 |
EVANGELII NUNTIANDI
ADHORTATIO
APOSTOLICA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS
Venerabiles
fratres ac dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem
1. Evangelii nuntiandi studium nostrae aetatis hominibus, spei plenis, sed timore etiam et
angore saepe vexatis, procul dubio officium habendum est, quod non solum
christianae communitati, sed universae quoque hominum consortioni praestatur.
Quo fit, ut confirmandi fratres munus - quod a Christo Domino accepimus
cum munere Successoris Petri coniunctum (1), quodque instantiam Nostram
cotidianam (2), Nostram vivendi agendique rationem ac primarias partes Pontificatus Nostri
esse censemus - tunc multo magis excellere atque urgere Nobis videatur, cum
praecipimur Nostros fratres in evangelizationis opere obeundo corroborare, ut
iidem, incertis bisce ac perturbatis temporibus, incensiore usque amore, studio
ac laetitia opus illud exsequantur.
2. Id ipsum facere Nos nunc in animo habemus
sub exitum huius Anni Sacri, per cuius decursum Ecclesia, Evangelium omnibus
hominibus nuntiare contendens (3), nihil aliud spectavit, quam ut munere fungeretur
praeconis Boni Nuntii, a Iesu Christo allati et ab ea vulgati, vi huius duplicis
praecipui mandati: Induite novum hominem (4) et Reconciliamini Deo
(5). Ad id Nos
impellit decima anniversaria memoria conclusi Concilii Vaticani II, cuius
proposita breviter ad hoc unum redigi possunt: dare operam, ut Ecclesia xx
saeculi evadat magis usque idonea Evangelio nuntiando hominibus eiusdem saeculi.
Hoc facere cupimus post exactum annum a celebrato Synodi Episcoporum tertio
generali coetu - cuius argumentum, ut notum est, in evangelizatione versabatur -
et quidem eo impensius, quod ipsi Synodi Patres id a Nobis postulaverunt. Ac
revera, cum memoranda illa Synodus ad exitum pervenit, iidem statuerunt sui
operis fructus magna cum fiducia et simplicitate in manus remittere universalis
Ecclesiae Pastoris, declarantes se a Romano Pontifice novam impulsionem
exspectare, quae Ecclesiae, uberius usque immortali vi ac potentia Pentecostes
perfusae, feliciora evangelizationis tempora valeret afferre (6).
3. Nosmet ipsi
grave huius quaestionis de evangelizatione momentum iterum iterumque in sua luce
posuimus multo ante Synodi celebrationem: Condiciones societatis - ita sacrum
Cardinalium Collegium allocuti sumus die XXII mensis Iunii anno MCMLXXIII
- nos omnes cogunt ad methodos recognoscendas atque ad vias patiofiesque omnibus
viribus reperiendas, quibus nostrae aetatis hominibus christianum nuntium
perferatur, in quo uno ipsi interrogatiozibus suis responsionem invenire
poterunt necnon vim haurient ad officia mutuae hominum necessitudinis exsequenda
(7). Quibus verbis hoc etiam addimus: ad Concilii postulatis, quae Nos
urgent, apprime respondendum, necessarium omnino esse non solum ut prae oculis
habeamus fidei patrimonium, quod integrum inviolatumque Ecclesia tradere debet,
sed etiam ut hominibus, qui hodie sunt, quatenus fieri possit, ratione perspicua
eademque ad persuadendum apta, patrimonium illud proponamus.
4. In hac
fidelitate erga nuntium, cui inservimus, atque erga homines, quibus integrum ac
vivum illud tradere debemus, cardo vertitur ipsius evangelizationis. Quae quidem
tres maxime arduas quaestiones ponit, ad quas Patres Synodi anno MCMLXXIV
assidue animum intenderunt : - Quomodo hodie se habet haec evangelico nuntio
insita vis, cuius est hominis conscientiam penitus attingere? - Quousque et qua
ratione huiusmodi Evangelii virtus efficax est ad hominum animos huius saeculi
vere immutandos? - Quibus viis ac rationibus utendum est iti Evangelio
annuntiando, ut eius potentia ad actum deducatur? Hae interrogationes reapse
apertim in medium iam proferunt quaestionem, quam Ecclesia hodie sibi proponit,
quaeque his verbis enuntiari potest: utrum post Concilium ac vi ipsius Concilii,
quod tamquam hora Dei historiae recentioris annalibus est referendum, Ecclesia
magis idoneam sese experitur an non ad Evangelium annuntiandum atque conscio
modo, cum spiritus libertate atque effi. cacitate cordibus hominum inserendum?
5. Nos omnes compertum habemus necessitatem urgere huic interrogationi sinceram,
humilem animosamque responsionem dandi, ab eaque vitae normas sumendi. Pro
Nostra sollicitudine omnium Ecclesiarum (8), Nostris
Fratribus ac Filiis, ut hac de re interrogationibus respondeant, auxilium
praebere volumus. Utinam verba Nostra, quae in evangelizationis consideratione
versantur, a divite materia ipsius Synodi initio facto, invitamento sint
universo Dei Populo in Ecclesia congregato ad id genus considerationes
instituendas, itemque in omnibus nova excitent studia, in iis maxime qui
laborant in verbo et doctrina (9), ut unusquisque eorum sese reddat recte
tractantem verbum veritatis (10) et opus faciat evangelistae, suum perfecte
adimplens ministerium. Talis haec Adhortatio capitalis Nobis visa est, quoniam nuntii evangelici
propositio non ea est, ut Ecclesia arbitrio suo possit rem aut gerere aut non
gerere; sed munus officiumque est, a Domino Iesu eidem impositum, ut homines
credere atque salvari possint. Ita prorsus: Evangelii nuntiatio necessaria est,
una est, eique nulla alia suffici potest. Quae praeterea neque incuriam patitur,
neque compositionem cum principiis aliarum religionum, neque accommodationem
aliquam, cum ex ea tota hominum salutis causa pendeat ac divinae Revelationis
pulcherrima quaeque in ea contineantur. Eadem non humanam sapientiam poscit
atque per se ipsa fidem potest excitare: fidem, dicimus, quae in Dei potentia
innititur.11 Eadem est Veritas, ideoque oportet, ut praeco veritatis et tempus
ei det totum et vires omnes et, si casus requirat, vitam ipsam ob eam causam
profundat.
I
6. Quod testimonium Christus Dominus de se ipse perhibuit et S.
Lucas rettulit in Evangelio suo - Oportet me evangelizare verbum Dei (12) - magnum
sane momentum habet, quippe quod uno vocabulo totum Iesu munus ac mandatum
definiat: Quia ideo missus sum (13). Quae quidem verba plenam suam significationem
prae se ferunt, si cum superioribus textus evangelici locis comparantur, ubi Christus sibi attribuit sententiam Isaiae prophetae:
Spiritus
Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me
(14). Laetum nuntium de Civitate in civitatem afferre, pauperioribus in primis, qui
saepe ad illud accipiendum sunt animo propensiores, ut declaretur impletas esse
promissiones Foederis, a Deo oblati: hoc proprium munus est, ad quod exsequendum
Iesus se esse a Patre missum profitetur. Omnes quoque Christi mysterii partes -
Incarnatio ipsa, miracula, doctrina, discipulorum vocatio, missio duodecim
Apostolorum, crux et Resurrectio, perpetua inter suos praesentia - spectaverunt
ad ipsam Evangelii nuntiandi actionem.
7. Saepe saepius inter synodales coetus
Episcopi hanc veritatem commemoraverunt, scilicet Iesum ipsum, Evangelium Dei (15),
primum eundemque maximum Evangelii praeconem exstitisse. Talis fuit usque ad
finem, et quidem usque ad perfectionem suaeque ipsius vitae terres tris
sacrificium. Evangelium nuntiare: quamnam significationem Christus huic sibi
concredito mandato attribuit? Haud quidem facile est negotium summatim
definiteque exponere quid revera sit, quae elementa complectatur, quibus viis ac
rationibus sit peragenda evangelizatio, qualem Christus intellexit et ad
effectum adduxit. Ceterum, nisus ad summam hanc conficiendam numquam ad exitum
pervenient. Nobis igitur satis esto praecipua quaedam elementa commemorare.
8.
Christus, qua Evangelii praeco, primum omnium Regnum annuntiat, scilicet Dei
Regnum, cui tale tribuit momentum ut, prae illo, omnia fiant «cetera», quae videlicet
adiciantur (16). Quare Regnum Dei absolutum quiddam est
habendum, et efficit ut reliqua omnia ad idem sint referenda. Christo Domino
placuit multiformiter felicitatem ad hoc Regnum pertinendi describere, quae
quidem felicitas ex miris quibusdam rebus constat, quas mundus respuit (17). Item
huius Regni postulata descripsit eiusque Magnam Chartam (18), praecones
(19), mysteria (20), parvulos (21), vigilantiam
fidelitatemque, quae ab unoquoque poscuntur eorum, qui postremum eius adventum
exspectant (22).
9. Tamquam Boni sui Nuntii caput et veluti centrum, Christus
salutem annuntiat, scilicet magnum Dei donum, quod habendum est non solum
liberatio ab iis omnibus, quibus homo opprimitur, sed potissimum a peccato et a
Maligno liberatio cum gaudio coniuncta, quo quis fruitur, cum Deum cognoscit et
ab Eo cognoscitur, Eum videt, in Eo fidenter quiescit. Haec omnia fieri
incipiunt per Christi vitae decursum atque eius morte ac resurrectione perpetuo
comparantur, sed inter historiae vices in patientia sunt provehenda, donec
explete perficiantur die supremi illius Christi adventus, qui quando venturus sit
nemo novit praeter Patrem (23).
10. Hoc Regnum atque haec Salus - quae verba quaedam
quasi claves sunt ad intellegendam Iesu Christi evangelizationem - a quolibet
homine ut gratia ac misericordia accipi possunt; eadem tamen unusquisque simul
consequi debet per vim - ea, ut ait Dominus, violenti rapiunt - (24) per laborem et
dolorem, per vitam ad Evangelii normas traductam, per sui abnegationem et crucem,
per spiritum evangelicarum Beatitudinum. At in primis eadem bona quisque
consequi potest per plenam sui ipsius spiritualem renovationem, quae in
Evangelio metánoia appellatur, scilicet per totius hominis conversionem, quo
ipsius mens et cor penitus immutantur (25).
11. Haec Dei Regni nuntiatio a Christo
peragitur per adsiduam praedicationem verbi, cui par et aequale nusquam invenias:
Quaenam doctrina haec nova? quia in potestate . . . imperat (26); Et onnnes
testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore
ipsius (27); Numquam sic locutus est homo (28). Namque Christi verba Dei arcana revelant,
eius consilium eiusque promissiones, ac propterea cor hominis huiusque sortem
permutant.
12. Huiusmodi vero nuntiationem Christus peragit etiam per Signa
innumera, quae multitudinum movent admirationem, easque eodem tempore ad se
rapit desiderio permotas illum videndi, audiendi seseque ipsius opera
convertendi: huc spectant aegrotorum sanationes, aquae in vinum mutatio, panum
multiplicatio, mortuorum ad vitam reditus. Ex his autem omnibus signum emergit,
cui Is magnum tribuit momentum: scilicet pusilli seu pauperes evangelizantur,
eius discipuli fiunt, in eius nomine congregantur, magnam efficientes
communitatem eorum, qui in Ipsum credunt. Nam qui Iesus affirmabat: oportet me
evangelizare Regnum Dei (29), idem est Iesus, quem Ioannes evangelista asseveravit
venisse ac moriturum esse, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in
unum (30). Tali igitur modo ipse suam perficit revelationem, eam complens atque
confirmans per totam, quam de se facit, manifestationem, per sua verba et opera,
per Signa et miracula, maxime vero per suam mortem et resurrectionem, per
missionem Spiritus Veritati.(31).
13. Qui Bonum Nuntium sincero corde suscipiunt,
vi eiusdem suscepti nuntii ac fidei secum communicatae, iidem in nomine Iesu
congregantur, ut una simul Regnum quaerant, aedificent, in vitam suam traducant.
Itaque communitatem condunt, quae et ipsa vicissim fit Evangelii nuntia. Iussus
Duodecim datus - Ite, praedicate Evangelium - in cunctos christianos valet, etsi
diversa ratione. Haec causa est, cur eos Petrus appellet populum acquisitionis,
ut virtutes annuntiet eius, qui de tenebris illos vocavit in admirabile lumen
suum (32) eadem scilicet magnalia Dei, quae unusquisque fidelium suo ipsius
sermone audire potuerat (33). Ceterum, Evangelium Regni, quod advenit et iam
incohatum est, ad universos universorum temporum
homines spectat. Quotquot vero idem nuntium receperunt eiusque virtute in
salutis communitatem congregantur, iidem hoc ipsum possunt ac debent tradere
atque disseminare.
14. Hoc Ecclesia probe novit, cum prorsus sibi sit conscia
verbum Salvatoris - oportet me evangelizare Regnum Dei - (34) verissime in se ipsam
cadere. Ac libenter quidem cum S. Paulo addit: Si evangelizavero non est mihi
gloria; necessitas enim mihi incumbit; vae mihi, si non evangelizavero (35). Ad Nos
autem quod attinet, magno cum animi gaudio atque solatio, exeunte Episcoporum
conventu, mense Octobri anni MCMLXXIV , praeclara haec audivimus verba: Hoc
iterum asseveraTe volumus, mandatum Evangelii omnibus hominibus nuntiandi
primariam naturalemque esse missionem Ecclesiae (36); quod quidem mandatum ac
missionem magnae eaeque graves hodiernae societatis mutationes haud minus urgere
significant. Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio
Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi
causa exstat, id est ut praedicet ac doceat verbum Dei, ut per eam donum gratiae
ad nos sperveniat, ut peccatores cum Deo reconcilientur, ut denique Christi
sacrificium in perpetuum repraesentet in Missa celebranda, quae eius mortis
eiusque gloriosae Resurrectionis memoriale est.
15. Qui, Novi Testamenti libros
pervolvens, mentem adverterit ad primordia Ecclesiae? eiusque singulos
progressus necnon vivendi agendique rationem attente consideraverit, is non
animadvertere non poterit evangelizationem cum intimis ipsius Ecclesiae
rationibus cohaerere: - Ecclesia ex opere evangelizationis Iesu ac duodecim
Apostolorum suam originem ducit; cuius quidem operis ipsa exstat veluti fructus
suapte natura editus, animo intentus, unus omnium proximus ac maxime conspicuus:
Euntes ergo docete omnes pentes (37). Ac revera qui receperunt sermonem eius,
baptizati sunt; et appositae sunt in die illa animae circiter tris milia . . . Dominus
autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum (38). - Ex huiusmodi ergo
missione Orta, Ecclesia vicissim ab ipso Iesu mittitur. Eadem manet in mundo,
dum Dominus gloriae ad Patrem revertitur. Exstat veluti opacum simulque
dilucidum signum novae Iesu praesentiae, ipsius profectionis et mansionis. Ipsum
eadem prorogat atque continuat. Iamvero, in primis, eius ipsius missionem
eiusque evangelizatoris opus Ecclesia oportet continenter exsequatur (39).
Christianorum enim communitas numquam in se ipsa concluditur, quoniam eius
intima vita - hoc est precandi studium, verbi atque doctrinae Apostolorum
auscultatio, fraternae caritatis exercitatio, fractio panis (40) - vim virtutemque
suam haud plene consequitur, nisi cum in testimonium transit, admirationem
animorumque conversionem gignit, Evangelii praedicatio ac nuntiatio efficitur.
