 |
GAUDETE IN DOMINO
ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
salutem et apostolicam benedictionem
Gaudete in Domino, quoniam prope est
omnibus, qui eum invocant in veritate! (1) Iam pluries per huius Anni Sacri cursum
Populum Dei sumus cohortati, ut studio laeto et alacri gratiam Iubilaei
exciperet. Nostrum vero hortamentum, quemadmodum probe novistis, suapte natura
ad interiorem renovationem et ad reconciliationem in Christo advocat. Agitur
ipsa hominum salus, plena eorum felicitas. Hoc igitur tempore, quo per totum
orbem terrarum fideles adventum Spiritus Sancti celebraturi sunt, vos rogamus,
ut ab Eo hoc gaudii donum imploretis. Re quidem vera, ad Nos quod attinet,
ministerium reconciliationis inter non paucas dissensiones ac difficultates
exercetur (2), sed idem gaudio Spiritus Sancti in Nobis excitatur et firmatur.
Itaque omni cum veritate fiduciam, ab Apostolo Paulo in
Corinthiorum communitate collocatam, Nosmet ipsi repetere possumus, eam ad
universam Ecclesiam transferentes: In cordibus nostris estis ad commoriendum et
ad convivendum. Multa mihi fiducia est apud vos . . . . repletus mm consolatione,
superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (3). Profecto et Nos amore
compellimur, ut cohortemur ad participandum hoc cumulatissimum gaudium, quod est
donum Spiritus Sancti (4). Persensimus igitur interiorem egregiamque necessitatem
vobis adhibendi - hoc gratiae Anno vertente et praeclara sollemnitatis
Pentecostes opportunitate oblata - Adhortationem Apostolicam, cuius argumentum
esset ipsa laetitia christiana, gaudium scilicet in Spiritu Sancta. Velimus
equidem ad celebrandum divinum gaudium quasi quendam hymnum canere, qui in toto
mundo repercutiatur, maxime vero in Ecclesia, ea sane mente, ut gaudium
diffundatur in cordibus hominum una cum caritate, cuius illud est fructus per
Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (5). Optamus etiam, ut laetitia vestra Nostro
gaudio iungatur ad spiritualem comparandam Ecclesiae Dei consolationem et omnium
hominum, qui ex animis huic celebrationi attendere cupiant.
I
Non satis, ut
addecet, quis christianam praedicat laetitiam, si testimonium illud externum et
internum minus percipiat, quod Deus, rerum conditor, de se ipse in creatura
perhibet: Et vidit Deus quod esset bonum (6). Deus, excitans hominem in rerum
universitate, quod est opus eius potentiae, sapientiae, amoris .- etiam antequam
se ipsum Revelationis ope manifestet -, intellectum et cor creaturae suae ad
hauriendum gaudium simulque veritatem disponit. Est ergo attendendum ad hanc
appellationem, quae, quasi praesagium mysterii divini, ex corde hominis erumpit
a teneris annis infantiae, quae stupet et admiratur, usque ad serenam senectutem.
Nonne homo, ubi primum ad mundum se vigilanter convertit, non solum naturale desiderium experitur eum cognoscendi ac possidendi, sed
etiam se ipsum inibi complendi et beatum reddendi? Huius quidem beatitudinis, ut
cuique pernotum, plures sunt gradus. Praestantissima autem eius forma est
gaudium, vel «beatitudo» proprie dicta, cum homo secundum superiores
suas facultates delectatur possessione alicuius boni cogniti et amati (7). Sic homo
gaudio afficitur, quoties concordat cum natura, ac praesertim quoties cum aliis
hominibus congreditur et res partitur et ipse coniungitur. Potiore vero ratione
percipit gaudium, sive beatitudinem spiritualem, cum animus eius intime Deum
possidet, quem quidem cognoscit et diligit uti bonum supremum et immutabile (8).
Poetae, artifices, alta mente praediti homines, atque etiam viri et feminae, ad
quandam simpliciter lucem internam perspiciendam apti, qui sive temporibus ante
Christi adventum fuerunt sive hac aetate et inter nos sunt, potuere ac possunt
quiddam illius gaudii, quod est in Deo, experiri. Sed quisnam diffitetur
eiusmodi laetitiam semper esse imperfectam, infirmam, rebus adversis obnoxiam?
