem; quod Christifideles maxime sunt experti, cum urbs anno
MDCCCLXVIII terrae motu quateretur. Sedes autem tam probati cultus est templum
Beatae Mariae Virgini de Mercede sacrum, quod molis amplitudine et structurae
magnificentia plurimum commendatur. Addunt ei decorem imagines eleganti manu
pictae et sculptae et sacra supellex pretiosa. Cui ecclesiae peculiarem honorem
tribuere et fideles in amplius etiam studium pietatis Marianae accendere
cupiens, Venerabilis Frater Silvius Aloisius Raro Alvear, Ibarrensis
Episcopus, nomine quoque cleri, communitatis religiosae Ordinis Beatae Mariae
Virginis de Mercede redemptionis captivorum, quae in templi eiusdem ministeriis
versatur, et populi suis curis commissi, Nos rogavit, ut tam insigne religionis
domicilium nomine ac iure Basilicae Minoris donaremus. Quibus precibus libenti
animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Ibarrensem ecclesiam, Deo
in honorem Beatae Mariae Virginis de Mercede consecratam, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae
templis, eodem nomine condecoratis, rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXI mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 223-224
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|