Sicque evangelizandi missio a tota Ecclesia suscipitur, atque uniuscuiusque opus
valde omnibus prodest. - Qua Evangelii nuntia, Ecclesia suum init opus,
Evangelium sibi afferendo. Etenim, quatenus credentium communitas, itemque
communitas spei, quae vivendo exprimitur cum aliisque communicatur, itemque
communitas fraterni amoris, ipsi necesse est, ut continenter audiat et id in
quod Credit, et suae spei rationes, et novum amoris praeceptum. Quatenus Dei
populus, qui mundo inseritur ac saepe idolis tentatur, ipsa constanti
necessitate premitur, ut nuntiationem excipiat magnalium Dei (41), quibus ad
Dominum conversa est, utque a Domino rursus advocetur et in unum congregetur. Ut
res breviter explicemus, Ecclesia semper evangelizanda est, ut suam in Evangelio
nuntiando viriditatem, ardorem, vim servare possit. Concilium Oecumenicum
Vaticanum II commemoravit (42) atque Episcoporum Synodus anno MCMLXXIV firmiter
resumpsit hoc argumentum de Ecclesia, per suam non intermissam conversionem et
renovationem, se ipsam evangelizante, ut credibili ratione
valeat mundum evangelizare. - Penes Ecclesiam depositum Boni Nuntii hominibus
afferendi constitutum est Novi Foederis promissiones, in Iesu Christo impletae,
doctrina Domini et Apostolorum, Verbum vitae, fontes gratiae et benignitatis
Dei, salutis iter: haec omnia Ecclesiae concredita sunt. Huiusmodi bona, quae in
Evangelio continentur ac proinde in evangelizatione, ab eadem servantur tamquam
vivum ac pretiosum depositum, non ut occultum lateat, sed ut ad homines
perferatur. - Ecclesia, cum et missa et evangelizata sit, ipsa vicissim
evangelizatores mittit. Eos salutis verbum quasi in ipsorum ore positum docet,
iis nuntium declarat quod in deposito habet, mandatum tradit quod ipsa accepit,
eosdemque ad praedicandum mittit: scilicet non ad se ipsos, non ad sua cogitata
(43), sed ad Evangelium praedicandum, cuius neque ipsi neque ipsa
constituti sunt absoluti domini cum plena potestate illo ad arbitrium utendi,
sed administri, qui illud summa cum fidelitate tradant.
16. Arctissima igitur
necessitudo intercedit inter Christum, Ecclesiam, evangelizationem. Per hoc «Ecclesiae tempus», ipsa munus creditum habet evangelizandi. Quod
munus fas non est exsequi sine ipsa vel, multo minus, contra ipsam. Expedit hoc
breviter commonere, quod non sine dolore nostris audiri temporibus homines
evenit - etsi bona fide ductos, ut Nobis opinari placet, a recta via tamen certe
deflectentes - qui saepe affirment se amare velle Christum, non autem Ecclesiam.
Quam absurda sit huiusmodi divisio, manifesto patet ex hac Evangelii sententia:
Qui vos spernit, me spernit (44). Qua autem ratione quis dicat se Christum amare
velie, quin amet Ecclesiam, quandoquidem testimonium unum omnium
excellentissimum de Christo perhibitum, illud S. Pauli est: Christus dilexit
Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea? (45)
II
17. In opere evangelizantis Ecclesiae quaedam elementa et partes profecto sunt,
quae retineantur oportet. Immo vero aliqua eorum tanti sunt momenti, ut interdum
existimentur simpliciter constituere totam ipsam evangelizationem. Ita videlicet
evangelizatio definiri potuit tamquam demonstratio Christi Domini iis qui illum
non noverunt, uti praedicatio, catechesis, baptismus et aliorum Sacramentorum
dispensatio. Attamen, nulla talis manca et imperfecta definitio satisfacere
valet implicatae et locupleti et dynamicae veritati illius rei, quae
evangelizatio appellatur, quin periculum simul exsistat, ne sensus ipsius
infirmetur veletiam deformetur. Etenim nullo modo comprehendi ea potest, nisi
uno conspectu omnia eius necessaria elementa respiciuntur. Haec quidem elementa,
quae in memorata Episcoporum Synodo vehementer sunt inculcata, altius iam hoc
tempore pervestigantur ex impulsu earundem synodalium disceptationum. Gaudemus
autem, quod illa denique congruunt cum elementis a Concilio Vaticano Secundo
traditis, ac praesertim cum Constitutionibus Lumen Gentium, Gaudium et Spes et
cum Decreto Ad Gentes.
18. Ecclesia sentit evangelizare idem revera esse ac
Bonum Nuntium exportare in omnes usque coetus generis humani, ut, dum hoc
propria vi intrinsecus penetrat, humanitatem ipsam novam efficiat: Ecce nova
facio omnia(46). Atqui nulla esse poterit nova humanitas, nisi prius novi fuerint
homines, ex baptismatis nempe novitate (47) et ex vita secundum Evangelium (48). Eo
igitur spectat evangelizatio, ut perficiatur haec interior mutatio; quod si
necesse est id uno veluti verbo explicari, rectius ac verius dici potest
Ecclesia tum evangelizare, cum ex sola divina virtute illius Nuntii, quem
proclamat (49), convertere enititur et singulorum hominum et omnium universim conscientiam,
deinde opera etiam, quibus vacant, ac tandem eorum vitam et omnem, in quo ipsi
versantur, convictum.
19. Coetus generis humani dicimus, qui transformandi sunt:
non solum quidem Ecclesiae interest Evangelium praedicare in latioribus semper
locorum finibus illudve hominum multitudinibus usque maioribus, sed ipsius etiam
Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus
momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae
exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant.
20.
Totum istud sic declarari potest: evangelizare oportere - non foris, tamquam si
ornamentum aliquod velexterior color addatur, sed intus, ex vitae centro et ad
vitae radices - seu Evangelio perfundere culturas atque etiam culturam hominis,
secundum latissimum illum ac plenissimum sensum, quem hae voces accipiunt in
Constitutione Gaudium et Spes (50), cum inde proceditur semper ab ipsa persona
humana, semperque reditur ad necessitudinem inter personas atque coniunctionem
earum cum Deo. Evangelium, ac proinde evangelizatio, aequari sane non possunt
cum aliqua cultura, cum soluta sint ab omnibus culturis. Nihilominus Regnum,
quod Evangelio nuntiatur, in vitae usum deducitur ab hominibus, qui sua certa
cultura imbuti sunt, atque in Regno aedificando necessario usurpanda sunt
quaedam elementa culturae et culturarum humanarum. Etsi Evangelium et
evangelizatio ad nullam proprie culturam pertinent, tamen non eiusmodi sunt
plane, ut cum iis componi nequeant, sed contra valent penetrare, neque ulli
deserviunt . Discidium inter Evangelium et culturam sine dubio detrimentosus
nostri temporis casus est, sicut etiam aliis aetatibus fuit. Proinde, oportet
omnem opem operamque impendere, ut sedulo studio humana cultura, sive potius
ipsae culturae evangelizentur. Renasci eas necesse est ex sua cum Bono Nuntio
coniunctione. Verumtamen, huiusmodi coniunctio non eveniet, nisi Bonus Nuntius
proclamabitur .
21.
Haec autem proclamatio, ante omnia, per testificationem fiat oportet: en
christianum aliquem aut christianorum manipulum videmus, qui, in media hominum
communitate, ubi vivunt, ostendunt se posse alios comprehendere et accipere, se
communicare vitae condicionem ac fortunam cum ceteris, se conspirare cum
omnibus, qui nobilia et bona tueri contendunt. En eos, praeterea, videmus
simplices suaque sponte diffundere fidem erga spiritualia quaedam bona, quae
cetera communia superant, et spem de aliqua re, quae non videtur, quaeque ne
audaci quidem cogitatione fingi potest. Tali nimirum tacita testificatione hi
christiani suggerunt mentibus eorum, qui ipsos ita videntes cernunt,
interrogationes inevitabiles: Cur ita sunt? quare sic vivunt, quid vel quis eos
incitat? cur inter nos versantur? Atqui huiusmodi testificatio iam silens
proclamati est, sed fortis sane et efficax, Boni Nuntii. Iam hic reperitur
evangelizationis quoddam initium. Quaestiones hasce forte primas sibi ponent
multi non-christiani, sive homines sunt quibus Christus numquam nuntiatus est,
sive baptizati sed christianam vitam non exercentes, sive qui in societate
christiana vivunt at secundum regulas neutiquam christianas, sive homines qui
etiam cum dolore aliquid vel «Aliquem» ipsi conquirunt, quem
praesentiunt, nominare autem nequeunt. Aliae etiam interrogationes, altiores et
urgentiores, movebuntur, quas eadem illa testificatio suscitabit, quae nempe
postulat praesentiam, vitae consortionem atque coniunctionem, et quae pars
necessaria est, plerumque prima, ipsius evangelizationis peragendae (51). Ad
huiusmodi testimonium perhibendum cuncti christiani advocantur, qui hac quidem
ratione veri evangelizatores esse possunt. Et Nostra cogitatio potissimum
convertitur ad officium onusque migrantium proprium in iis Nationibus, a quibus
ipsi hospitio excipiuntur.
22. Sed neque illud umquam sufficiet, quoniam etiam
pulcherrima testificatio tandem aliquando deficiet, nisi illuminabitur et
sustentabitur - quod quidem Sanctus Petrus dicere malebat: rationem
reddere de ea, quae in vobis est, spe (52) - et enucleabitur per claram neque
ambiguam nuntiationem Domini Iesu. Quamobrem, Bonus Nuntius, per vitae
testificationem proclamatus, serius ocius annuntiandus erit etiam per vitae
verbum. Nulla est vera evangelizatio, nisi nomen et doctrina, vita et
promissiones, Regnum et mysterium Iesu Nazareni, Filii Dei, praedicantur. Tota
Ecclesiae historia, a Petri sermone in die Pentecostes ac deinceps, miscetur et
confunditur cum historia huius nuntiationis. In unaquaque historiae humanae
aetate Ecclesia, continenter rapta evangelizandi studio et cupiditate, unam
curam incitationemque persentit: Qui mittantur ad mysterium Iesu nuntiandum?
quali sermone hoc mysterium praedicetur? quomodo agatur, ut illud percipiatur et
perveniat ad eos omnes qui auscultare debent? Haec nuntiatio - kérygma,
praedicatio vel catechesis -, talem igitur locum in evangelizatione obtinet, ut
huius idem saepe nomen facta sit. Attamen, eadem eius certa pars est.
23. Etenim,
nuntiatio plenam suam non accipit vim ac significationem, nisi cum attenditur,
accipitur, asciscitur, et cum in eo qui ipsam suscepit, totam animi adhaesionem
excitat. Aliquis videlicet adhaeret veritatibus, quas misericors Dominus
revelavit. Sed multo magis adhaeret rationi et generi vitae - id est vitae iam
transformatae - quae ibidem proponitur. Ut brevi dicatur, aliquis adhaeret ad
Regnum, nempe «mundum novum», ad novum rerum statum, ad novam
exsistendi viam, ad novam rationem vivendi et quidem coniuncte vivendi, quam
Evangelium instaurat. Talis vero adhaesio, quae a rebus vitae concretis abstrahi
non potest, reapse demonstratur alicuius aspectabili ac tangibili ingressione in
ipsam fidelium communitatem. Ita ergo illi, quorum vita conversa est,
ingrediuntur aliquam communitatem, quae suapte natura signum transformationis
est atque vitae novitatis: nempe Ecclesiam, aspectabile salutis sacramentum (53).
Sed ingressus ille in ecclesialem communitatem multis aliis vicissim signis
declarabitur, quae idem Ecclesiae
signum extendunt et explicant. Secundum dynamicam vim evangelizationis, is qui
Evangelium amplectitur uti Verbum salutis (54), plerumque illud transfert in haec
Signa sacramentalia: in adhaesionem Ecclesiae et in frequentationem
Sacramentorum, quae patefaciunt et fulciunt eandem adhaesionem per gratiam, quam
conferunt.
24. Tandem, ipse qui evangelizatus est, alios vicissim evangelizat.
Haec quidem veritatis probatio est, haec obrussa evangelizationis est: concipi,
enim, animo non potest, quemquam Verbum suscepisse et sese Regno dedidisse, quin
simul testis et nuntiator is ipse fiat. Hisce iam factis animadversionibus de
evangelizationis sensu, netesse est postremo aliud quiddam adnotare, quod Nos
arbitramur convenienter illuminaturum esse sequentes considerationes. Ut iam
diximus, evangelizatio est processus implicatior variisque elementis compositus,
cuiusmodi sunt: renovatio humanitatis, testificatio, nuntiatio aperta, animi
adhaesio, ingressio in communitatem, acceptio signorum, apostolatus opera.
Elementa haec videri possunt inter se dissidere, immo etiam excludere. Sed
revera inter se complent ac perficiunt. Quapropter, oportet unumquodque
elementum cum ceteris coniunctum inspicere. Id fuit recentioris Episcoporum
Synodi meritum, quod tam strenue cohortatum est omnes ad eadem illa elementa non
opponenda, inter se verum componenda, ut totum opus evangelizationis, quae ab
Ecclesia perficitur, penitus intellegeretur. Hanc visionem universalem Nos
explanare nunc cupimus, dum infra exploramus ea quae in evangelizatione
continentur et evangelizationis subsidia, dumque explicamus ad quos evangelicus
nuntius dirigatur et in quos id oneris recidat.
III
25. In nuntio, quem Ecclesia
disseminat, multa certe sunt secundaria elementa, quorum propositio magnopere a
mutabilibus rerum condicionibus dependet. Mutantur profecto etiam illa; attamen
ibidem continentur essentialia capita sive substantia vitalis, quae nec mutari nec silentio praeteriri potest, quin ipsa
evangelizationis notio in grave discrimen adducatur.
26. Supervacaneum fortasse
non est hoc commonere: evangelizare significat, ante omnia, testificari
simpliciter et directo Deum revelatum per Iesum Christum, in Spiritu Sancta;
testificari eum mundum in Filio suo dilexisse, in Verbo Incarnato dedisse
omnibus rebus exsistentiam hominesque ad vitam aeternam vocavisse. Haec de Deo
testificatio multis forsitam pertinget Deum ignotum (55), quem illi adorant, etsi
nominare nesciunt, vel quem quaerunt secreto quodam cordis instinctu, postquam
omnium idolorum inanitatem experti sunt. Sed eadem expletam
evangelizandi vim habet, cum ostendit illum Creatorem homini non esse potestatem
quandam longinquam ac sine nomine, sed Patrem. Filii Dei nominamur ac sumus
(56)
eaque de causa, inter nos fratres sumus in Deo.
27. Evangelizatio semper
continebit - velut fundamentum et centrum et culmen totius suae dynamicae
virtutis - etiam claram hanc asseverationem: in Iesu Christo, Filio Dei homine
facto, mortuo et resuscitato, salutem offerri unicuique homini, tamquam donum
gratiae ac misericordiae ipsius Dei (57). Quae quidem non est aliqua salus immanens
secundum magnitudinem necessitatum materialium vel etiam spiritalium, quae
finibus vitae terrestris circumscribuntur, quaeque cum desideriis, optatis,
negotiis, contentionibus temporalibus plene aequantur, verum etiam salus, quae
omnes hosce limites excedit, ut impleatur in communione aliqua cum unico «Absoluto», id est cum Deo: est igitur salus rerum naturam transcendens et
eschatologica, quae in hac vita certissime incipit, sed in aeternitate
perficitur.
28. Quocirca evangelizationem complecti oportet nuntiationem
propheticam rerum alterius vitae - id est altissimae ac perpetuae hominum
vocationis, coniunctae eodemque tempore disiunctae a statu praesenti - alterius
vitae, quae tempus et historiam superat, quaeque res huius mundi supervadit, cuius figura transit, et
eventa huius mundi, cuius abscondita facies aliquando apparebit; quaeque ipsum
hominem superat, cuius verissima sors non concluditur temporali vita, sed in
futura vita revelabitur (58). Evangelizatio continet igitur etiam praedicationem
spei de promissionibus, a Deo in novo Foederc factis per Iesum Christum;
praedicationem amoris Dei erga nos nostrique amoris in Deum; praedicationem
amoris fraterni erga omnes homines - id est capacitatis largiendi doni et veniae,
abnegationis et opitulationis pro fratribus - qui, ex amore Dei profluens,
centrum est Evangelii; praedicationem mysterii iniquitatis atque actuosae
inquisitionis honestatis; praedicationem similiter - et quidem semper urgentem -
inquisitionis Dei ipsius per precationem in primis adorationis et gratiarum
actionis causa admotam, sed etiam per communionem cum aspectabili illo signo
coniunctionis cum Deo, quod est Ecclesia Iesu Christi; quae quidem communio
vicissim significatur per impletionem aliorum illorum signorum Christi, viventis
atque operantis in Ecclesia, quae sunt Sacramenta. Sacramenta vivere ita, ut
eorum celebratio perveniat ad veram christianae vitae plenitudinem, non
significat - quemadmodum etiamnunc perperam affirmatur - impedimentum inicere
evangelizationi vel ab eadem declinationem admittere, sed ei tribuere propriam
integritatem. Etenim evangelizationis plenitudo, praeter alicuius nuntii
praedicationem, consistit in Ecclesiae aedificatione, quae vero non exsistit
sine hoc spiritu, qui est vita sacramentalis, in divina Eucharistia suum
attingens fastigium (59).