Conscientia enim - est res prorsus mirabilis contraque communem opinionem -
illorum, quae extra oblectamenta caduca et temporaria veram efficiunt beatitatem,
etiam certitudinem continet, qua quis sibi persuasum habet non esse felicitatem
perfectam. Eo quod experimur omnia esse terminis circumscripta - unaquaque autem
hominum aetas eiusmodi experientiam rursum adipiscitur - adigimur ad affirmandum
et perscrutandum immensum discrimen, quod semper est inter rei veritatem ac
desiderium infinita consequendi. Mirabile hoc contraque communem opinionem, et
haec difficultas gaudii percipiendi videntur Nobis singularem in modum bis
temporibus invalescere; quod quidem huiusce nuntii Nostri est causa. Hominum
societas, inventis technicis dives, multiplicare potuit opportunitates
oblectamenta capiendi, sed multum laborat, ut gaudium pariat, cum hoc aliunde
exoriatur, quippe quod sit spirituale. Quamquam pecuniae, lautitiae, artes
tuendae valetudinis, securitas circa bona materialia saepe non desunt, tamen
taedium, animi aegritudo, tristitia sunt, pro dolor, sors multorum. Quae interdum ad
anxitudinem ac desperationem perducunt, quas simulata hilaritas, vesana cupido
voluptatum, ut sint in procinctu, et artificiosi, quos dicunt, paradisi auferre
nequeunt. Numquid homines fortasse progressionibus quaestuosae industriae
moderari, vel humana ratione societatem disponere se non posse sentiunt? Num
tempus futurum fortasse nimis incertum videtur, ac vita hominum nimiis obnoxia
periculis? Nonne potius de solitudine agitur, de vehementi et inexpleto
desiderio amoris et amicabilis praesentiae, itemque de rerum statu quodam inani
et vacuo, quem recte definire non possis? E contra, in multis regionibus atque
interdum inter nos, cumulus dolorum corporalium et moralium gravior fit: tot
enim fame vexantur, tot in proeliis inutilibus pereunt, tot a vita paene sunt
reiecti! Quae quidem calamitates fortasse non sunt acriores quam praeteritis
saeculis fuerunt; verumtamen iam tantopere pervagantur, ut totam terram
complectantur; notiores etiam factae sunt, et communicationis socialis
instrumentis illustrantur, saltem non minus quam eventus laetifici; in
conscientiis hominum suo veluti pondere insident, neque humana ratione pro sua
amplitudine expediri posse videntur. Haec vero rerum condicio Nos non prohibet,
quominus de gaudio loquamur, quominus gaudium speremus. Aequales enim nostri in
mediis miseriis, in quibus versantur, opus habent gaudium experiri, eiusdem
veluti Carmen audire. Vehementer dolore movemur eorum, qui, aerumnis et
cruciatibus omne genus oppressi, in tristitiae tenebris iacent. Peculiari vero
modo de iis recogitamus, qui opibus sunt destituti, auxiliis et amicis carent,
spem humanam suam ad irritum cadere vident. Cum his arctissima iungimur
necessitudine in precibus fundendis, in eosque caritatis affectu ferimur.
Nolumus sane quemquam animo deficere; sed, contra, remedia exquirimu, quee apta
sint ad lucem afferendam. Quae, Nostro quidem iudicio, triplicis sunt ordinis.
Homines, ut liquet, coniunctis viribus contendere debent, ut saltem minimum
quiddam levationis, commodi, securitatis, iustitiae ad felicitatem necessariae,
comparent multis populis, qui iis sunt dcstituti. Huiusmodi actio, quae fit
conspiranter, iam est Dei opus, planeque cum Christi mandato congruit. Eadem
pacem iam affert, spem redintegrat, communionem corroborat, animum efficit
gaudio patentem sive eius qui donat, sive eius qui accipit, cum beatius sit
donare quam accipere (9). Quantoties vos, Fratres ac filii carissimi, monuimus, ut
alacres terram magis habitabilem magisque fraternam praeparetis, et sine mora
iustitiam et caritatem ad effectum deducatis ad plenum cunctorum profectum! Iam
enim Constitutio Concilii Vaticani II, a verbis Gaudium et Spes incipiens,
necnon plura Documenta pontificalia hanc rem inculcarunt. Quamvis hoc non sit
argumentum, de quo hic proxime tractemus, tamen unusquisque caveat, ne primarium
hoc officium caritatis erga proximum obliviscatur, sine quo sermo de gaudio
absonus esset. Patienter etiam conitendum est institutione quadam, ut animi
discant, vel iterum discant cum simplicitate multiplicibus gaudiis humanis frui,
quae Creator nobis in hac peregrinatione constitutis impertit. Agitur scilicet
de gaudio, quo perfundimur eo quod exsistimus et vivimus; de gaudio cum casta et
sanctificatrice caritate iuncto; de gaudio pacificante, quod ex natura et
silentio hauritur; de gaudio interdum severo, quod opus accurate perfectum
gignit; de gaudio ac delectatione, quae ex officio impleto oriuntur; de gaudio
limpido, quod ex puritate famulatu, communione accipitur; de gaudio laborioso,
quod a se devovendi studio proficiscitur. Christianus eiusmodi laetitiae formas
purificare potest, compiere, nobilitare, non vero ei licet easdem dedignari.
Laetitia christiana postulat, ut homo capax sit ad gaudia naturalia capienda.
Etenim saepe ab his exordium sumens, Christus Regnum Dei annuntiavit. Sed huius
argumentum Adhortationis hos etiam fines egreditur, siquidem quaestio Nobis
potissimum ad ordinem spiritualem pertinere videtur. Homo enim in ipso animo suo
caret vigore, quo dolores et miserias horum temporum assumat; quae eum deiciunt
quo magis sensum vitae amittit, quatenus non amplius certus est de se ipso, de
vocatione sua ac futura sorte, quae humanam naturam transcendunt. Is universum
sacra indole exuit, idemque nunc facit quoad humanitatem; interdum vitale
vinculum, quo cum Deo coniungebatur, disrupit. Vis et momentum entium atque spes
non sunt amplius in tuto collocata. Deus homini
videtur a sensibus sevocatus et inutilis et, quamvis id verbis exprimere nesciat,
silentium Dei ponderi ei est. Profecto frigus ac tenebrae in animo hominis
insunt, qui tristitiam experitur. Neque reticeri potest hominum fide
carentium tristitia, quoties videlicet spiritus humanus - ad imaginem et
similitudinem Dei creatus ac propterea ex natura ordinatus ad eum veluti ad
bonum suum supremum et unicum - non eum clare cognoscit neque amat, nec proinde
laetitiam illam experitur, quam afferunt vel imperfecta Dei cognitio atque certa
scientia, qua creditur esse vinculum cum eo, quod ne mors quidem dirumpere
possit. Quis est quin verba Sancti Augustini teneat: Fecisti nos, Domine, ad te
et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te (10)? Quapropter, cum homo ad
Deum propius adesse conatur simulque se a peccato avertit, occupari tum reapse
potest laetitia spirituali. Absque dubio, caro et sanguis ad hoc vim non habent
(11),
sed Revelatio hanc viam potest aperire et gratia istam commutationem efficere.
Est igitur Nobis definite propositum, ut vos ad fontes gaudii christiani
revocemus. Quomodo id facere possumus, nisi consilium Dei omnes inspicimus, nisi
laetum nuntium amoris eius audimus?
II
Gaudium christianum essentialiter est
spiritualis participatio illius gaudii inscrutabilis, divini simul et humani,
quod in animo est Iesu Christi glorificati. Cum enim Deus Pater in historia
notum facere coepit mysterium uoluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod
proposuit in Iesu Christo in dispensationem plenitudinis temporum (12), statim hoc
gaudium in medio Populo Dei arcano modo comparuit, quamquam eius natura nondum
patefiebat. Ita Abraham, Pater noster, de implenda ohm promissione certior
factus et sperans contra spem, primitias propheticas huius gaudii post natum
filium Isaac accepit (13). Quod gaudium quodam modo
transfiguratum est, dum morte ille temptabatur et filius vivens eidem est
redditus, qui resurrectionem praefigurabat venturi Filii Unigeniti, promissi in
sacrificium, quo Redemptio efficeretur. Abraham hac de causa exsultavit, quod
videret diem Iesu Christi, diem salutis: vidit et gavisus est (14). Gaudium de
salute deinde amplificatur et communicatur decursu historiae propheticae veteris
populi Israel. Servatur quidem et revirescit constantissime in gravibus
calamitatibus, quas infidelitas a populo electo admissa et externae
persecutiones, quibus ille a Deo suo dimoveretur, induxerunt. Hoc igitur gaudium,
semper difficultatibus obnoxium et resurgens, proprium est populi, qui ab
Abraham originem traxit. Agitur quidem semper de experientia, animos permovente,
liberationis et restaurationis - hae saltem annuntiantur -, quae ab amore
misericordi Dei proficiscitur erga populum dilectum, pro quo promissiones
Foederis efficit e sola gratia et potentia prodigiali. Hoc est gaudium Paschatis
Mosaici, quod figura factum est liberationis eschatologicae, per Iesum Christum
patrandae in paschali rerum ordine, novi et aeterni Testamenti proprio. Agitur
etiam de gaudio ad aetatem quoque nostram pertinente, quod saepius in Psalmis
celebratur, quodque in eo est positum ut cum Deo ac pro Deo vivatur. Agitur
demum ac quidem potissimum de gaudio glorioso et supernaturali, mente praesaga
nuntiato circa novam Ierusalem, quae, ab exsilio educta, caritate mystica a Deo
ipso amatur. Intima significatio huius amoris, exundantis et ineffabilis,
redemptionem secumferentis, solum tempore novi Paschatis novique Exodi manifesta
erit. Tunc enim Populus Dei, per mortem et resurrectionem Servi pro nobis passi,
de hoc mundo ad Patrem ducetur, de Ierusalem, quae, per figuram dicta, his in
terris est, ad Ierusalem, quae est in caelis: Pro eo quod fuisti derelicta et
odio habita et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum,
gaudium in generationem et generationem . . . Habitabit enim iuvenis cum virgine,
et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit
super te Deus tuus . . . (15).