29. Verumtamen evangelizatio plena non est, nisi ratio
habetur mutuae appellationis, quae continenter intercedit inter Evangelium et
vitam concretam personalem ac socialem hominis. Quapropter, evangelizatio secum
infert nuntium explicitum, aptum variis vitae condicionibus, praesentem semper
redditum de iuribus et officiis cuiusque personae humanae, de vita familiari,
sine qua progressio
singulorum hominum vix contingere potest (60), de vita communi in societate, de
vita omnium nationum, de pace et iustitia et progressione; nuntium, denique
dicimus, validum potissimum ac fortem nostra aetate, de liberatione.
30. Constat,
quibus verbis locuti sint hac de re plures Episcopi in recentiore Synodo ex
omnibus orbis partibus, praesertim Episcopi Tertii qui dicitur Mundi, cum
impulsu et accentu pastorali, in quo millenorum vox Ecclesiae filiorum, eos
constituentium populos, resonabat. Qui populi, ut omnes novimus, omnibus suis
viribus enituntur et contendunt, ut ea omnia superent, quibus coguntur in
extremo vitae margine manere: famem, perpetuas contagiones, litterarum
ignorationem, statum egestatis, iniustitiam inter nationes et potissimum in
mutuis mercaturae agendae rationibus, statum neo-colonialismi oeconomici et
doctrinalis, interdum tam atrocis quam veteris colonialismi politici. Ecclesia -
sic eius inculcaverunt Episcopi - officio tenetur nuntiandi liberationem
centenorum milium hominum, cum eorum plurimi eius filii sint; officio pariter
tenetur hanc liberationem adiuvandi, ut oriatur, pro ea testificandi, atque
efficiendi, ut eadem plena sit. Omnia haec non sunt aliena ab evangelizatione.
31. Revera inter evangelizationem et promotionem humanam, seu progressionem et
liberationem, interveniunt intima vincula coniunctionis: vincula sunt ordinis anthropologici, quia homo evangelizandus non est aliquid a rebus
abstractum, sed persona obnoxia quaestionibus socialibus et oeconomicis; vincula
sunt etiam ordinis theologici, quia consilium creationis segregari non potest a
consilio redemptionis, quae pertingit usque ad condiciones valde concretas
iniustitiae evincendae itemque iustitiae reparandae; vincula sunt etiam ordinis
summe evangelici, qui est ordo caritatis: quo modo, enim, mandatum novum
proclamari potest, nisi cum iustitia et pace promovetur vera ac germana
progressio hominis? Istud voluimus afferre, cum Lmonuimus non esse admittendum,
in evangelizatione neglegi posse vel debere gravitatem maximam . . . illarum
quaestionum, quae hodie tantopere
agitantur et quae respiciunt iustitiam. liberationem, progressionem et pacem in
mundo. Si enim istud fiat, etiam ignoretur doctrina Evangelii de amore erga
proximum patientem et egentem (61). Iamvero, eaedem voces, quae studiose sapienter
et fortiter tractaverunt inter memoratam Synodum hoc gravissimum argumentum,
Nobis laetantibus quidem subministraverunt lucida principia, ex quibus vis
altaque significatio liberationis perciperetur, qualem Iesus Nazarenus nuntiavit
et implevit, et qualem Ecclesia praedicat.
32. Negare non possumus, revera,
multos vel magnanimos christianos, intentos quaestionibus maximae gravitatis,
quas liberationis causa complectitur, cum cupiant Ecclesiam implicare ipso motu
liberationis, saepe cogitare et conari redigere eius munus ad limites alicuius
negotii tantummodo temporalis; eius officia ad consilium ordinis anthropologici;
salutem, cuius ipsa est nuntia, ad materialem prosperitatem; eius actionem ad
incepta ordinis politici vel socialis, quavis cura spirituali et religiosa
posthabita. Si autem sic res sese haberent, Ecclesia omnem suam significationem
principalem amitteret. Nuntius liberationis, quem affert, propria sua natura
careret, et facile posset flecti ac torqueri a doctrinalibus institutis et
politicis factionibus. Ecclesia iam auctoritate nuntiandae liberationis nomine
Dei destitueretur. Hanc ob causam, ineunte tertio Synodi coetu, voluimus eadem
Nostra oratione inculcare necessitatem confirmandi finem proprie religiosum
evangelizationis. Etenim omnem suam amitteret significationem, si dimoveretur a
fulcro illo religioso, quo sustentatur, quod videlicet est Regnum Dei secundum
sensum piane theologicum (62).
33. De liberatione autem illa, quam evangelizatio
proclamat et exsequi studet, haec potius dicere oportet: - eam contineri non
posse aliqua ratione arcta quidem et simpliciter oeconomica, politica, sociali
vel doctrinali, sed respicere debere integrum hominem, secundum omnes eius
facies et partes, quatenus etiam patet ad «absolutum» quiddam, immo ad Absolutum, quod
est Deus; - eam igitur inniti in certa hominis notione, in anthropologica
doctrina, quae relinqui numquam potest ob necessitates cuiuslibet consilii, vel
consuetudinis, vel efficacitatis quae ad breve tempus permaneat.
34. Propterea,
Ecclesia, dum praedicat liberationem seque consociat cum omnibus, qui laborant
et patiuntur pro ea, non admittit circumscribi proprium munus sola religionis
regione, deserens quaestiones temporales hominis; sed iterum affirmat primatum
muneris sui spiritalis, recusat substituere nuntiationi Regni proclamationem
liberationum humani ordinis; simulque asseverat suas partes pro liberatione
oblatas non esse plenas nec perfectas, si omittat nuntiare salutem in Iesu
Christo.
35. Ecclesia coniungit, sed numquam aequat liberationem humanam saluti
in Iesu Christo, quoniam ex divina revelatione, ex historiae experientia et ex
fidei consideratione novit non quamlibet liberationis notionem iam necessario
cohaerere et componi posse cum evangelica visione hominis, rerum et eventuum;
neque sufficere liberationem comparari, prosperitatem et progressionem
instaurari, ut Regnum Dei adveniat . Quin immo, Ecclesia penitus sibi persuasum
habet omnem liberationem ad res temporales spectantem, vel liberationem
politicam - etiamsi nitatur in hac vel illa Veteris et Novi Testamenti pagina
sua invenire fundamenta, etiamsi putet suae postulata doctrinae atque agendi
normas a principiis atque conclusionibus theologicis auctoritatem habere,
etiamsi se esse praesumat novam hodiernae aetatis theologiam - innata sui ipsius
negationis semina continere atque a celsiore illo fine, quem sibi praestituerit,
declinare, cum veriores eius causae nullo pacto ad iustitiam in caritate
stabiliendam referantur, cum rapiens ille ardor ac studium, quo ipsa feratur,
neque spiritualis virtutis rationem habeat, neque ad salutem aeternamque in Deo
beatitudinem tamquam ad extremam metam respiciat.
36. Ecclesia certe iudicat
magni sane interesse structuras humaniores, iustiores, observantiores iurium
personae effici, quaeque minus opprimant et subdant; verumtamen intellegit
etiam optimas structuras, instituta vel sapientissime excogitata cito
evadere inhumana, nisi inhumanae cordis hominis proclivitates sanentur, nisi
fiat conversio cordis et mentis in iis, qui vivant has inter structuras, vel illis dominentur.
37. Ecclesia accipere non potest violentiam, ac potissimum vim
armorum - quae cohiberi non valet, cum semel effusa est - neque cuiusvis hominis
mortem tamquam viam liberationis, quia scit violentiam semper provocare ad
violentiam atque necessario novas oppressionis formas gignere, itemque
servitutis etiam gravioris quam illam, a qua dicebatur liberari homo. Vos
exhortamur - ita perspicue ediximus in Columbiano Nostro itinere - ne vestram
collocetis fiduciam in violentia neve in rerum eversione; hic enim cogitandi
agendique mos cum christiano spiritu repugnat, atque etiam, nedum faveat,
refrenare potest socialem illam progressionem, cui iure quidem studetis (63).
Hoc
Nobis affirmandum iterumque affirmandum est violentiam neque christianam
neque evangelicam esse, atque repentinas violentasve structurarum immutationes
fore fallaces, suapte natura non efficaces, ac procul dubio discrepantes a
populi dignitate (64).
38. His itaque dictis, gaudemus quod Ecclesia magis magisque
sibi conscia fit proprii modi, suapte natura evangelici, quo adlaboret
liberationi hominum. Et quidnam facit? Ipsa conatur usque magis incitare
complures christianos, ut sese dedant aliis liberandis. Ipsa praebet his
christianis «liberatoribus» spiritum ductumque fidei, causam amoris
fraterni, doctrinam socialem, quam nemo verus christianus non potest non
animadvertere, sed quam is veluti suae sapientiae fundamentum iacere debet et
experientiae, ut illam revera transferat in actionis normas, participationis et
obligationis. Haec omnia quia non confunduntur cum consiliis callide sumptis,
neque cum ministerio alicui politicae factioni adhibito, proprie designare
debent studium christiani actuosi. Ecclesia contendit semper inserere conamina
christiana liberationis in universale consilium salutis, quam ipsa nuntiat. Hoc quod Nos modo repetivimus, saepius
emerserat ex disceptationibus synodalibus. Ceterum, volueramus Nos huic
argumento perspicuitatis causa nonnulla addere verba in ipsa oratione, quam
Patribus iam exeunte Synodo habuimus (65). Confidimus fore, ut hae omnes
considerationes efficiant, ut ambiguitates vitentur, quas nimis saepe vox «liberationis»
prae se fert in doctrinis, institutionibus vel factionibus
politicis. Liberatio, quam proclamat et praeparat evangelizatio, illa est, quam
Christus ipse nuntiavit et dedit homini per suum sacrificium.
39. Ab hac autem
legitima liberatione cum evangelizatione copulata, quae eo contendit ut
structurae efficiantur, quae libertates humanas defendant, separari nullo modo
potest tutela primariorum hominis iurium, in quibus religiosa libertas primum
locum obtinet. Nuper quidem Nos de hac praesentissima quaestione iam collocuti
sumus, in luce ponentes: quot etiamnunc christiani, propterea quod christiani
sunt et catholici, suffocantur meditata quadam oppressione! Casus etiamnunc
fidelitatis erga Christum ac libertatis religiosae etiamnunc producitur, quamvis
vehementibus interdum asseverationibus contegatur pro iuribus hominum humanaeque
consortionis! (66)
IV
40. Rerum autem, quae in evangelizatione continentur,
momentum manifestum impedire non debet, quin grave momentum aspiciatur viarum
atque subsidiorum, quibus idem opus accuratur. Haec enim quaestio in praesens
semper firma ac valida permanet, quoniam evangelizandi rationes secundum
temporum, locorum humanorumque cultuum adiuncta mutantur, atque adeo cuidam
quasi provocationi nostrae facultati sunt, ut ipsae inveniantur atque
accommodentur. Nobis in primis, qui in Ecclesia sumus Pastores, incumbit onus
renovandi animose ac sapienter summaque servata fidelitate erga res,
quas evangelizatio complectitur, modos maxime idoneos atque efficaces, ut
evangelicus nuntius ad hodierni temporis homines perferatur. Haec animo
cogitantibus, sufhciat Nobis quasdam recensere vias, quas alias alia de causa
primarium habere momentum constat.
41. Atque principio, nihil ea quae supra iam
diximus iterantes, hoc probe iuvat commonere: in Ecclesia testimonium vitae vere
proprieque christianae, quae Deo in indissolubili prorsus communione traditur
quaeque immenso pariter animi fervore aliis donatur, primum evangelizandi
subsidium esse reputandum. Ut laicorum coram coetu nuper ediximus, homo nostrae
huius aetatis libentius testes quam magistros audit; quodsi suas bisce praebet
aures, ita facit, quoniam testes sunt (67). Quod idem perbene Petrus apostolus
enuntiavit, cum egregium exhiberet spectaculum castae observantisque
conversationis, qua nempe si qui non credunt verbo . . . sine verbo
lucrifiant (68). Per suam ergo conversationem suumque vivendi morem Ecclesia
potissimum mundum evangelizare potest, id est per testimonium vita ipsa
comprobatum, quo et suam erga Dominum Iesum fidelitatem, et paupertatem
abstinentiamque, et libertatem a quavis terrestris mundi potestate, et
sanctitatem demum aperte declaret.
42. Neque supervacaneum praeterea est
illustrare, quanti referat sitque necesse praedicatio. Quomodo credent ei, quem
non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicunte? (...) Ergo fides ex
auditu, auditus autem per verbum Christi (69). Quae quidem lex, lata olim per
apostolum Paulum, hodierno adhuc tempore integram vim suam virtutemque retinet.
Semper scilicet pernecessaria est praedicatio, qua nuntius verbis proclamatur.
Qui sunt hodie homines, eos novimus, orationibus iam saturatos, saepe saepius
audiendi fastidientes atque - quod peius est - contra verba obdurescentes videri.
Neque vero sententias plurimorum psychologicis socialibusque rebus doctorum
ignoramus, qui eosdem dicunt civilem cultum, a verbis appellatum, utpote
inefficacem iam et inutilem esse praetergressos, atque in praesenti novum attigisse vitae cultum, ab imaginibus appellandum. Talis sane rerum status
facile suadeat, ut ad evangelicum nuntium tradendum ea recentiora adhibeantur
subsidia, quae eiusmodi cultus invexit. Ceterum, ad hoc quod attinet, bona ac
probabilia existimantur experimenta, quae facta sunt, quaeque nostra libenter
laude prosequimur atque adhortatione firmamus, quo magis magisque provehantur.
Fastidium tamen, quod inanes tot hodie sermones afferunt, potiusque momentum,
quod pluribus inest modis socialis communicationis, neque firmam verborum vim
minuere neque fiduciam iisdem tribuendam adimere debent. Verbum sua semper
pallet praestantia atque efficacitate, maxime vero cum id Dei virtutem secumfert
(70). Qua de causa, et illud sancti Pauli nostro tempore perstat: Fides ex
auditu (71): quod enim verbum auditur, id ad credendum perducit.
43. Haec autem
praedicatio, qua Evangelium nuntiatur, multas induere formas potest, easque
ardens animorum studium suggeret et in infinitum paene multiplicabit. Revera
enim innumerabiles sunt vitae eventus ipsaque, in quibus homines versantur,
adiuncta, quae praebent opportunitatem res prudenter itemque praeclare nuntiandi,
quas Dominus aliqua data occasione dicere velit. In quo satis cuique est, si
vere spiritualem habeat sensum, quo Dei nuntium in rerum cursu signatum detegat.
Verum, quoniam instauratus sacrae liturgiae ordo «Liturgiae Verbi»
multum auctoritatis attribuit, is profecto erret qui homiliam esse validum atque
lectissimum peragendae evangelizationis instrumentum neget. Oportet sane
pernoscere in usumque convertere sive postulationes sive virtutes, homiliae
proprias, ut ea nempe pastoralis efficacitatis plenitudinem consequatur. Sed hoc
in primis oportet sibi quisque persuasum habeat, totoque amoris affectu ad hoc
se devoveat. Haec eadem praedicatio, singulari modo in eucharisticam
celebrationem inserta, ex qua peculiarem vim ac firmitatem haurit, nihil est
dubii, quin praecipuum munus in evangelizatione expleat, quatenus intimam fidem
sacri ministri praedicantis patefaciat penitusque amore imbuatur. Ab ea enim
fideles, coadunati ut Ecclesiam paschalem efforment, quae festum Domini in medio eorum adstantis celebrat, multum
sibi exspectant laetosque fructus percipiunt, modo sit simplex, perspicua, directa, accommoda, in Evangelii
doctrina posita atque infixa, Ecclesiaeque
pariter Magisterio fideliter adhaerens, apostolico incitata ac temperata ardore,
qui ei suapte natura obveniat, plena bonae spei, fidem enutriens, pacem
progignens et unitatem. Multae communitates sive paroeciales sive alius generis
per homiliam, dominicis habitam diebus, vivunt atque confirmantur, modo illis
ditetur proprietatibus. Huc insuper accedit quod, propter eandem sacrae
liturgiae instaurationem, non in eucharistica tantummodo celebratione tempus
adest habendae homiliae conveniens. Haec enim suum locum obtinet, neque proinde
est neglegenda in Sacramentis omnibus celebrandis, atque etiam in caeremoniis
liturgiae adsimilioribus peragendis, cum fideles una simul conveniunt. Semper
eadem ad Verbum Domini annuntiandum opportunitas maxime singularis erit.
44.