III
Hae promissiones mirabiles, per saeculorum cursum et in
calamitatibus immanibus, spem mysticam veteris populi Israel firmaverunt. Qui
eas Ecclesiae Christi transmisit, ita ut eidem debeamus nonnulla, quae in hoc
cantico gaudii pleno purissime exsonant. Verumtamen, secundum fidem et
experientiam christianam Spiritus, haec pax a Deo impertita, quae velut flumen
exundans diffunditur, cum tempus adest consolationis (16), cum adventu et
praesentia Christi coniungitur. A gaudio, per Dominum Iesum allato, nemo
excluditur; etenim gaudium magnum, ab Angelo nocte qua Christus natus est
nuntiatum, reapse ad universum populum pertinet (17), ad populum videlicet Israel,
qui tum Salvatorem sollicite exspectabat, et ad innumerabilem populum eorum
omnium, qui temporum decursu eundem nuntium accepturi erant, cum eo vitam
conformare studentes. Primum quidem per os Gabrielis archangeli id allatum est
ad beatam Mariam Virginem, cuius hymnus, a verbo Magnificat incipiens, iam
canticum exsultationis omnium humilium fuit. Quotiescumque Rosarii preces
recitamus, mysteria, gaudii nomine appellata, eventum illum ineffabilem referunt,
qui est veluti centrum et fastigium historiae, nempe adventum in terra Emmanudis,
qui est «nobiscum Deus». Ipse etiam Ioannes Baptista, cui munus
mandatum est eum exspectanti populo Israel annuntiandi, exsultavit in gaudio,
illo praesente, in utero matris (18). Cum vero Iesus ministerium suum exsequi
incipit, Ioannes gaudio gaudet propter vocem spansi (19). Immoremur nunc in ipso
contemplando Iesu Christo, vitam terrenam ducente; qui sua humanitate gaudia
nostra est expertus, et manifesto cognovit, probavit praedicavitque varios
veluti gradus gaudii humani, gaudii dicimus simplicis et cotidiani, quod praesto
est cunctis. Altissima eius vita interior non effecit, ut obtutus eius, in rerum
veritate defixus, animique sensus imminuerentur. Admiratur ergo aves caeli et
lilia campi, ilico illum assecutus intuitum, quo Deus in ipsis historiae
initiis creaturam aspexit. Libenter laetitiam celebrat hominis, qui seminat et
qui metit, qui thesaurum absconditum invenit, pastoris, qui ovem reduxit, vel
mulieris, quae drachmam amissam repperit; praedicat gaudium eorum, qui ad festum
agendum sunt votati, vel nuptiarum, vel patris, qui filium redeuntem a vita
perdita excipit, vel feminae, quae infantem est enisa. Humana eiusmodi gaudia
ipsi Iesu videntur tantum habere momenti ac firmitatis, ut fiant Signa
spiritualium Regni Dei gaudiorum: gaudia dicimus sive hominum in hoc Regnum
intrantium, eo redeuntium, ibi operantium, sive Patris qui eosdem excipit. Ipse
autem Iesus ostendit delectationem suam tenerumque animum, cum obviam fit
parvulis se adire cupientibus, adulescenti cuidam diviti, fideli et maiora agere
studenti, amicis, qui ut Martha, Maria, Lazarus, tecto eum recipiunt . Maxime
vero laetatur, cum verbum accipi animadvertit, obsessos liberari, mulierem
peccatricem vel publicanum, ut Zachaeum, ad bonam frugem se convertere, viduam
de paupertate sua eleemosynam dare. Exsultat gaudio videns parvulis revelatum
esse Regnum, quod sapientibus et prudentibus abscondatur (20). Re quidem vera,
Christus, quoniam in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque
peccato (21), gaudia affectiva et spiritualia ut donum Dei suscepit et expertus
est; neque desiit salutem evangelizare pauperibus, maestis corde laetitiam
(22). De
quo semine laetitiae in Lucae Evangelio peculiare perhibetur testimonium.
Miracula enim Iesu, verba quibus veniam impertiit, totidem Signa sunt bonitatis
divinae: Omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo
(23), et
gloriam tribuebat Deo. Christiani igitur est - quemadmodum Iesus fecit - gaudiis
humanis, quae Creator ei largitur, frui gratias agendo Patri. Sed iam
pervestiganda est arcana ratio gaudii inscrutabilis, quod in Iesu inest quodque
eius est proprium. Quae quidem praesertim in Evangelio secundum Ioannem detegi
potest, quo intima verba Filii Dei incarnati traduntur. Si a Iesu tanta pax
manat, tanta securitas, tanta alacritas, tantum studium se paratum praebendi,
causa est amor ineffabilis, quo se a Patre diligi persentit. Iam in baptismate
ad Iordani ripam hic amor, qui iam a primo Incarnationis momento viguit,
manifestatur: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi (24). Quae animi
certitudo a conscientia Iesu seiungi non potest. Hanc ob praesentiam ipse
numquam est solus (25); hac cognitione intima ipse cumulate afficitur: sicut novit
me Pater, et ego agnosco Patrem (26); haec est mutua ratio ac quidem indesinens et
plena: et mea omnia tua sunt et tua mea (27). Pater Filio potestatem iudicandi, de
vita scilicet statuendi, attribuit. Alter in altero inhabitat: Non credis quia
ego in Patre et Pater in me est? (28) Vicissim Filius Patrem amore immenso
prosequitur: Diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio
(29).
Semper id agit, quod Patri placet: hic est «cibus» eius (30). Est animo
tam prompto, ut suam hominis vitam profundere sit paratus, fiducia eius usque ad
certitudinem resumendi illam progreditur : Propterea me Pater diligit, quia ego
pono animam meam, ut iterum sumam eam (31). Hac mente ductus, ipse gaudet ire ad
Patrem; neque agitur apud Iesum de conscientia, quae ad breve tempus tantum
acuitur, siquidem, in ipsa eius ut hominis conscientia amor ille quasi
repercutitur, quo semper ut Deus in sinu Patris fruitur: Dilexisti me ante mundi
constitutionem (32). Significatur hic mutuus amor, qui communicari nequit, cum idem
sit atque exsistentia eius ut Filii, et qui est arcana ratio vitae trinitariae;
in hac enim Pater ille est, qui se Filio donat sine ulla exceptione et
intermissione, ac quidem laeto cum animi ardore et impetu; Filius vero ille est,
qui eodem modo se Patri donat cum laeti gratique animi incitatione, in Spiritu
Sancto. Discipuli igitur et omnes in Christum credentes vocantur ad hoc gaudium
participandum. Vult enim Iesus, ut suum in se ipsi gaudium habeant impletum (33):
Notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in
ipsis sit et ego in ipsis (34). Hoc gaudium manendi in amore Dei incohatur quidem
in terra, estque Regni Dei proprium, sed tribuitur in itinere salebroso
constitutis; quocirca fiducia plena, in Patre et Filio collocata, et animus
Regnum Dei praeoptans requiruntur. Iesu Christi Evangelium in primis gauciium
promittit ac quidem gaudium, multum sane exigens. Nonne beatitudinibus tale
gaudium patescit? Beati pauperes, quia vestrum est Regnum Dei. Beati qui nunc
esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (35). Christus
ipse arcano modo, ut ex corde humano peccatum, quo quis sibi sufficere
arbitratur, eradicaret utque Patri oboedientiam filii propriam et omnimodam
ostenderet, per manus iniquorum interimi (36) et in truce mortem obire fuit
paratus. Verumtamen Pater non sivit eum mortis imperio detineri. Resurrectio
Iesu e mortuis est quodam modo sigillum, quo Pater pretium sacrificii Filii
confirmavit, eademque fidelitatem Patris comprobat, secundum vota, quae Iesus,
antequam Passionem iniret, protulit: Pater, . . . clarifica Filium tuum, ut
Filius tuus clarificet te (37). Exinde Iesus in perpetuum vivit in gloria Patris,
eademque de causa discipuli in gaudio, quod exstingui non poterat, sunt firmiter
constituti, cum vespere Paschatis Dominum suis oculis conspexerunt. Inde
consequitur, ut gaudium Regni Dei ad effectum deducti exoriri nequeat, nisi a
celebrandis intime conexis morte et resurrectione Domini. Contra communem
prorsus opinionem condicio vitae christianae est, quae singularem in modum ipsam
condicionem humanam illuminat: neque discrimina neque dolores e terrestri
incolatu facessunt, attamen nova induuntur significatione, cum certe sciamus ita
nos esse participes redemptionis, quam Dominus perfecit, et heredes gloriae eius.
Quam ob rem christianus, licet difficultatibus, quas humana vita inferre solet,
sit obnoxius, non incerto pede iter temptare cogitur, neque in morte finem spei
suae pavere. Quem admodum ait propheta: Populus, qui ambulabat in
tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux erta
est eis. Multiplicasti gente, et non magnificasti laetitiam (38). Paschale
praeconium, a verbo Exsultet incipiens, canit mysterium, quod spem propheticam
transcendit: in iubilo annuntiatae resurrectionis etiam aerumnae hominis
transfigurantur, dum plenitudo gaudii e victoria Crucifixi, e Corde eius
transfixo, e Corpore eius glorioso erumpit, ac tenebras animarum illuminat: Et
nox illuminatio mea in deliciis meis (39). Gaudium paschale non solum
transfiguratione, quae fieri possit, continetur, sed est gaudium novae
praesentiae Christi, qui a mortuis exsurgens Spiritum suis impertit, ut cum
ipsis maneat. Tali igitur modo Spiritus Paraclitus Ecclesiae dono datur quasi
principium inexhaustum gaudii, quo ut Sponsa Christi glorificati perfruitur.
Idem ei in memoriam revocat ipsa praecepta Domini per ministerium gratiae et
veritatis, quod Apostolorum successores obeunt. Idem in ea vitam divinam et
apostolatum excitat; atque christianus homo optime novit numquam fore in rerum
cursu ut hic Spiritus exstinguatur, siquidem fons spei, quae Pentecostes die est
manifestata, numquam exarescet. Itaque Spiritus, qui a Patre et Filio procedit,
quorum ipse est mutuus et vivus amor, Populo novi Foederis exinde tribuitur et
unicuique animo, qui actioni intimae eius patescit. Idem nosmet suum habitaculum
efficit: dulcis hospes animae (40). Una cum eo hominis cor a Patre simul et a
Filio incolitur (41). Idem Spiritus Sanctus excitat in eo filiorum precationem,
quae ex ima animi parte prorumpit quaeque laudatione exprimitur, gratiarum
actione, expiatione, supplicatione. Tunc sane perfrui valemus laetitia proprie
spirituali, quae est fructus Spiritus Sancti (42): in eo illa consistit, quod
spiritus hominis quietem invenit magnamque oblectationem in possessione Dei
Trini, qui per fidem cognoscitur et caritate diligitur ex ipso Orta. Talis ergo laetitia, inde profecta, signat ac distinguit omnes christianas virtutes.
Exigua gaudia humana, quae, in vita nostra veluti semina sunt rerum altiorum,
transfigurantur. Quod quidem gaudium bisce in terris quiddam semper continet
aerumnarum, quibus pariens mulier laborat, ac quandam, saltem specie,
derelictionem, similem orbato parentibus filio: ploratus et lamentationes
audientur, dum mundus malas delectationes ostentat. Verumtamen discipulorum
tristitia, quae est secundum Deum, non secundum mundum, brevi vertetur in
gaudium spirituale, quod nemo auferet ab iis (43). Haec est lex vitae christianae,
ac praesertim vitae apostolicae; quae, cum caritate urgente erga Dominum et
fratres moveatur, necessario sub paschalis sacrificii signo panditur, amoris
causa morti occurrens atque morte ad vitam et ad amorem pertingens. Hisce
rationibus condicio christiani hominis constat, ac praecipue condicio apostoli,
qui oportet fiat forma gregis (44), et passioni Redemptoris libere se ipse societ.