Alia ratio, quam evangelizatio nullo modo neglegere debet, catechetica
institutio est. Ex religionis enim doctrina ordinatim tradita oportet mentes in
primis infantium et adulescentium comprehendant partes principales, vivum
thesaurum veritatis, quam Deus nobiscum communicare voluit quamque Ecclesia per
longum suae historiae cursum plenius usque declarare studuit. Nemo praeterea
negabit eandem doctrinam idcirco impertiendam esse, ut vitae christianae mores
inde conformentur, non vero ut quoddam intellectus ornamentum maneat. Sine dubio
totum opus evangelizationis plurimum sane proficit - in ipsa provincia
catecheticae institutionis quam Ecclesia curat, in scholis ubi illud fieri
potest et, utcumque ea res se habet, in christianorum domibus -, si catechesis
praeceptores uti poterunt aptis libris sapienter scienterque conscriptis sub
Episcoporum auctoritate. Necesse autem est accommodentur docendi viae ad
singulorum hominum aetatem et eruditionem et intellegendi potestatem, eodemque
tempore opera detur, ut in memoria ac mente et animo veritates necessariae
defigantur, quae per totam vitam alte penetrent. Sed opus est ante omnia, ut
periti catechesis doctores praeparentur - sive sunt ipsius paroeciae catechistae
sive magistri sive parentes -, quorum etiam intersit sese ipsos uherius educare
et perficere in hac religiosae institutionis arte, quae praestantior quidem est
et pernecessaria, quaeque tantum insuper ab hominibus postulat. Ex altera autem parte,
quamvis minime praetereunda sit infantium educatio, iam patet hodiernas
condiciones plus plusque flagitare, ut institutio catechetica sub forma alicuius
catechumenatus tradatur pluribus adulescentibus et adultis, qui gratia divina
commoti paulatim detegunt Christi vultum et sentiunt quam sit necesse sese Illi
totos dedere.
45. Nostra vero aetate, quae socialis instrumentis communicationis,
vulgo mass-media appellatis, distinguitur, Primus nuntius, catechetica
institutio, vel penitior fidei consideratio horum usu subsidiorum carere nequit,
quemadmodum supra monuimus. Eaedem, cum ad inserviendum Evangelii causae
adhibentur, ad prolatandum veluti in immensum spatium, ubi Dei Verbum auditur,
valent, nuntiumque salutis ad milia et milia hominum afferunt. Ecclesia coram
Domino suo quasi conscia reatus adesset, nisi praevalidis bisce subsidiis
uteretur, quae humana mens in dies expolit perficitque. Etenim, eorum ope illum
praedicat super tecta (72) nuntium, qui ipsi concreditus est; in iis recentiorem
quandam efficacioremque formam sacri suggestus, seu cathedrae, invenit; per ea
alloqui multitudines potest. Usus tamen communicationis socialis instrumentorum
ad evangelizationem exsequendam certam praefert provocationem, quoniam per ea
nuntius evangelicus non solum ad magnam frequentemque hominum turbam pervenire
debet, sed pollere etiam oportet facultate penetrandi in uniuscuiusque
conscientiam, subsidendi in uniuscuiusque animo, quasi is adsit unus cum iis
omnibus, quae maxime singularia et personalia sunt, sibique conciliandi
personalem prorsus consensionem atque obligationem.
46. Quapropter, praeter
illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque opportune dixerimus,
semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi Evangelii forma, ab
altera ad alteram pertingens personam. Ea enim ipse Dominus persaepe usus est -
quemadmodum colloquia cum Nicodemo, cum Zacchaeo, cum Samaritana muliere, cum
Simone Pharisaeo, testantur -, ipsique Apostoli usi sunt. Numquid exstat alia
evangelizandi forma ab illa, qua quisque
res, quas in se quoad fidem expertus sit, alteri tradat? Fieri sane non debet,
ut necessitate Bonum Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur
memoria huiusce formae, qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe
cum moveatur mirifico admodum verbo, quod ab altero accipit. Equidem Nos paene
impares sumus egregio merito sacerdotum, qui per Paenitentiae Sacramentum vel
per pastorales collocutiones sese impigros sedulosque praestant ad personas
secundum Evangelii vias ducendas, ad eas quae enitantur confirmandas, ad eas si
ceciderint erigendas, ad eas suo semper consilio studiosaque voluntate
adiuvandas.
47. Verumtamen, illud satis numquam perseverabitur, evangelizationem
neque habita praedicatione neque aliqua tradita doctrina ex toto perfici. Etenim,
ad vitam usque pertingat oportet: sive ad naturalem vitam, quam quidem nova
significatione ditat, spe et exspectatione evangelici verbi reseratis; sive ad
vitam supernaturalem, quae ipsam naturalem vitam, nedum respuat, purificat et
auget. Supernaturalis haec vita quid sit quidque valeat, septem Sacramenta
declarant eaeque inde mire radiantes virtutes gratiae atque sanctitatis. Tali
igitur modo suas omnes divitias evangelizatio in apertum profert, cum per eam
artissimum nectitur vinculum, vel potius continuatio coniunctioque inter Verbum
et Sacramenta. Res enim in ambiguo quodammodo est, si - ut interdum fit -
Evangelii nuntiatio et Sacramentorum ministratio ex adverso ponantur. Quidam
sane Sacramenta conferendi mos, qui firmo careat fundamento catecheseos de
iisdem Sacramentis atque globulis, ut aiunt, catecheseos, eum ad finem recidit,
ut illa magna ex parte sua efficacitate destituantur. Nam proprium
evangelizantis munus est ad fidem ita educare, ut per eam singuli christiani
adducantur ad Sacramenta veluti vera fidei Sacramenta vivenda, non autem ad ea
desidiose recipienda vel aegre ferenda.
48. Nunc vero talis evangelizationis
faciei mentionem inchoamus, quae neglegentes nos esse non sinit; quapropter, de
illa iuvat re loqui, quae saepe in praesenti popularis religiositas nuncupatur.
Tam in regionibus ubi Ecclesia multa iam saecula consita est, quam in illis ubi
in eo est ut conseratur, passim apud populum singulares consuetudines
inveniuntur, quibus Dei investigatio atque fides significantur. Qui habitus, si
diu tamquam minus puri existimati interdumque despecti sunt, ubique fere
ab hodiernae aetatis hominibus ad novam quandam indagationem cognitionemque
revocantur, eorumque sensum ipsi Episcopi, inter recentioris Synodi coetus,
penitius intellegere conati sunt, insigni ducti rerum pastoralium veritate atque
studio. Fatendum sane est popularem religiositatem certis angustisque terminis
contineri. Ea enim baud raro multis spuriisque religionis formis patet,
propiusque etiam ad superstitionem accedit; saepe in inferioribus veluti
gradibus religiosi cultus consistit, qui tamen animos ad germanam fidei
consensionem non pertrahit; potest ad sectas etiam factionesque condendas
impellere, ipsa unde ecclesialis communitas periclitetur. At vero, si
congruenter dirigatur, ac potissimum per evangelizandi viam rationemque, multis
quoque bonis eadem uber est. Namque aliquam Dei sitim portendit, quam simplices
pauperesque spiritu uni possunt experiri; hominibus tribuit facultatem sese
devovendi et strenue impendendi ad apicem usque virtutis, cum de fide profitenda
agatur. Acrem secumfert sensum, quo ineffabilia Dei actributa percipi queant :
eius nempe paternitas, providentia, praesentia perpetuae benevolentisque
caritatis. Ex interiore homine progignit habitus, quos rarius alibi pares
aequalesque deprehendas: patientiam dicimus, conscientiam crucis in cotidiana
vita ferendae, a rebus abstractionem, liberalem aliorum admissionem, officiosam
observantiam. Pro bisce igitur dotibus eam potius popularem pietatem, seu populi
religionem, quam religiositatem appellamus. Pastoralis caritatis est illis
omnibus, quos Dominus Ecclesiae communitatibus praeposuit, rectas agendi normas
suadere ad tantam rem accurandam, quae tam fructibus uber, quam periculis
obnoxia est. Ante omnia, molliore quis sensu oportet moveatur, menteque
exercitata in interioribus eius elementis eiusque haud infitiandis bonis
detegendis, promptoque animo ad eam sustentandam, ut suorum discrimina errorum
propulsare valeat. Cum bene dirigitur, popularis eiusmodi religiositas magis
magisque conferre potest, ut nostrae vulgi multitudines Deo in Christo Iesu
revera occurrant.
V
49. Postremis Iesu verbis, quae in Evangelio secundum Marcum continentur,
evangelizationi, quam Dominus suis Apostolis iniungit, tribuitur universalitas,
nullis finibus circumscripta: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium
omni creaturae (73). Duodecim autem illi et prima christianorum aetas penitus
comprehensam habebant doctrinam huius textus aliorumque similium textuum,
siquidem ad eos inde ordo dispositus agendi manabat. Ipsa quidem persecutio, qua
Apostoli disperdebantur, pro sua parte effecit, ut Verbum disseminaretur et
Ecclesia latius in dies in regionibus dissitis constitueretur. Eo quod Paulus
inter Apostolos est ascriptus et charismate, quo ipse praedicabat paganis, non
Iudaeis, nuntians adventum Iesu Christi, universalitas illa in clariore luce
ponebatur.
50. Generationes christianae per XX saeculorum cursum varia
intervallatis temporibus impedimenta evincebant, quae huic muneri, ad
universalitdtem pertinenti, obnitebantur. Etenim, ipsi Verbi praecones hinc
inducebantur, ut campum, in quem actio missionalis ipsorum excurreret, varii
generis praetextu coartarent; illic ii, quibus iidem satores praedicabant, ita
resistebant, ut virtute humana superari non possent. Ceterum, non sine animi
maerore confiteamur oportet Ecclesiae operositatem, evangelizationi deditam,
vehementer impugnari, ne dicamus praepediri, a publicis potestatibus. Hodieque
accidit, ut Verbi divini nuntii iuribus suis priventur, persecutione vexentur,
premantur minis, exstinguantur solum propterea quod Iesum Christum praedicant
eiusque Evangelium. Spe autem ducimur fore, ut horum apostolorum navitas,
quamvis hae res adversae lugendae sint, in nulla tandem orbis terrarum regione
deficiat. Ecclesia, quamquam bisce casibus gravatur, semper tamen altissimum
mentis instinctum in se excitat, qui ad eam proxime a divino Magistro
proficiscitur, bisce verbis resonantibus: mundo universo! omni creaturae! usque
ad ultimum terrae! Quod iterum fecit in recentiare Synodo Episcoporum, monens ne
nuntius evangelicus ligaretur, eo quod ad certam tantum partem humanae familiae
iuberetur spectare, aut ad unum ordinem hominum, aut ad
unam solummodo formam cultus civilis. Nonnullis exemplis res potest clarius
explicari.
51. Ab ipso die Pentecostes illucescente, Ecclesia primariam agendi
rationem, tamquam a Conditore suo acceptam, suscepit, quae in eo posita erat, ut
Iesum Christum eiusque Evangelium iis revelaret, qui utrumque ignorabant. Totum
Novum Testamentum, maxime vero Actus Apostolorum docent tempus tum fuisse
singulare prorsus et opportunissimum, necnon vim exempli quodammodo praeferens,
quo hic labor missionalis exerceretur; quo quidem deinceps universa Ecclesiae
historia est insignis. Hunc primum Iesu Christi nuntium ea intulit actione
multiplici et varia, quae interdum «prae-evangelizatio» appellatur,
sed quae, ut verum dicamus, iam est evangelizatio, licet quoad gradum versans .
. . . in untns et nondum plena. Ad hunc enim finem assequendum adhiberi potest
series paene interminata subsidiorum, veluti praedicatio aperta, quemadmodum
liquet, sed etiam ars, pervestigatio in re doctrinali incohata, inquisitio
philosophica, excitatio legitima sensuum animi humani.
52. Quodsi haec prima
nuntiatio ad eos praesertim habetur, qui Bonum Iesu Nuntium numquam audierunt,
aut pueris, tamen semper necessaria est - cum crebro hodie eae invaluerint
condiciones, quibus a lege christiana prorsus disceditur - plurimis hominibus,
qui sacro quidem tincti sunt baptismate, sed extra quamvis formam vitae
christianae degunt, plebi simplici, quae quandam possidet fidem, sed eius
fundamenta vix cognoscit, viris studia colentibus, qui opus sibi esse sentiunt,
ut Iesum Christum agnoscant alia ratione sibi propositum quam institutione, quae
puerili aetate tradi solet, necnon aliis multis.
53. Nuntius ille ingentes
quoque partes humanae consortionis respicit, quae religiones non christianas
profitentur. Ecclesia veneratur et magni facit eiusmodi religiones non
christianas, quibus animi permultorum hominum coetum significanter exprimuntur;
in iis enim percipere est quasi repercussas voces illorum, qui per mille annorum
spatia Deum imperfecte quidem, sed saepe sincere ac recte quaesiverunt .
Religiones illae, mirabile quoddam patrimonium textuum penitus religiosorum
obtinentes, generationes hominum docuerunt precationes facere;
eaedemque tamquam innumeris seminibus Verbi (74) distinguuntur atque adeo veri
nominis praeparationem evangelicam (75) efficiunt, ut egregiis locutionibus
Concilii Vaticani II utamur, de opere Eusebii Caesariensis depromptis. Ceterum,
ex huiusmodi consideratione multae quaestiones quam maxime implicatae magnamque
postulantes prudentiam oriuntur. Theologis adhuc pervestigandae sunt, ratione
habita Traditionis christianae et Magisterii Ecclesiae, hae quaestiones, quae
neque pondere carent neque difficultate, ita ut missionariis, qui nunc sunt et
in posterum erunt, novae patescant viae, quas in actione sua sequantur,
religiones non christianas contingentes. Neque reverentia et egregia aestimatio
huiusmodi religionum neque implicatum genus quaestionum propositarum Ecclesiam
inducunt, ut silentia tegat, ad non christianos quod attinet, nuntium Iesu
Christi. Contra, ea opinatur hasce multitudines hominum ius habere cognoscendi
Christi mysterii divitias (76); in quibus, ut arbitramur, tota humana familia
invenire potest plenissimo modo ac nulli exspectationi obnoxio, ea omnia, quae
quasi temptabunda ipsa perquirat de Deo, de homine eiusque sorte futura, de vita
et morte, deque veritate. Quare, etiam cum agitur de religionum naturalium
formis, vel praestantissimis, Ecclesia hoc sibi proprium habere putat: vi
religionis Iesu, quam ipsa per evangelizationem nuntiet, revera hominem iungi
cum Dei consilio, cum viva eius praesentia cumque eius actione; eandem efficere,
ut quis occurrat divinae mysterio Paternitatis, quae ad humanum genus inclinet;
aliis verbis, per nostram religionem reapse cum Deo institui commercium, verum
nempe vivumque, quod aliae religiones instituere nequeunt, etiamsi sua, ut ita
dicamus, brachia ad caelum attollere ipsae videantur. Hac de causa, Ecclesia
ardorem missionalem suum alit ac fovet, quin immo augere studet hac, qua nos
vitam degimus, aetate; nec non officio se
teneri persentit erga universos populos; nullique parcit labori, ut pro suis
viribus nitatur Bonum Iesu Salvatoris Nuntium edere. Novos semper, per hominum
aetates, apostolos ad tale munus componit. Haec cum gaudio animadvertimus his
temporibus, quibus non desunt qui putent atque etiam dicant apostolicum ardorem
et alacritatem esse extincta, atque aetatem missionalem iam desiisse. Synodus
quippe Episcoporum responsionis instar edixit missionalem nuntiationem non
factam esse vigoris expertem, atque Ecclesiam ad huiusmodi munus implendum
semper contenturam esse.
54. Verumtamen, Ecclesia non se arbitratur onere eximi
ratione pariter assidua attendendi iis, qui fidem susceperunt quique, saepe a
pluribus hominum aetatibus, Evangelium attigerunt. Quocirca, fidem eorum, qui se
iam Christifideles velcredentes profitentur, excolere, solidare, nutrire et in
dies maturiorem efficere conatur, quo magis tales revera exsistant. Quae
plerumque fides hodie cum saecularismo atque etiam cum atheismo data opera
propugnato comparatur: ea igitur periclitatur et in discrimen adducitur, immo
etiam obsidetur aperteque oppugnatur. Timor quoque est, ne ipsa suffocetur vel
inedia pereat, nisi continenter alatur fulciaturque. Evangelizatio ergo
saepissime postulat, ut fidei christifidelium necessariae hae alimonia et
corroboratio afferantur, praesertim ope catecheseos, quae illo quasi suco
evangelico vegetetur et sermone temporibus et personis accommodato ditetur.
Catholica Ecclesia assiduis pariter curis christianos prosequitur, qui plenam
cum ipsa communionem non habent : dum una cum illis unitatem, quam Christus
voluit, praeparat, idque propterea facit, ut unitatem in veritate operetur,
plane conscia est se graviter officio suo esse defuturam, nisi coram iisdem
testificetur eam plenitudinem Revelationis, cuius ipsa depositum servat.
55. Hac
etiam sollicitudine eadem Synodus Episcoporum significanter tenebatur, scilicet
ea, quae ad duas hominum rerumque condiciones spectat, quae quidem inter se
valde differunt, sed tamen arcte inter se coniunguntur eo quod - utraque suo
quidem modo - quasi provocando impugnant evangelizationem. Quarum prior
appellari potest augescens incredulitatis vis in mundo hodierno. Huic ipso mundo
delineando memorata Synodus
studuit: tali enim nomine late patente, quot cogitandi rationes comprehenduntur,
quot bona vera atque ficticia, quot studia delitescentia aut semina perniciosa,
quot opinationes veteres, quae evanescunt, et opinationes novae, quae animis
imponuntur! Ad rem spiritualem quod attinet, hic mundus hodiernus luctuoso
eventu humanismi athei iactari videtur, ut scriptor quidam nostrae aetatis
appellavit (77). Hinc enim animadvertendum est in ipso veluti centro mundi nostrae
aetatis quiddam insidere, quod est quasi singularissima eius nota: saecularismum
dicimus. Non autem de saecularizatione loquimur, quae est conatus, per se rectus
et legitimus neque prorsus a fide et religione alienus, deprehendendi in
creatura, in qualibet re et in singulis eventibus mundi universi leges, quibus
reguntur quadam autonoma ratione, dum mens penitus persuasum sibi habet
Creatorem hasce leges iis indidisse. Recentius Concilium tali ratione legitimam
humanae culturae ac praesertim scientiarum autonomiam asseveravit (78). Nos autem
hic de vero saecularismo cogitamus, scilicet de illo mundi concipiendi modo, quo
is ex ipsis suis principiis explicatur, neque opus est ut ad Deum ascendatur,
qui ita supervacaneus fit et cuidam quasi impedimento est. Huius ergo generis
saecularismus, potestatem hominis agnoscere nitens, eo ducit, ut Deus
praetereatur atque etiam negetur. Inde novae rationes atheismi manare videntur,
videlicet atheismus anthropocentricus, non amplius a sensibus remotus et
metaphysicus, sed pragmaticus, secundum praestituta consilia propositus et
pugnax. Cotidie, multiplicibus sane modis, profertur - conexus cum hoc
saecularismo atheo - civilis cultus ad id, quod consumitur, pertinens,
hedonismus, ut aiunt, qui bonorum omnium supremum praedicatur, voluntas
potestate utendi ac dominandi, cuiusvis generis discrimina inducta. Quae omnia
totidem sunt inhumanae propensiones huius humanismi. Verumtamen, in hoc ipso
mundo hodierno - res sane mira contraque opinionem multorum - negari nequit
veras inesse iuncturas cum christiana religione atque etiam elementa evangelica,
id saltem efficientia, ut
animi inane quiddam sentiant et desiderio bonitatis teneantur. Haud nimis est
dicere agi de vehementi quadam et miseranda imploratione, ut nempe mundus
evangelizetur.
56. Altera condicio eorum est, qui religionem non exercent,
scilicet permagnae multitudinis baptizatorum, qui plerumque non eiurarunt suum
expresse baptismum, sed velut in extremis eius limitibus prorsus versantur neque
ex eo vitam ducunt. In historia christianitatis res est vetus, quod homines
religionem non colunt; idque ex naturali quadam infirmitate et ex intima
inconstantia oritur, quae, pro dolor, in ipso animo humano penitus insidunt. Sed
idem aetate nostra novis notis est insigne; atque saepe idcirco explicatur, quod
nostris bisce temporibus hoc proprium est et peculiare, ut homines quasi
evellantur. Inde etiam oritur, quod christiani cum non credentibus admodum
commixti degunt atque ab iis, qui religionis sunt expertes, continenter
impelluntur. Ceterum, nostri aequales, religionem non exercentes, magis quam
aliis temporibus fieri solebat, hunc statum suum explanare student et excusare
nomine religionis interioris, suis legibus vivendi facultatis, velauthenticae
sui ipsorum rationis. Itaque, hinc athei et non credentes, illinc religionem non
exercentes evangelizationi non leviter obnituntur. Priores quidem resistunt eo
quod certo quodam modo fidem respuunt, non capaces sunt ad accipiendum novum
rerum ordinem et novam significationem mundi, vitae, historiae; quod fieri
nequit, nisi ab «Absoluto» quis proficiscatur, quod est Deus. Alteri
resistunt inertia, habitu illo aliquatenus hostili, eorum proprio, qui rem suam
se optime gerere sciunt, qui se omnia novisse affirmant, cunctisque fruitos
esse, neque amplius iis credere. Hic saecularismus atheus et nulla religionis
exercitatio apud adultos aetate inveniuntur et apud iuvenes, apud electissimos
homines et apud vulgus, in omnibus gradibus cultus civilis, in Ecclesiis
antiquis atque recens conditis. Quae igitur in evangelizatione vertitur actio
Ecclesiae, quippe quae utrumque huiusmodi mundum nequeat ignorare neque sistere
ante utrumque, eo coniti debet continenter, ut apta subsidia et sermonis ratio
quaerantur ad revelationem divinam et fidem in Iesum Christum alterutri primum veliterum proponendam.
57. Ut Christus suae tempore praedicationis, ut
duodecim Apostoli matutino Pentecostes tempore, etiam Ecclesia ingentem coram se
multitudinem hominum videt, qui Evangelium desiderant et pro suo iure vindicant,
quia Deus vult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire
(79).
Cum suum esse sentiat officium omnibus salutem praedicandi, sciens evangelicum
nuntium non paucis initiatis, velprivilegio donatis, velelectis, sed omnibus
destinari, Ecclesia eadem sollicitudine angitur, qua Christus coram turbis
errantibus et languentibus, quasi ovibus sine pastore, et saepe eius renovat
verba: Misereor super turbam (80). Sed et intellegit, ut evangelica praedicatio sit
efficax, nuntium suum sibi esse dirigendum, in medio turbarum, ad fidelium
communitates, quarum actio possit et debet ceteros attingere.
58. Diu Synodus
recens de his parvis communitatibus, seu a basi appellatas, egit, quoniam in
hodierna Ecclesia saepius de iis mentio fit. Quid sunt hae communitates, et
quare praecipue evangelizentur eodemque tempore evangelizent? Cum, secundum varia testimonia quae in Synodo audivimus, ubique in Ecclesia
quodammodo floreant, eae multum inter se differunt in eadem regione, sed multo
magis aliae in alia regione. In nonnullis enim regionibus oriuntur et crescunt,
aliquibus exceptis, in Ecclesia, cuius et vitae participes sunt et doctrina
nutriuntur et Pastoribus adhaerent. Cum tales sunt, nascuntur, quia Ecclesiae
vitam ardentius vivere cupiunt, vel congruentiorem humanae naturae morem optant
et inquirunt; quem haud facile ampliores ecclesiales communitates praestare
possunt, praesertim in magnis nostri temporis urbibus, ubi coacervatim simul ac
veluti sine nomine vivitur. Hae communitates veltantum modo suo, quoad ea, quae
ad rem spiritualem et religiosam pertinent - ut sunt Dei cultus, subtilior fidei
cognitio, caritas fraterna, preces, communio cum Pastoribus - parvum socialem
coetum, pagum aliave extendere possunt; velcongregare volunt ad audiendum
reputandumque Verbum, ad Sacramenta, ad agapes vinculum, coetus aetate, cultura,
sociali condicione similes -
coniuges, iuvenes, eos qui varia munera et artes profitentur, ceteros -; itemque
homines ipsa vivendi ratione concordes, quoniam una simul iustitiam, opem
fraternam pauperibus ferendam, humanam progressionem propugnant; christianos
denique, ubi penuria sacerdotum non favet ordinariae paroecialis communitatis
vitae. Haec omnia fieri putantur intra communitates ab Ecclesia constitutas, et
maxime intra ecclesias particulares et paroecias. In aliis regionibus, contra,
communitates hae primordiales conveniunt acerbo impulsae studio faciendi
censuram Ecclesiae, cui libenter notam institutionalem inurunt cuique sese
opponunt, tamquam communitates charismaticas, a structuris solutas, tantummodo
afflatas Evangelio. Earum proprium est erga Hierarchiam et Signa, quae Ecclesiam
exprimunt , aperte obiurgare et recusare. Hanc enim Ecclesiam ex integro
impugnant. Ita sensus, quibus eae permoventur, brevi ideologici fiunt, nec raro
politica optione, aliqua secta, tum aliquo instituto, veletiam factione
arripiuntur, non sine periculo, ne iis inserviant. Iam non mediocris est
discrepantia: communitates, quae suo repugnandi studio ab Ecclesia discedunt,
cuius ceterum unitatem laedunt, profecto appellari possunt communitates «a
basi» seu primordiales, sed hoc nomen est proprie sociologicum, nec fas
est eas, nisi impropria verborum significatione, communitates ecclesiales
«a basi» appellari, etsi perseverare se perperam affirmant in Ecclesiae
unitate, cum Hierarchiae obstent. Talis appellatio ceterarum communitatum
propria est, quae in Ecclesia congregantur, ut cum Ecclesia coniungantur et
Ecclesiam augeant. Hae quidem communitates seminarium erunt evangelizationis
atque servient maioribus communitatibus, praesertim Ecclesiis particularibus;
praeterea - ut in dictae Synodi exitu docuimus - Ecclesiae universae spem
eatenus proponent, quatenus: - alimenta sua ex Verbo Dei haurient neque se ipsas
patiuntur irretiri extremis factionum politicarum studiis popularibusve
doctrinis, quae libenter semper abutentur maxime earum potentia humana; -
resistunt instanti semper sollicitationi ad praeparatam institutorum
expostulationem immodicamque censuram sub nomine sinceritatis, veritatis ac
voluntatis adiutricem operam praestandi; - firmiter ad Ecclesiam loci, in
quam inseruntur, simulque ad universalem Ecclesiam adhaerescunt, quod faciendo
impedient - quod nimis facile accidere potest - ne videlicet in se solas
invertantur neve arbitrentur se unicam esse germanam Christi Ecclesiam, et
ceteras proinde communitates ecclesiales aspernentur; - sinceram custodiunt
communionem cum Pastoribus, quos Dominus Ecclesiae suae dedit, atque cum
Magisterio, quod Spiritus Christi iisdem credidit; - numquam existimant sibi
tantum nuntiari Evangelium, vel sibi Solis obvenire munus illud proclamandi,
eoque minus apud se unite Evangelii depositum esse; contra, sibi persuadentes
Ecclesiam multo ampliorem esse multoque maiores recipere varietates, agnoscunt
eandem hanc Ecclesiam etiam formis contineri et exprimi aliis ac per ipsas solas;
- in singulos dies crescunt officiorum conscientia, religionis studio,
sedulitate et missionali erga alios navitate; - se probant usquequaque patere
omnibus hominibus, neque unquam peculiaribus favere partibus. His tantum
condicionibus, quae plurimum sine dubio postulant, verum etiam magnopere animos
incitant, primordiales illae communitates ecclesiales satisfacient praecipuae
suae destinationi: scilicet audientes Evangelium sibi nuntiatum atque
recipientes singulari modo ipsam evangelizationem, eae sine ulla mora fient
Evangelii nuntiae.
VI
59. Si sunt homines, qui Evangelium salutis in mundo
pronuntiant, id faciunt iussu, nomine et gratia Christi Salvatoris. Quomodo vero
praedicabunt, nisi mittantur? (81) ille scripsit qui haud dubie unus e maximis
Evangelii praeconibus fuit. Nemo igitur id muneris explere potest, nisi missus
fuerit. Cui autem missio est evangelizandi? Concilium Vaticanum II praeclare
respondet: Ecclesiae ex mandato divino incumbit officium eundi in mundum
universum et Evangelium praedicandi amni creaturae (82). Et alio loco affirmat totam Ecclesiam
missionariam esse, et opus evangelizationis esse officium Populi Dei
fundamentale (83). Iam mentionem fecimus de intima huiusmodi inter Ecclesiam et
evangelizationem coniunctione. Cum Ecclesia Regnum Dei nuntiat et aedificat,
ipsa in medio mundo sese penitus collocat, tamquam signum et instrumentum huius
Regni, quod est et venit. Quam ad rem, Concilium rettulit significantissimum
illud Sancti Augustini effatum de missionali duodecim Apostolorum actione:
Praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt ecclesias (84).
60. Ecclesiam autem
missam esse, eandemque ad evangelizationem proprie spectare, hoc duplicem in
nobis excitat persuasionem. Ac primum, opus evangelizationis nemini singularem
actum esse et solitarium, sed omnino ecclesialem. Ideoque, cum praedicator velhumillimus , catechista
velpastor, in perquam longinqua regione, Evangelium
nuntiat, sive parvam suam communitatem colligit, sive aliquod Sacramentum
ministrat, etiamsi sit solus, actum Ecclesiae exsequitur, eiusque opus cum
totius Ecclesiae evangelizantis actione certe coniungitur, non solum vinculis institutionalibus, sed invisibilibus etiam vinculis atque occultis cum superna
gratia radicibus. Ex hoc inducitur eum non veluti sibi sumpto sponte officio,
nec sua ipsius ductum mentis incitatione agere, sed in communione cum Ecclesiae
munere atque eiusdem nomine. Exinde altera persuasio eruitur: si quisque nomine
Ecclesiae evangelizat - quae et ipsa ex Domini mandato agit -, nullus
evangelizator summus est suae evangelizandi actionis arbiter, sui ipsius iudicio
agens eamque perficiens iuxta suam indolem suamque impulsionem, sed servata cum
Ecclesia eiusque Pastoribus communione eam exsequi debet. Ecclesia, ut iam
diximus, tota evangelizat. Ideo, sive ad universum terrarum orbem, sive ad unamquamque eiusdem partem
quod attinet, Ecclesia suum officium esse sentit Evangelium pervulgare.
61.
Postquam haec animo volutavimus, nunc, Fratres et Filii, vobiscum sistimus ad
rem, quae hodie peculiaris momenti est, perpendendam. Prisci christiani, in suis
liturgicis celebrationibus, in suis coram iudicibus et carnificibus
testificationibus, in suis de re apologetica scriptis, se firmissime in
Ecclesiam credere libenter declarabant, eam ubique terrarum diffusam esse
demonstrantes. Prorsus sibi conscii erant se ad magnam pertinere communitatem,
quae neque spatio neque tempore circumscriberetur : A iusto Abel ad ultimum
electum (85); usque ad ultimum terrae (86); usque ad consummationem
speculi (87). Talem
Dominus voluit Ecclesiam suam: universalem, arborem magnam, cuius in ramis
volucres caeli veniunt et habitant (88), sagenam ex omni genere piscium
congregantem (89), velrete quod Petrus centum quinquaginta tribus magnis piscibus
onustum trahit (90), gregem qui ab uno pascitur pastore (91): Ecclesiam nempe
universalem, quae nec saepta habet nec fines, nisi, pro dolor, limites, qui in
corde animoque hominis peccatoris sunt .
62. Haec tamen universalis Ecclesia
reapse penitus inseritur singulis particularibus Ecclesiis, quae vicissim ex hac
aut illa humani generis portione constant; quaeque hac aut illa utuntur lingua;
quae certam eruditionem atque doctrinam, certum res mundi sentiendi modum,
certam praeteriti temporis memoriam, certum denique humanitatis fundamentum
hereditate veluti possident iisdemque astrictae manent. Ac proprio nostri
temporis hominis sensui consentaneum est bisce Ecclesiae particularis divitiis
patere. Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam
vel, si dicere licet, foederatam consociationem, plus minus heteroclitam,
Ecclesiarum particularium, quae suapte natura inter se differant. Secundum
voluntatem Domini, Ecclesia ipsa, vocatione et missione universalis,
cum radices mittit in varias condiciones, ad civilem, socialem et humanum
ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta
diversa induit. Itaque, quaelibet particularis Ecclesia, quae sua voluntate ab
universali Ecclesia seiungatur, necessitudinem suam cum Dei consilio amittat et
sua ecclesiali indole pauperior fiat. Ceterum, Ecclesia, in toto orbe diffusa,
abstractum quiddam fieret, nisi corpus et vitam per ipsas particulares Ecclesias
sumeret. Tantum si hosce duos Ecclesiae veluti axes constanter aspexerimus,
nobis intellegere licebit divitias huius, quae inter Ecclesiam universalem atque
Ecclesias particulares exstat, necessitudinis.