Eadem plane illis praescriptionibus Evangelii respondet, quae appellatae sunt
lex beatitudinis christianae, qua sors prophetarum continuatur: Beati estis, cum
maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum
adversum vos mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra
copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos
(45). Saeculo nostro, quod inani felicitatis specie captum tot periculis
premitur, haud raro, pro dolor, occasiones nobis praebentur experimento
cognoscendi «animalem» hominem ineptum esse ad percipienda ea quae
sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia
spiritualiter examinatur (46). Mundus - qui nempe non valet Spiritum Veritatis
recipere, quem neque videt neque cognoscit - nonnisi unam rerum faciem discernit,
cum tantummodo dolorem et paupertatem discipuli consideret; iste vero in altis
animi sui recessibus iugi gaudio perfruitur, quia vivit communione coniunctus
cum Patre et eius Filio Iesu Christo.
IV
Talis est,
venerabiles Fratres ac dilecti filii, laeta spes, quae ab ipsis Verbi Dei
fontibus hauritur. Huiusmodi laetitiae fons, abhinc viginti saecula apertus, in
Ecclesia scaturire non cessat, peculiarique modo in animis Sanctorum. Nunc autem
opus est nonnulla testimonia afferre spiritualis huiusce experientiae; quae
quidem conferre poterit ad christianae laetitiae mysterium illustrandum, pro
charismatum peculiariumque vocationum diversitate. Ac primo quidem loco
Beatissima Virgo Maria commemoranda est, gratiarum plena nostrique Redemptoris
Mater. Cum nuntium ex alto obsequenti animo excepisset, ipsa, ancilla Domini,
sponsa Spiritus Sancti aeternique Filii mater, sivit gaudium suum erumpere coram
Elisabeth, consobrina sua, quae ipsius fidem extulerat: Magnificat anima mea
Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo .., Ex hoc beatam me
dicent omnes generationes (47). Magis quam ceterae creaturae intellexit Deum
mirabilia facere; itemque sanctum esse eius nomen, ipsum misericordiam suam
ostendere, humiles exaltare, promissa fideliter servare. Mariae vitae
curriculum, prout exterius apparebat, nullo modo a sueto vivendi genere disce,.
debat; at ipsa vel minima Dei Signa meditabatur, eadem conferens in corde suo.
Neque a doloribus sustinendis exempta fuit; inde ab initio, enim, stetit iuxta
Crucem, mater dolorum, cum sacrificio Servi innocentis arctissime consociata.
Sed eius animus quam latissime ad gaudium resurrectionis patebat; atque ad
caelestem gloriam anima et corpore etiam evecta est. Quae prima ex omnibus
humanis creaturis redempra fuit, Immaculata iam inde a sua conceptione,
incomparabile Spiritus Sancti habitaculum atque purissimum Redemptoris hominum
domicilium, ipsa simul est Filia Dei dilectissima atque in Christo Mater
universalis. Eadem typus exstat perfectissimus Ecclesiae terrestris et
glorificatae. Quam mirum in modum in singularem vitam huius Virginis Israel
cadunt prophetica verba, quae ad novam Ierusalem pertinent: Gaudens gaudebo in
Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis
et indumento iustitiae circumdabit me, quasi sponsum decoratum corana et quasi sponsam ornatam monilibus
suis (48). Proxima adstans
Christo, omnia gaudia in se colligit ac perfecta fruitur laetitia, quae
Ecclesiae promissa est: Mater piena sanctae laetitiae; ,ac iure merito eius
filii hoc in mundo, dum ad hanc matrem spei ac matrem gratiae aspiciunt, eam
suae ipsorum laetitiae causam invocant: Causa nostrae laetitiae. Post Mariam,
purissimi iucundissimique gaudii significationem ii nobis exhibent, qui
fidelissimo amore crucem Iesu amplexi sunt, Martyres scilicet, quibus Spiritus
Sanctus inter summos corporis cruciatus incensissimum inicit desiderium adventus
Sponsi. S. Stephanus, qui moritur dum videt caelos apertos, nonnisi Primus est
ex his innumeris Christi testibus. Nostris quoque temporibus quam multi sunt,
qui, in variis terrarum orbis regionibus se suaque omnia pro Christo in
discrimen adducentes, haec S. Ignatii Antiocheni verba proferre possunt: Vivens
enim scriba vobis, mori desiderans. Amor meus crucifixus est nec est in me
ignis materiae amans; sed aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens:
Veni ad Patrem (49). Ac revera Ecclesiae vis, certa eius de victoria spes eiusque
laetitia, cum suorum Martyrum certamen celebrat, ex eo proficiscuntur quod in
iis gloriosam crucis fecunditatem contemplatur. Hac de causa Decessor Noster S.
Leo Magnus, dum ex hac romana Cathedra martyrium extollit sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli, in haec erumpit verba: Pretiosa est ergo in conspectu Domini
mors sanctorum eius; nec ullo crudelitatis genere destrui potest sacramento
crucis Christi fundata religio. Non minuitur persecutionibus Ecclesia, sed
augetur; et semper Dominicus ager segete ditiori vestitur, dum grana, quae
singula cadunt, multiplicata nascuntur (50). Praeterea, multae mansiones in domo
Patris sunt, atque iis, quorum animi amore Spiritus Sancti consumuntur, plures
dantur viae ac rationes sibimet ipsis moriendi atque ad gaudium sanctum
resurrectionis accedendi. Sanguinis effusio haud quidem sola via habenda est; nihilominus certamen pro Regno Dei transitum necessario secumfert
per quandam amoris passionem, de qua spirituales magistri egregia locuti sunt.