63. Ecclesiae particulares, quae
penitus non modo cum ipsis hominibus commiscentur, sed etiam cum
appetitionibus, dlvltns angustiisque, necnon orandi, amandi, vitam mundumque
spectandi modis, quae distinguunt definitum quemdam hominum coetum, debent
substantiam evangelici nuntii intellectam excipere eamque, sine ulla velminima
eius fundamentalis veritatis immutatione, in sermonem transferre, qui ab iisdem
hominibus comprehendatur, eamque postea tali sermone nuntiare. Quae quidem
translatio facienda est - iis sane adhibitis consilio, gravitate, reverentia et
competenti facultate, quae res ipsa postulat - in campis ad sacrae Liturgiae
rationes (92), ad catechesim, ad theologiae enuntiata, ad secundarias ecclesiales
structuras, ad ministeria pertinentibus. Cum vero sermonem dicimus, verbum tali
sensu accipiendus est, ut potius quam ad verborum explicandorum disciplinam velad litterarum rationem, ad anthropologicam et culturalem rem referatur. Quaestio
profecto haud parum prudentiae habet, cum evangelizatio multum suae virtutis
suaeque efficacitatis amittat, nisi rationem habeat populi, ad quem reapse
dirigitur, nisi eius lingua eiusque signibus et imaginibus utatur, nisi
quaestionibus respondeat, quas ipse ponit, nisi demum eius verum vivendi morem
tangat et moveat. Altera vero ex parte, evangelizatio in periculo est, ne
naturam sibi propriam perdat et omnino evanescat, si, per speciem
res, quas continet, in sermonem transferendi, eas inanes reddat velcorrumpat,
aut si eo consilio, ut veritas universalis alicui veluti spatio aptetur, haec
ipsa veritas proiciatur atque unitas frangatur, sine qua nulla datur
universalitas. Iamvero, ea tantummodo Ecclesia, quae conscientiam servat suae
universalitatis ac sese praebet revera universalem, nuntium in promptu habet,
qui comprehendi potest ab omnibus, ultra cuiuslibet regionis fines. Cum aequa
ratio Ecclesiarum particularium habetur, Ecclesia profecto augetur; idque
oportere atque urgere censendum est, quia om nino congruit cum penitus insitis
populorum humanarumque communitatum appetitionibus, quibus magis magisque
agnoscere suae naturae lineamenta contendunt.
64. Ut vero huiusmodi auctus
eveniat, necesse est ut Ecclesiae particulares prorsus pateant Ecclesiae
universali. Bene enim animadvertendum est christifideles, qui maxime simplices
et Evangelio fideles sunt atque ad verum Ecclesiae sensum magis attendentes, sua
quasi sponte attrahi ad hanc universalem indolem percipiendam, eam ultro ac
vehementissime desiderare, libenter in ea sese recognoscere, cum ea uno concentu
consentire, atque imo ex animo angi, cum, vi quarundam opinionum, quas non
intellegunt, in Ecclesiam costringantur hac universalitate carentem, alicuius
regionis finibus circumscriptam atque omnis prospectus expertem. Ceteroquin, ut
historia clare docet, quotiens haec velilla Ecclesia particularis, optimis
etiam propositis permota atque argumentis innixa, quae sive ex theologia, sive
ex sociali doctrina, sive ex politica scientia, sive ex ipsa pastorali ratione
depromantur, aut cupiditate impulsa alicuius libertatis sive sese movendi sive
agendi, seiuncta est ab Ecclesia universali atque ab eius vitae centro visibili,
vix fieri potuit (si tamen evenit), ut duo effugeret discrimina, pariter gravia:
hinc discrimen cuiusdam arefacientis secessionis, ac deinde celeris ipsius
disgregationis, quia unaquaeque eius cellularum ab ea digrediebatur eodem modo,
quo ipsa a nucleo principali recesserat; illinc autem discrimen, ne suam
libertatem amitteret, cum, separata a capite atque ab aliis Ecclesiis, quae
robur et firmitatem eidem impertiebant, sola obnoxia fuit multimodis
illorum viribus, qui eam in servitutem redigere et quaestui habere conarentur.
Revera, quo solidiora sunt communionis vincula, quibus Ecclesia particularis cum
Ecclesia universali devincitur - vincula dicimus caritatis et fidelitatis,
prompti erga Petri Magisterium obsequii, unitatis in lege orandi, quae est etiam
lex credendi, sollicitudinis servandi unitatem cum Ceteris Ecclesiis, quae
universalitatem efficient - eo aptior haec eadem Ecclesia evadet ad thesaurum
fidei in legitimas varietates transferendum, quibus exprimi possunt sive eiusdem
fidei professio, sive orationis formae ac Dei cultus, sive christianorum vita et
mores, sive spiritualis populi vis, in quo ipsa versatur; eoque etiam verior
fiet Evangelii nuntia, hoc est facultate pollens hauriendi a patrimonio
universali id quod ad sui populi emolumentum cedat, itemque eiusdem populi
experientiam vitamque Ecclesiae universali tradendi in omnium utilitatem.
65.
Hac quidem mente, cum ad finem perduceretur tertius Synodi coetus, clarum,
paterni amoris plenum, instans verbum habuimus de munere Petri Successoris, qua
principii visibilis, vivi, actuosi unitatis inter Ecclesias, atque adeo unius
Ecclesiae universalitatis (93). De gravi insuper officio etiam atque etiam monuimus,
quod ad Nos pertinet, quodque tamen cum Fratribus in Episcopatu participamus,
immutabile fidei catholicae depositum servandi, a Domino Apostolis traditum.
Quod depositum, etsi in omnes vertatur linguas, laedendum non est neque
amputandum; etsi symbolis singulorum populorum propriis induatur, et
elocutionibus theologicis explicetur cum variis uniuscuiusque sive culturae,
sive societatis, sive etiam gentis modis et instrumentis congruentibus, ea
catholicae fidei summa maneat necesse est, quam ecclesiale Magisterium et
recepit et tradit.
66. Universa ergo Ecclesia ad praedicandum Evangelium vocatur;
in hac tamen provincia varia sunt, quae inter se differunt, opera exsequenda.
Quae ministeriorum varietas, in uno eodemque mandato, evangelizationis divitias
et pulchritudinem efficit. Quapropter placet haec, quae sequuntur, munera
commemorare.
Et primo, liceat nobis indicare, quam assidue in Evangelio Dominus Verbi
nuntiandi munus Apostolis committat. Eos elegit (94), per nonnullos familiarissime
annos excoluit (95), instituit (96) et misit (97) nuntii salutis testes atque magistros,
auctoritate valentes. Et Duodecim suos invicem successores miserunt, qui, iisdem
Apostolorum gressibus instantes, Evangelium pergunt praedicare.
67. Christi
itaque voluntate, Petri Successor praeeminenti munere docendae veritatis
revelatae auctus est. Saepe Novum Testamentum Petrum Spiritus Sancti plenum
inducit, nomine omnium loquentem (98). Quamobrem, Sanctus Leo Magnus eum meritum
esse dicit apostolatus principatum (99). Hac eadem de causa, Ecclesiae vox Summum
Pontificem in culmine - in apice, in specula - apostolatus esse
demonstrat (100).
Concilium Vaticanum II, pronuntians Christi mandatum praedicandi Evangelium omni
creaturae (cfr. Marc. 16, 15), cum Petra et sub Petro, Episcopos primo et
immediate afficit (101). Potestas igitur plena, suprema atque
universalis (102), quam
Christus Vicario suo tradidit ad pastoralem Ecclesiae gubernationem, in eo
potissimum posita est, quod Summus Pontifex praedicandi opus exercet et aliis
mandat, ut Bonum salutis Nuntium praedicetur.
68. Cum Successore Petri coniuncti,
Episcopi, Apostolorum successores, vi episcopalis ordinationis, potestatem
suscipiunt veritates revelatas in Ecclesia docendi. Ipsi fidei magistri
constituti sunt. Cum Episcopis i n ministerium evangelizationis consociantur,
huius potestatis ex peculiari titulo participes, ii qui per sacerdotalem ordinationem
personam Christi gerunt (103), qua educatores Populi
Dei in fide, divini Verbi praecones, simulque Eucharistiae ceterorumque
Sacramentorum administri. Nos omnes igitur Pastores, magis quam quodlibet aliud
Ecclesiae membrum, invitamur ad huius muneris conscientiam in Nobis excitandam.
Quod nostrum sacerdotale ministerium distinguit, quod efficit ut apte inter se
cohaereant innumera ea negotia, quae per totius nostrae vitae cursum nos
sollicitos tenent, quod denique peculiarem prorsus notam nostrae industriae
impertit, est hic finis, cuilibet insitus actioni nostrae: Evangelium Dei
praedicare (104). En verae imaginis nostrae proprietas, quam nulla umquam dubitatio
extenuare, nulla obiectatio obscurare debet: qua Pastores, miserenti Pastoris
Summi consilio (105) electi sumus, etsi impares, ad Verbum Dei cum potestate
praedicandum, ad congregandum Populum Dei dispersum, ad innutriendum hunc
Populum signis actionis Christi, quae Sacramenta sunt, ad illum per salutis iter
ducendum in eaque servandum unitate, cuius nos ipsi in variis ordinibus activa
ac vitalia instrumenta constituti sumus, denique ad continenter animandam hanc
communitatem circa Christum congregatam, secundum intimam eius vocationem. Cum
autem haec omnia absolvimus pro nostris humanis viribus et secundum gratiae Dei
mensuram, tunc profecto evangelizationis opus perficimus, sive Nos, qui munere
fungimur Pastoris Ecclesiae universalis, sive Nostri in episcopatu Fratres
Ecclesiis particularibus praepositi, sive Presbyteri et Diaconi coniuncti cum
episcopis suis, quorum cooperatores sunt per communionem, quae e sacramento
Ordinis sacri et ex Ecclesiae caritate proficiscitur.
69. Religiosi sodales
praeterea in sua ipsorum vita, Deo sacrata, adiumentum singularis excellentiae
inveniunt ad evangelizationem efficaciter peragendam. Ex ipsa religiosae vitae
natura ii inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae, quae Absolutum,
quod Deus est, sitienter expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius sanctitatis
ipsi sunt testes, cum Ecclesiam in se exprimant, quatenus severioribus Beatitudinum postulationibus se
committere exoptat. Per suam vivendi rationem signum sunt eius vitae status, quo
quis Dei, Ecclesiae ac fratrum famulatui se totum addicit. Quam ob rem,
religiosi sodales peculiare momentum habent quod attinet ad testificationem
illam, quae, ut supra diximus, primarium est evangelizationis elementum. Tacita
huiusmodi testificatio paupertatis et seiunctionis a rebus huius mundi
castitatis et candidae vitae innocentiae, voluntatis in oboedientia
acquiescentis, praeter quam mundo atque in ipsi Ecclesiae considerandi causas
suggerit, fieri etiam potest diserta quaedam praedicandi forma, quae permovere
valet etiam homines non christianos, recta praeditos voluntate et ad certa
spiritualia bona aestimanda propensos. Quae cum ita sint, facile intellegitur,
quas partes agant in evangelizatione religiosi sodales atque sanctimoniales, qui
precationibus, silentio, poenitentiae operibus, sui devovendi studio se dedunt.
Alii etiam religiosi, et illi quidem plurimi, recta via incumbunt ad Christum
nuntiandum. Missionalis eorum actio manifesto pendet ex Hierarchia et componenda
est cum tota ratione pastorali, quam ipsa ad effectum deducere cupit. Verumtamen
quis aestimare potest, quantum hi attulerint atque conferre etiam nunc pergant
ad evangelixationis opus? Ob ipsam suam consecrationem religiosam, illi
potissimum liberi sunt sponteque valent omnia deserere et abire usque ad
terminos orbis, ut Evangelium praedicent. Illi sunt in opere alacres, atque
eorum apostolatus saepe excellit propriis sui ingenii consiliis et inceptis,
quae admirationem inspicientibus movent. Illi sunt magnanimi, et crebro
inveniuntur in extremis missionum stationibus ubi maxima nonnumquam obeunt
valetudinis ipsiusque vitae pericula. Ipsis profecto plurimum debet Ecclesia.
70. Laici homines, utpote qui pro sua condicione in medio mundo versentur et
variis temporalibus muneribus praeponantur, peculiarem idcirco evangelizationis
formam exercere debent. Praecipuum ac proximum eorum munus eo spectat, non ut
ecclesialem communitatem condant velpromoveant - quod munus Pastoribus proprium
est -, sed ut ad effectum plene adducant omnes christianas atque evangelicas
vires ac virtutes latentes, sed iam praesentes atque operantes in hoc mundo.
Campus eorum evangelizantis navitatis proprius est latissima eaque
implicata provincia rei politicae, socialis atque oeconomicae; item provincia
ingeniorum culturae, disciplinarum et artium, mutuarum inter Nationes
necessitudinum, instrumentorum communicationis socialis; accedunt res quaedam,
quae peculiari modo ad evangelizationem patent, cuiusmodi sunt amor, familia,
puerorum et adolescentium educatio, variarum professionum exercitatio, humanus
dolor. Quo plures erunt laici homines spiritu evangelico imbuti, in quos harum
rerum onus recidit quique iisdem rebus manifeste sunt addicti, et quo magis eas
promovere valent et conscii erunt sibi efferendas esse omnes in se positas
christianas vires, quae saepe latentes atque interclusae iacent, eo magis hae
res omnes - nihil humanae efficientiae suae amittentes velimminuentes, immo ad
novos quosdam superioris ordinis campos saepe pandentes - aedificando Dei Regno
inservient, ac proinde afferendae saluti in Iesu Christo.
71. In apostolatus
regione, laicorum propria, quae ad evangelizationem spectat, non animadverti non
possunt partes, quae ad familiam pertinent . Ipsa iure merito pulcherrima
appellatione dicta est Ecclesia domestica, ut ipsum Concilium Vaticanus II
agnovit (106). Quod declarat oportere in unaquaque christiana familia reperiri
varias Ecclesiae universae facies atque lineamenta. Ac praeterea familia, haud
secus atque Ecclesia, habenda est campus, quo affertur et unde diffunditur
Evangelium . Quamobrem, apud familiam huius muneris consciam, omnia eiusdem
familiae membra evangelizant atque evangelizantur. Parentes non tantum
communicant cum filiis Evangelium, sed ab ipsis possunt recipere idem Evangelium
penitus vita expressum. Eadem familia Evangelii nuntia fit apud alias multas
familias, atque circumstantem, cui inseritur, convictum. Ipsae familiae, quae ex
matrimonio mixto exortae sunt, Christum suae proli annuntiare debent secundum
plenam vim et significationem communis baptismi; ipsae praeterea difficili
tenentur officio sese efhciendi unitatis artifices.
72. Rerum
adiuncta nos invitant, ut peculiarem mentis attentionem ad iuvenes dirigamus.
Eorum auctus numerus eorumque percrebrescens in societate humana praesentia,
quaestiones quibus sollicitantur, haec omnia excitare debent in omnibus curam
porrigendi eis studiose ac sapienter exemplar evangelicum cognoscendum et
colendum. Attamen necesse est, ut iuvenes, recte ad fidem et precationem
informati, fiant magis magisque apostoli suorum aequalium. In tali sane iuvenum
auxilio Ecclesia multam spem reponit, iisdemque saepe saepius plenam Nosmet ipsi
fiduciam ostendimus.