Hac in re intimae eorum experientiae inter se congruunt, quamvis variae sint
mysticae traditiones cum in Oriente tum in Occidente. Quae quidem testantur
idem esse animorum iter - «per crucem ad lucem» - ex hoc mundo ad
Patrem, sub vivificante Sancti Spiritus afflatu. Singuli hi spirituales magistri
peculiarem nobis de gaudio nuntium reliquerunt. Orientales scilicet Patres
complura reddiderunt testimonia huius laetitiae in Spiritu Sancta. Origenes
verbi causa saepius gaudium depinxit illius, qui Iesum intime cognoscit: anima
nempe eius perfunditur iucunditate sicut senis Simeonis; in templo, quod est
Ecclesia, amplexatur Iesum brachiis; gaudet de plenitudine salutis, dum ipsum
ulnis tenet, in quo mundus reconciliatus est Deo (51). Media vero Aetate inter
plures scriptores Nicolaus Cabasilas, magister spiritualis ex Oriente,
demonstrare studet, quomodo amor Dei sibi summam laetitiam pariat (52). In
Occidentali Ecclesia commemorare sufficiat nonnulla eorum nomina, qui praecepta
de via sanctitatis et laetitiae tradiderunt: Sancti Augustinus, Bernardus,
Dominicus, Ignatius a Loyola, Ioannes a Cruce, Theresia Abulensis, Franciscus
Salesius, Ioannes Bosco. Peculiari autem modo volumus in mentem revocare tria
exemplaria, quibus adhuc universus christianus populus vehementer allicitur.
Atque in primis proponere placet pauperem atque humilem Asisinatem, cuius
vestigia, hoc vertente Anno Sacro, peregrini bene multi persequi conantur. Cum
omnia pro Christo reliquisset, is, per «dominam paupertatem»,
quiddam repperit, ut ita dicamus, primaevae beatitudinis, cum mundus prodiit
integer e manibus Creatoris. In rerum abdicatione quam maxima, iam fere caecus,
ipse immortale Canticum Creaturarum canere valuit, itemque laudes nostl i
fratris Solis, laudes rerum naturae universae, quae ipsi facta fuit veluti
lucidum purumque divinae gloriae speculum, ac vel ipsam laetitiam ob nostrae
sororis mortis corporalis adventum: Beati qui invenientur tuis sunctissimis
voluntatibus conformes. Aetate nobis propinquiore, S.
Theresia Lexoviensis nobis ostendit arduam animosamque viam ad plenam sui
deditionem Deo faciendam, cui suam parvitatem commisit. Neque ipsi incognitus
fuit absentis Dei sensus, quem quidem saeculum nostrum modo sibi proprio acerbe
experitur: Interdum parvae aviculae (quacum se comparat) videtur credere nihil
aliud esse praeter nubes, quae eam obvolvunt . . . Hoc est tempus quo pauper
illa ac debilis animula perfecto fruitur gaudio . Quam bonum ipsi est illic
nihilominus manere, ad invisibilem lucem aspicere, quae ab eius fide removetur!
(53)
Denique, cur non commemoremus Beatum Maximilianum Kolbe, verum Sancti Francisci
discipulum, cuius imago hominibus nostrae aetatis tantopere in exemplum refulget?
Inter calamitosissimos casus, qui nostrae aetati tam cruentas caedes attulerunt,
is ultro se obtulit morti, ut ignotum fratrem salvaret. Testes nobis rettulerunt
interiorem eius pacem, eius serenum animum eiusque gaudium effecisse, ut locus
dolorum, qui plerumque veluti inferni imaginem referebat, ipsi eiusque
calamitatis consortibus in aeternae vitae vestibulum quodammodo conversus sit.
In vita filiorum Ecclesiae haec gaudii Christi Domini participatio disiungi
nequit a mysterii eucharistici celebratione, in qua ipsi Corpore Christi
nutriuntur et eius Sanguine potantur. Ac revera, ita refecti, viatorum instar
qui ad aeterna regna iter faciunt, iam nunc sempiterni gaudii libamentum
sacramentali modo recipiunt. Hac in luce positum, abundans atque intimum gaudium,
quod iam ex hac terrena vita effunditur in corda christifidelium veri nominis,
non apparere non potest «diffusivum sui», omnino sicut ipsa vita et
amor, quorum est laetum indicium. Quod quidem gaudium, cum a communione quadam
divina et humana procedat, ad universaliorem usque communionem efficiendam
spectat. Nullatenus eorum animos, qui eo fruuntur, inclinare potest ad se ipsos
aliquo modo conversandos. Ex contrario, efficit ut corda more vere catholico ad
univ::rsam hominum societatem pateant, dum in ipsis aeternorum bonorum
desiderium, vulneris instar, excitat. Item christianos religiosiores magis
conscios reddit de propria exsulum condicione, eosdem tamen a sollicitatione
defendit deserendi certamen pro Regni Dei adventu. Denique eos impellit, ut ad
nuptias Agni in caelis consummandas actuose festinent. Cum autem medium sit
inter terrestris laboris momentum et pacem aeternam mansionis, tranquilla
contentione utrimque trahitur, iuxta legem qua Spiritus Sanctus animos ducit: Si
igitur nunc pignus habentes clamamus, Abba Pater; quid fiet quando resurgentes
facie ad faciem videbimus eum; quando omnia membra affluenter exsultationis
hymnum protulerint, glorificantia eum, qui suscitaverit ed ex mortuis, et
aeternam vitam donaverit? Si enim pignus complectens hominem in semetipsum, iam
facit dicere, Abba Pater, quid faciet universa Spiritus gratia, quae hominibus
dabitur a Deo? Similes nos effìciet, et perficiet voluntate Patris; efficiet
enim hominem secundum imaginem et similitudinem Dei (54). Iam bisce in terris
Sancti primitias nobis exhibent similis huius condicionis.