73. Ita quidem maximum sui momentum consequitur operosa
laicorum praesentia in rebus temporalibus. Neglegendus igitur non est neque
oblivione praetereundus alter rerum prospectus: laici enim possunt animadvertere
se vocatos esse velvocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu
communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria
valde distincta exercent, pro gratia atque carismatibus, quae Dominus iis
dilargiri voluerit. Magna cum interiore laetitia contuemur Pastorum multitudinem,
religiosorum atque laicorum, qui muneris sui Christum praedicandi studiosi,
nuntiare valenter Evangelium aptioribus usque rationibus nituntur. Nos
confirmamus late patentem actionem, quam, hoc in itinere et hac cum cura,
Ecclesia nostrae aetatis explicat. Quae late patens actio meditationem ante
omnia respicit, deinde ministeria ecclesialia, quibus est facultas renovandi
atque firmandi alacritatem in evangelizando. Absque dubio, iuxta ministeria per
sacramentum Ordinis collata, vi quorum Pastores constituuntur atque peculiari
modo communitatis famulatui se devovent, Ecclesia agnoscit alia ministeria, quae,
etsi cum sacro Ordine non sint coniuncta, accommodantur tamen ad peculiare
Ecclesiae officium exercendum. Consideratio ad Ecclesiae primordia intenta
multum luminis affert atque nobis sinit, ut utamur vetusta experientia, quod ad
ministeria attinet; quae experientia eo validior est, quoniam pristinae
Ecclesiae facultatem dedit accrescendi, sese corroborandi atque extendendi. Haec
tamen primordiorum exploratio complenda est consideratione necessitatum humanae
condicionis Ecclesiaeque nostrae aetatis. Haurire ex fontibus istis semper
consiliorum plenis, nullum horum bonorum posthabere atque apte
accommodari postulatis et necessitatibus huius temporis: haec sunt capita, quae
facultatem praebebunt sapienter inquirendi atque in luce collocandi ministeria,
quibus Ecclesia indiget, quaeque plures Christifideles libenter suscipient ad
maiorem usque fovendam ecclesialis communitatis vivacitatem. Haec ministeria
secum ferent veram pastoralem virtutem secundum rationem, qua servabunt omnino
unitatem normasque latas a Pastoribus, utpote qui unitatis Ecclesiae sponsores
atque auctores sint constituti. Huiusmodi ministeria, quae specie quidem nova
videntur, sed valde contra cohaerent cum antiquis Ecclesiae experimentis per
longum vitae eius curriculum - ministeria, verbi causa, dicimus catechistarum,
precationis et cantus moderatorum, christianorum deditorum praedicationi Verbi
Dei velfamulatui fratrum egentium, praepositorum communitatum parvarum,
auctorum motuum apostolicorum, et aliorum istius generis - utilissima quidem
sunt ad Ecclesiam condendam, vivificandam et amplificandam, atque etiam efficere
possunt, ut ipsa magis circumcirca effulgeat eosque tangat, qui procul absunt.
Peculiaris a Nobis aestimatio declaranda est omnibus laicis, qui consentiunt
aliquid sui temporis et virium, immo etiam universam vitam, sacris missionibus
devovere. Omnibus evangelizationis operariis sedula praeparatio necessaria est,
qua quidem multo magis ii indigent, qui ministerio Verbi sunt addicti. Incitati
altiore semper conscientia excelsitatis et ubertatis Verbi Dei, illi, quorum
officium est idem Verbum diffundere, quam maximum studium adhibere debent ad
dignitatem et diligentem curam et accommodationem sermonum suorum. Omnes enim
noverunt loquendi artem hodie permagnum prae se ferre momentum et pondus.
Quomodo igitur praedicatores et catechistae poterunt eam contemnere? Vehementer
proinde optamus, ut in unaquaque Ecclesia particulari Episcopi convenienter
procurent institutionem omnium ministrorum Verbi. Illa videlicet educatio seria
augebit in iis necessariam fiduciam sui, sed etiam studium inflammabit Iesu
Christi praedicandi hoc ipso tempore nostro.
VII
74. Neque vero colloquii huiusce cum Fratribus Filiisque Nostris amantissimis
finem ante faciendum putamus, quam et unum aliud addiderimus invitamentum:
quonam animo quove consilio scilicet ii duci debeant, qui propagando Evangelio
operam dant. Ita nomine Domini Iesu Christi atque Sanctorum Apostolorum Petri et
Pauli, eos omnes, qui Spiritus Sancti instinctu Ecclesiaeque mandato veri
Evangelii praecones sunt, cohortamur, ut vocatione, quam audierunt, digni sint,
illamque nulli dubitationi veltimori cedentes exerceant, neque omnino omittant
ea, quae ad evangelizationem non modo aditum faciant, sed assiduam etiam ac
fructuosam reddant. En, prae ceteris, primarias quas iuvat condiciones
commendare.
75. NulIa umquam fieri potest praedicatio sine Sancti Spiritus
munere. Qui profecto et in Iesum a Nazareth descendit ipsum dum baptizaretur,
tum videlicet, cum vox Patris - Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene
complacui (107) - manifeste ostendit ipsius electionem et missionem. Qui praeterea
ductus a Spiritu deserta petit supremumque certamen init in discrimenque maximum
venit, antequam huius missionis initium faciat (108); itidemque in virtute
Spiritus (109) redit in Galilaeam, in Civitate sua Nazareth praedicaturus, sibi
illud Isaiae tribuens: Spiritus Domini super me, et: Hodie, impleta est haec
Scriptura (110). Huc accedit, quod discipulis, quos missurus erat, insufflans ait:
Accipite Spiritum Sanctum (111). Re quidem vera, solummodo post Spiritus Sancti
adventum in die Pentecostes, Apostoli in omnes partes terrae proficiscuntur, ut
grande evangelizationis opus, Ecclesiae concreditum, aggrediantur, idque Petrus
ita populo explicat, quasi per illum eventum prophetia Ioelis impleatur dicentis:
Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (112). Ipse Petrus Spiritu Sancta
repletur, ut de Iesu, Filio Dei,
populo verba faciat (113). Atque Paulus ipse Spiritus repletur Sancto (114), antequam
apostolico operi se tradat, quemadmodum Stephanus, eodem Spiritu plenus,
diaconus eligitur ac postea fuso sanguine martyrium facit (115). Scilicet Spiritus
ille, qui Petrum, Paulum ac duodecim Apostolos loquentes facit, subiciens quid
dicant, idem in eos etiam cadit, qui verbum Dei audiunt (116). Ceterum, Spiritus
Sancti consolatione repleta, Ecclesia crescit (117), cuius ille est anima. Ille,
inquimus, efficit, ut fideles verum tum doctrinae tum mysterii Christi
intellectum habeant; ille hodie, quemadmodum initio Ecclesiae, in unoquoque
Evangelii praecone operatur, modo ei se tradat dirigendum. Ille tandem verba
suggerit, cum unus ille praestare possit, simul audientium animos molliens, ut
Evangelium et annuntiatum Regnum plane excipiant. Equidem evangelizationis artes
bonae sunt; sint tamen illae absolutae atque perfectae, nequeunt secreto
Spiritus instinctui suffici. veldiligentissime adhibita praeconis praeparatio
nihil agit sine illo, et quaevis dialectica nisi illo spirante est ad hominem
permovendum impar, atque praeterea disciplinae tum sociologicae tum
psychologicae inventa, subtilia licet, sine illo nullius virtutis deprehenduntur.
Nimirum, hodie, in Ecclesia singularem quandam Spiritus Sancti aetatem
animadvertimus. Satagunt enim ubique fideles, ut non modo melius Illum cognitum
comprehensumque habeant, qualem videlicet Scripturae sanctae revelant, sed etiam
ut quam iucundissimo animo Ei se tradant, vela sua pandentes inspiranti; atque
praeterea frequentissimi ad Illum coeuntes, libenter ab Eo agi patiuntur.
Iamvero, si Spiritus Sancti momentum in vita Ecclesiae tantum est, profecto in
evangelizationis opere reperitur maximum. Neque credendum est temere ac fortuito
accidisse, ut evangelizationis initia die Pentecostes proficiscerentur, divini
nempe Spiritus afflatu. Cogi ergo inde facile potest, Spiritum Sanctum in
propagatione Evangelii primas agere, utpote qui et moveat ad praedicandum, et hominis intima ad excipiendum
intellegendumque verbum salutis praeparet (118), iure pariter affirmari potest Eum
esse etiam finem ac terminum omnis evangelizationis; unus enim novam creationem
operatur, humanitatem nempe novam, ad quam evangelizatio ipsa tendere debet per
illam unitatem in varietate, ad quam praedicatio necessario provocat in
communitate christiana. Per Illum insuper, Spiritum Sanctum dicimus, Evangelium
in mundum permanat, cum unus signa temporum - id est Dei - quae sint, discernere
faciat, quae evangelizatio percipit eaque in hominum vita illustrat. Episcoporum
Synodus quidem, anno MCMLXXIV habita, postquam opportune institit operam
Spiritus Sancti in negotio evangelizationis, vota pariter suscepit, ut animorum
pastores atque theologi - inter quos fideles etiam ponimus, quos signum Spiritus
Sancti per Baptismum notavit - naturam atque agendi modum divini illius
Paracliti altius excuterent in evangelizatione praesentis temporis. Quod et Nos
in votis habemus, dum Evangelii praecones hortamur, cuiuscumque ordinis velcondicionis sunt, ut sine intermissione Spiritui divino summa fide et ardore
supplicent, illiusque ductui prudenter se permittunt tamquam auctoris praecipui
consiliorum suorum, suoium coeptorum suaeque operae ad evangelizationem
spectantis.
76. Nunc autem ipsos respicimus Evangelii praecones. Saepius, enim,
homines dictitant aetatem nostram sitire sinceritatem ac veritatem rerum.
Adulescentes praesertim dicuntur abhorrere prorsus ab omni falsa velficticia
rerum natura, atque contra requirere totam earum veritatem ei claritatem. Haec
signa temporum magnam Nobis suadent vigilantiam. Etenim vehementer semper - sive
taciti sive magna voce - nos interrogant: Creditisne vos ipsi ea quae dicitis?
Vivitisne ea quae creditis? Praedicatisne revera et quae vivitis? Plus quam
umquam alias testimonium vitae, sic factum est pernecessaria condicio plenae
efficacitatis praedicationis. Quapropter, ecce in nos ipsos tamquam auctores
quadamtenus recidit omnis progressus et effectus Evangelii, quod proclamamus. «Quid est de Ecclesia decem post annos a conclusione
Concilii?», ita nobiscum quaerebamus, hanc commentationem inchoantes. Estne
illa radicitus constituta in medio mundo ac tamen satis libera et sui iuris, ut
mundum interroget? Estne illa testis consociatae voluntatis cum hominibus
eodemque tempore cum «Absoluto», quod est Deus? Estne vividior
ipsius contemplatio et adoratio, estne pariter vehementior eius actio
missionalis, caritatis effectrix, liberatrix? Estne studiosius usque operosa in
sustinendis inceptis plenae christianorum unitatis restaurandae, quae
efficaciorem reddit ipsam communem testificationem, ut mundus redat (119). Nos
omnes simul advocamur ad responsiones his interrogationibus reddendas. Hortamur
ergo, Venerabiles Fratres, quos Spiritus Sanctus posuit pascere Ecclesiam
Dei (120). Hortamur Presbyteros et Diaconos, Episcoporum adiutores atque spiritalis
alacritatis suasores in consociationibus Populi Dei et in locorum communitatibus.
Hortamur Religiosos, testes huius Ecclesiae, quae ad sanctitatem invitatur,
ideoque exstimulatos ad talem amplectendam vivendi rationem, quae evangelicarum
Beatitudinum sit argumentum. Hortamur laicos: familias christianas, iuvenes et
adultos, illos omnes qui artificia exercent, moderatores, neque obliviscimur
pauperes saepe fide et spe affluentes, laicos omnes conscios suarum in
evangelizatione partium in famulatu Ecclesiae, velin media societate et mundo.
His omnibus dicimus: necesse est, ut nostrum evangelizationis studium vehemens a
germana vitae sanctitate proficiscatur, quam precatio ac praesertim amor erga
Eucharistiam alant, atque - sicut Concilium Vaticanum II nos admonet -
praedicatio ex parte sua incrementum afferat sanctitati praedicatoris (121). Mundus
qui, contra omnium opinionem, licet innumerabilia ostendat denegationis Dei
Signa, Deum tamen quaerit per itinera inopinata et Deo graviter indiget, idem
mundus repetit Evangelii praedicatores, qui ipsi loquantur de Deo ab iis cognito
tamque sibi proximo, quasi Eum invisibilem videant (122). Mundus repetit et
exposcit a nobis vitae simplicitatem, precandi habitum, caritatem in omnes, praesertim erga parvulos et pauperes,
oboedientiam et humilitatem, nostri oblivionem et renuntiationem. Hac
sanctitatis nota deficiente, sermo noster difficulter permanabit ad cor hominum
huius temporis: in discrimen ponitur, ut reducatur ad vanum et irritum.
77.
Evangelizationis vis valde deminuetur, si nuntii Evangelici disiuncti erunt
inter se variis divisionis causis. Nonne hoc est quoddam e magnis
evangelizationis huius temporis incommodis? Re vera, si Evangelium, quod
praedicamus, appareat dilaceratum controversiis de doctrina, sententiis inter
se oppositis mutuisve damnationibus inter christianos - prout eorum quisque
sentit de Christo et de Ecclesia, atque etiam ob dissimiles suas opiniones de
societate deque humanis institutionibus - nonne fiet, ut illi, ad quos nostra
praedicatio convertitur, perturbentur, in errorem inducantur, immo etiam
scandalizentur? Sacrum Domini testamentum nos docet, unitatem inter
Christifideles esse non tantum documentum nostrae ascriptionis in numero suorum,
sed etiam ipsius missionis a Patre, probantissimum argumentum fidei, quae
christianis velipsi Christo debetur. Quoniam Evangelii praedicatores sumus,
nobis praebenda est fidelibus Christi non species hominum dissidentium ac
dissentientium ob controversias, quae nullo modo aedificant, sed species hominum
in fide firmatorum, qui sciunt simul congredi, praeter contentiones hic et nunc
exorientes, ob communem sinceram et aequam veritatis inquisitionem. Ita est:
evangelizationis sors profecto conectitur cum unitatis testimonio ab Ecclesia
exhibito, hinc sane officiorum pondus et gravitas, sed etiam consolatio exoritur.
Hoc autem loco denotare iuvat ipsum signum unitatis inter omnes christianos,
tamquam modum et instrumentum evangelizationis. Divisio christianorum quaedam
praesens res est magnae profecto gravitatis, quae eo usque pertingit, ut ipsum
opus Christi debilitet. Etenim, Concilium Vaticanum II loculenter vehementerque
affirmat: Divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni
creaturae detrimentum affert et aditum ad fidem multis praecludit (123). Qua de
causa, cum Annum hunc Iubilaeum indiceremus,
necessarium Nobis visum est omnes fideles orbis catholici illud quoque
commonefacere: Prius quam homines universi reducantur aliquando et restituantur
in Dei Patris nostri gratiam, communionem inter eos redintegrari omnino oportet,
qui fide iam agnoverint ac receperint Iesum Christum uti Dominum misericordiae,
qui homines liberet et amoris veritatisque consociet Spiritu (124). Magna vero
Nos cum spe contemplamur conatus illos, qui a christianis nunc suscipiuntur ad
plenam restituendam hanc unitatem, quam Christus voluit. Sanctus Paulus hac de
re nos facit certiores: Spes autem non confundit (125). Dumque hoc etiam tempore
enitimur et contendimus, ut a Domino perfectam unitatem impetremus, volumus ut
preces multiplicentur. Praeterea, idem assumimus votum, a Patribus tertii coetus
generalis Synodi Episcoporum nuncupatum: ut maiore usque studio socia conferatur
a nobis opera cum christianis fratribus, quibuscum perfecta communione nondum
coniungimur, idque fiat innitendo in baptismatis fundamento et in fidei
patrimonio, quod cum illis commune habemus; adeo ut ex ipso evangelizationis
opere latior iam nunc prodeat communis testificatio de Christo coram mundo. Ad
hoc mandatum Christi nos impellit, idque poscit officium praedicandi ac
testificandi Evangelium.
78. Evangelium, quod nobis commissum est, est etiam
verbum veritatis. Quae veritas libertatem affert (126), eaque sola pacem animo
confert. Eam homines expetunt, cum nos adeunt Bonum Nuntium illis nuntiantes:
veritatem de Deo, veritatem de homine eiusque arcano fine, veritatem de mundo;
veritatem difficilem, quam in Verbo Dei perscrutamur, cuiusque - iterum dicimus
- nec magistri nec auctores sumus, sed custodes, praecones, administri. Poscitur
ab eo qui Evangelium nuntiat, ut veritatem colat, eo velmagis quod veritas,
quam ille perpendit et tradit, est veritas revelata, ideoque prae ceteris
primariae particula veritatis, qui est Deus ipse. Evangelii igitur praedicator
is est qui, summa etiam cum sui oblivione et iactura, semper veritatem exquirit
aliis transmittendam. Numquam ille veritatem adulterat, numquam
dissimulat, desiderio motus placendi hominibus, admirationem movendi velanimos
excitandi, neque novitate vel studio sese octendendi. Ille veritatem non respuit;
veritatem revelatam non obumbrat socordia ignaviaque eam inquirendi, velsui
commodo ductus, veltimore impulsus. Non recusat incumbere in eius studium; ei
magnanimiter inservit, neque tamen eam in servitutem redigit. Quoniam populi
fidelis sumus Pastores, ministerium nostrum urget nos, ut tueamur, defendamus et
communicemus veritatem, damna et iacturas contemnentes. Plurimi excellentes
sanctique Pastores nobis largiti sunt exemplum huiusmodi erga veritatem amoris,
qui haud raro heroum more demonstratus est. Deus veritatis exspectat, ut eiusdem
nos simus propugnatores vigilantes atque praedicatores deditissimi. Doctores,
quicumque estis, sive theologi, sive exegetae, sive historiae cultores:
evangelizationis opus indiget vestra indefatigata inquisitione vestraque
diligentia atque sagacitate in transmittenda veritate, ad quam studia vestra vos
appropinquant, quaeque tamen semper exsuperat cor hominis, cum sit ipsa veritas
Dei. Parentes et magistri, munus vestrum, quod difficilius evadit ob multiplices
huius temporis contentiones, vos adducit ut auxilium praebeatis filiis atque
discipulis vestris in detegenda veritate, religiosa et spiritali haud excepta.
79. Evangelizationis ministerium in evangelizatore fraternum et in dies
crescentem amorem erga eos, quos evangelizat, requirit. Paulus npostolus,
cuiusvis praedicatoris exemplar, haec Thessalonicensibus verba scripsit, quae
nobis agendi rationi sunt: Ita desiderantes vos . . volebamus tradere vobis non
solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti
estis (127). Qui iste amor est? Non tam paedagogi, quam patris, velpotius
matris (128). Cupit Dominus ut quisquis, sive Evangelium praedicat, sive Ecclesiam
exstruit, hunc habeat amorem. Amoris signum est donandae veritatis et in
unitatem evangelizandos inserendi cura. Signum item amoris est
sine exceptione et ambagibus Iesu Christo nuntiando se tradere. Nonnulla alia
amoris Signa liceat addere. Primum signum est eos, qui evangelizantur, vereri
nec aspere tractare, quod ad religionem, ad animum, ad vitae modum, iure non
intemperanter celerandum, ad conscientiam et ad sententiam pertinet. Itidem
aliud signum est cavere, ne quis, praesertim si sit fide infirmus (129), dictis
offendatur, quae, si Clara esse possunt eruditis, tamen fidelibus, velut vulnera
animi, fontes perturbationis et scandali esse possunt. Demum, signum amoris erit
eniti, ut christianis non dubitationes et haesitationes tradantur, ex male
percepta eruditione ortae, sed firmae, cum in Verbo Dei consistant, persuasiones.
Fidelibus opus est his persuasionibus, ut christiane vivant, easque sibi pro
iure vindicant, cum filii Dei sint, in cuius complexu haerentes, toti in iis
acquiescunt, quae amor postulat.
80. Adhortationem Nostram nunc e vita maximorum
praedicatorum et evangelizatorum sumere volumus, quorum vita apostolatui dicata
fuit, quorum in numero eos commemorare peculiariter placet, quos hoc Anno Sancta
proposuimus fidelibus colendos; multa enim evangelizationis impedimenta
superaverunt. Satis habemus ex illis impedimentis, quae nostrorum etiam temporum
sunt, illud indicare, quod et multiplex et tamen gravissimum est, cum sit
domesticum: neglegentiam videlicet, et praesertim gaudii ac spei defectionem in
multis evangelizatoribus. Nos itaque omnes hortamur, qui, aliquam ob causam
aliquove modo, evangelizandi funguntur munere, ut fervorem spiritus alant et
augeant (130). Hic fervor exigit in primis, ut excusationis titulos reiciamus
evangelizationi contrarios. Omnium insidiosissimi ii sunt, quibus quis contendit
se hac velalia doctrina, a Concilio proposita, fulciri et sustineri. Sic
accidit, ut vario quidem modo asseverari saepius audiamus: veritatem imperare,
etiamsi Evangelii sit, viam praecipere, etiamsi salutis sit, idem esse ac religiosae
libertati vim inferre. Ceterum - addunt - quae causa est, cur Evangelium
nuntietur, si omnes cordis probitate salutem consequuntur? Constat, praeterea -
aiunt - et mundum et historiam seminum verbi piena esse: eo velle Evangelium
portare, ubi iam idem in seminibus inest, a Domino satis, nonne est falsa
opinione duci? Altius perscrutandi in Concilii documentis quaestiones quae,
illis titulis suadentibus, inde nimis inconsiderate hauriuntur, de his
argumentis diversissima apparebit sententia. Vitium profecto est quidquid
imponere conscientiae fratrum nostrorum. Sed prorsus aliud est, si huic
conscientiae evangelica veritas et salus in Christo Iesu proponuntur ratione
admodum perspicua et salva omnino eiusdem conscientiae potestate eligendi veloptandi - secluso
omni actionis genere, quod coërcitionem velsuasionem inhonestam
aut minus rectam sapere videatur (131)-; id, nedum libertati religiosae iniuriam
faciat, obsequium praestat eidem libertati, cui potestas tribuitur viam eligendi,
quae nobilis et laudabilis ab iis quoque habetur, qui Deum esse non credunt.
Numquid crimen adversus alienam libertatem erit in gaudio pronuntiare Evangelium,
quod a misericordissimo Domino accepimus? (132) Cur, praeterea, ius erit dumtaxat
mendacium et errorem, dedecora atque obscena proponere, immo saepe, pro dolor,
imperare tum per suasoria et exitialia communicationis socialis instrumenta,
tum per leges huiusmodi licentiam tolerantes, tum etiam per ignaviam bonorum
et audaciam malorum? Haec reverens erga alias ratio, qua Christus eiusque Regnum
nuntiantur, officium potius quam ius evangelizatoris dicenda est. Pariter ad
homines, qua fratres ipsius evangelizatoris, ius pertinet, ut sibi ab eo
evangelicum salutis nuntium afferatur. Hanc salutem in iis, quos vult, Deus
operari potest per extraordinarias vias, quas Ipse solus novit (133). Si autem
Filius eius in hunc mundum venit, id eo consilio fecit, ut verbis vitaque sua
ordinarias nobis patefaceret vias salutis. Ipse nobis mandavit, ut, sua ipsius
praediti auctoritate, hanc transmitteremus revelationem. Haud inutile erit, si singuli fideles
singulique evangelizatores orando hanc perscrutantur sententiam: homines,
etiamsi eos non evangelizaverimus, salvi esse poterunt etiam per alias vias,
propter Dei misericordiam; at, si desidiosi velpavidi vel «erubescentes
Evangelium», ut scripsit Sanctus Paulus (134), vel, falsas secuti sententias,
illud praetermittimus nuntiare, num possumus nosmet ipsos salvos facere? Id enim
nihil aliud est quam irritam facere vocationem Dei, qui vult bonum semen per
vocem ministrorum Evangelii germinare; perque nos stabit, ut idem semen in
arborem excrescat suumque fructum proferat. Servemus igitur spiritus fervorem;
custodiamus suave et solacii plenum gaudium evangelizandi, tunc etiam cum
seminare flendo opus est. Talis sit nobis animi impetus - sicut fuit Ioanni
Baptistae, Petro et Paulo, ceteris Apostolis atque multitudini illi admirabilium
per totum Ecclesiae decursum evangelizatorum -, quem neque homines neque res
exstinguere valeant. Istud nobis, qui vitam nostram obtulimus, magnae laetitiae
sit. Utinam mundus aetatis nostrae, qui tum in angore tum in spe quaerit,
Evangelium accipiat non ab evangelizatoribus afflictis vel spe destitutis, neque
ab impatientibus vel anxietate affectis, sed ab Evangelii ministris, quorum vita
fervore renideat, ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis
receperunt, neque renuunt vitam impendere, ut et Regnum nuntietur et Ecclesia in
mundo penitus instauretur.
81. En igitur, Fratres et Filii, clamor, qui ex imo
pectore Nostro effunditur, quique cum repercussa consonat voce Nostrorum Fratrum,
qui tertium generalem Synodi Episcoporum coetum celebraverunt. En id, quod fieri
iussimus, exeunte hoc Anno Sancta, quo cum maxime et necessitates et
appellationes percepimus multorum fratrum, qui, sive christiani sive non
christiani, ab Ecclesia exspectant Verbum salutis. Utinam huius lux Anni Sancti,
quae innumerabilibus hominibus Deo reconciliatis tum in Ecclesiis
particularibus tum Romae Orta est, etiam post Iubilaeum aequaliter illucescere
pergat per ordinatam quandam rationem pastoralis navitatis, cuius evangelizatio
praecipua pars est, hac nostra aetate, quae proximum
iam ostendit novum saeculum, immo tertium millesimum Christianae religionis
annum!
82. Hoc votum deponere gaudemus in manibus et in corde Sanctissimae
Deiparae Virginis Mariae, hoc ipso die singulariter ei sine labe conceptae
sacro, atque decimo expleto anno ab exitu Concilii Vaticani II. Quae mane
Pentecostes primordiis evangelizationis, Sancta Spiritu operante, orando
praefuit, eadem tamquam Stella refulgeat evangelizationis usque renovandae, quam
Ecclesia, mandato sui Domini obtemperans, promovere ac perficere debet
praesertim bisce sane arduis, sed spei plenis temporibus! In nomine Christi, Nos
vobis omnibus vestrisque communitatibus, familiis, necessariis paterne
benedicimus, his utentes verbis Sancti Pauli ad Philippenses: Gratias ago Deo
meo in omni memoria Vestri, semper in amni oratione mea pro omnibus vobis cum
gaudio deprecationem faciens super communione vestra in Evangelio . . . . sicut
est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et .
. . in defensione et confirmatione Evangelii socios gratiae meae omnes vos
esse. Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi
Iesu (135).
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in
Sollemnitate Conceptionis Immaculatae B. M. V., anno MCMLXXV, Pontificatus
Nostri tertiodecimo.
PAULUS PP. VI
(1) Cfr. Luc. 22, 32
(2) 2 Cor. 11, 28
(3) Cfr. Ad Gentes, 1: AAS 58,
1966, p. 947
(4) Cfr. Eph. 4, 24; 2, 15; Col. 3, 10;
Gal. 3, 27; Rom. 13, 14; 2 Cor. 5, 17
(5) 2 Cor. 5, 20
(6) Cfr. PAULI PP. VI Allocutio habita ad Synodum
Episcoporum, tertio exeunte generali coetu (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, pp.
634-635; 637
(7) PAULI PP. VI Allocutio ad Sacrum Cardinalium
Collegium (22 Iunii 1973): AAS 65, 1973, p. 383
(8) 2 Cor. 11, 28
(9) 1 Tim. 5, 17
(10) 2 Tim. 2, 15
(11) Cfr. 1 Cor. 2, 5
(12) Luc. 4 ,
43
(13) Ibid.
(14) Luc. 4, 18; cfr. Is.
61, 1
(15) Cfr. Marc. 1, 1; Rom. 1, l-3
(16) Cfr. Matth. 6, 33
(17) Cfr. Ibid. 5, 3-12
(18) Cfr. Matth.
5-7
(19) Cfr. Ibid. 10
(20) Cfr. Ibid. 13
(21) Cfr. Ibid. 18
(22) Cfr. Ibid. 24-25
(23) Cfr. Ibid. 24, 36; Act. 1, 7; 1 Thess. 5,
1-2
(24) Cfr. Matth. 11, 12; Luc. 16, 16
(25) Cfr. Matth. 4, 17
(26) Marc. 1, 27
(27) Luc. 4, 22
(28) Io. 7, 46
(29) Luc. 4, 43
(30) Io. 11, 52
(31) Cfr. Dei Verbum, 4: AAS 58, 1966, pp.
818-819
(32)
Cfr. 1 Petr. 2, 9
(33) Cfr. Act. 2, 11
(34) Luc. 4, 43
(35) 1 Cor. 9, 16
(36) Cfr. Declarationes
Patrum Synodalium, 4: L'Osservatore Romano, 27 Octobris 1974, p. 6
(37) Matth. 2
8 , 19
(38) Act. 2, 41. 47
(39) Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p. 11;
Ad Gentes, 5: AAS 58, 1966, pp. 951-952
(40) Cfr. Act. 2, 42-46; 4, 32-35; 5, 12-16
(41) Cfr. Ibid. 2, 11; 1 Petr. 2, 9
(42) Cfr. Ad Gentes, 5, 11, 12: AAS 58, 1966,
pp. 951-952, 959-961
(43) Cfr. 2 Cor. 4, 5; S. AUGUSTINI Sermo XLVI, De
Pastoribus: CCL XLI, pp. 529-530
(44) Luc. 10, 16; cfr. S.
CYPRIANI De Unitate Ecclesiae, 14: PL 4, 527; S. AUGUSTINI Enarrat.
88, sermo
2, 1.4: PL 37, 1140; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI Hom. de capto
Eutropio, 6: PG 52, 402
(45) Eph. 5, 25
(46) Apoc. 21,
5; cfr. 2 Cor. 5, 17; Gal. 6, 15
(47) Cfr. Rom. 6, 4
(48) Cfr. Eph. 4, 23-24; Col.
3, 9-10
(49) Cfr. Rom. 1, 1 6 ; 1 Cor. 1, 18; 2, 4
(50) Cfr. Gaudium et Spes, 53: AAS 58, 1966, p.
1075
(51) Cfr.
TERTULLIANI Apologeticum, 3 9 : CCL I, 150-153 ; pp. MINUCII FELICIS
Octavius, 9 et 31: CSLP, Augustae Taurinorum 1963-2, pp. 11-13,
47-48
(52) 1 Petr. 3, 15
(53) Cfr. Lumen Gentium, 1, 9,
48: AAS 57, 1965, 5, 12-14, 53-54; pp. Gaudium et Spes, 42, 45: AAS 58, 1966,
pp. 1060.1061, 1065-1066; Ad Gentes, 1, 5: AAS 58, 1966, pp. 947,
951-952
(54) Cfr. Rom. 1,
16; 1 Cor. 1, 18
(55) Cfr. Act 17, 22-23
(56) 1 Io. 3, 1;
cfr. Rom. 8, 14-17
(57) Cfr. Eph. 2, 8; Rom. 1, 16 et SACRAE CONGREGATIONIS PRO
DOCTRINA FIDEI Declaratio ad fidem tuendam in mysteria Incarnationis et SS.
Trinitatis a quibusdam recentibus erroribus (21 Februarii 1972): AAS 64, 1972,
pp. 237-241
(58) Cfr. 1 Io. 3, 2; Rom. 8, 29; Phil. 3, 20-21 et
Lumen Gentium,
48-51: AAS 57, 1965, pp. 53-58
(59) Cfr. SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI
Declaratio circa Catholicam Doctrinam de Ecclesia contra nonnullos errores
hodiernos tuendam (24 Iunii 1973): AAS 65, 1973, pp. 396-408
(60) Cfr. Gaudium et Spes, 47-52: AAS 58, 1966, pp. 1067-1074; PAULI PP.
VI Humanae Vitae: AAS 60, 1968, pp. 481-503
(61) PAULI PP. VI Sermo habitus ineunte tertia Synodo
Episcoporum (27 Sep. tembris 1974): AAS 66, 1974, p. 562.
(62) Ibid.
(63)
PAULI PP. VI Oratio habita ad « Campesinos» Columbiae (23 Augusti
1968): AAS 60, 1968, p. 623
(64) IDEM Sermo habitus in « Die Progressionis» Bogotae (23 Augusti 1968):
AAS 60, 1968, p. 627; cfr. S. AUGUSTINI
Epistola 229, 2: PL 33, 1020
(65) PAULI
PP. VI Oratio habita exeunte tertio Synodi Episcoporum generali conventu (26
Octobris 1974): AAS 66, 1974, p. 637
(66) IDEM Allocutio diei 15 Octobris 1975:
L'Osservatore Romano, 17 Octobris 1975
(67) PAULI PP. VI Sermo habitus ad sodales « Consilii de Laicis» (2
Octobris 1974): AAS 66, 1973, p. 568
(68) Cfr. 1 Petr. 3, 1
(69) Rom. 10, 14. 17
(70) Cfr. 1 Cor. 2 , 1-5
(71) Rom |