V
Multiplicem hanc
concordemque Sanctorum vocem audientes, num rerum status obliti sumus, in quo
nunc humana societas versatur, quae tam parum curae videtur ad supernaturalia
bona convertere? Num spirituales christianorum hodierni temporis appetitiones
plus aequo extulimus? Num adhortationem Nostram tantummodo parvo sapientum atque
prudentum numero adhibuimus? Haud ignoramus Evangelium initio pauperibus atque
humilibus nuntiatum esse, et ea quidem ratione, ut tam simplicem suum splendorem
atque integras suas sententias plene servaret. Quod si fulgidos christianae
laetitiae prospectus ante oculos ponere exoptavimus, non idcirco hoc fecimus ut
inter vos quis animum demittat, venerabiles Fratres ac dilecti filii, qui animum
divisum animadvertitis, cum Dei appellatio vos attingit. Ex contrario, sentimus
nostrum gaudium, sicut vestrum, tunc solummodo plenum fore, si una simul
fidenter adspexerimus in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui,
proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum,
qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne
fatigemini animis vestris deficientes (55). Cum vero Deus Pater invitat ad
Abrahae gaudium festumque aeternum nuptiarum Agni cumulate participandum,
universo profecto homines advocat. Hoc enim invitamentum unusquisque homo, modo
sese intentum recteque dispositum faciat, penitus in animo suo percipere valet,
hoc iubilari praesertim Anno, cum ab Ecclesia divinae misericordiae thesauri
largius omnibus reserantur. Vobìs enim est repromissio et jiliìs vestris et
omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocavepit Dominus Deus noster (56). Nos
equidem Populum Dei abstracta quadam ratione cogitare nequimus , nostroque
contuitu puerorum primum multitudinem complectimur. Qui cum necessariam sibi
securitatem in propinquorum suorum caritate inveniunt, statim ipsi facultatem
res excipiendi, admirandi, confidendi ac sponte donandi assequuntur. Ipsi ad
Evangelii laetitiam gustandam aptissimi sunt. Quisquis in Regnum Dei cupit
intrare - ita nos monet Iesus -, parvulos in primis respiciat oportet (57). Ad
omnes praeterea attendimus homines, qui suo pro officio summas in familiis, in
artium exercitatione, in societate obtinent partes. Iniuncti muneris onus saepe
saepius, dum mundus citissimo impellitur motu, impedit, ne ii gaudiis cotidianis
perfrui possint. Gaudia tamen in promptu sunt, dum illos Spiritus Sanctus vult
adiuvare, ut ea detegant, purificent, participent. Multitudinem pariter
recogitamus eorum, qui in dolorum angustiis versantur, quique ad vitae suae
vesperum properant. Ad ianuam tot aerumnarum sive corporis sive animi pulsat
Deus gaudiorum largitor, non ut aliquam irrisionem inducat, verum ut suum vix
credibile opus efficiat, quo dolor ipse immutatur. Noster item animus nostrumque
cor ad eos omnes convertuntur, qui extra adspectabilem Populi Dei compagem vitam
degunt. Ii enim, si suum vivendi morem ad profundissimas conscientiae invitationes accommodant,
In qua repercussa sonat vox Dei, in ipsa via quae ducit ad gaudium sunt
constituti. Dei autem Populus ultra progredi nequit, si ductores desunt. Hi sunt
sacri pastores, viri rerum theologicarum periti, spiritualis vitae magistri,
presbyteri, omnes denique qui una cum iis ad christianas recte incitandas
communitates operam socianr. Eorum quippe munus est suos adiuvare fratres, ut
vias evangelici gaudii ineant inter mundi res et eventus, quibus ipsorum vita
constat quaeque effugere nequeunt. Revera enim immensa Dei caritas ut ad
caelestem confluant civitatem incitat homines, qui, exvariis orbis
terrarum plagis venientes, sive prope hoc sacri Iubilaei tempore sunt, sive
longe adhuc absunt. Quoniam vero omnes qui advocantur, id est nos omnes diversa
sane ratione implicamur peccatis, in praesenti oportet ut «obdurare corda
nostra» desistamus velimusque «vocem Domini audire»,
propositam magnae gratiae ac veniae condicionem illam admittentes, qualem
Ieremias propheta nuntiavit: Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua
peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus
deliquerunt mihi, et spreverunt me. Et (Ierusalem) erit mihi in nomen, et in
gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae (58). Quoniam
insuper promissa huiusmodi propitiatio, plurimaeque aliae promissiones a
sacrificio Iesu Redemptoris, Servi patientis, supremam significationem recipiunt,
ipse ipseque unus, maximo dum discrimine humani generis vita laborat, ita nos
alloqui potest: Poenitemini, et credite Evangelio (59). Nam Dominus nos praesertim
instimulat, ut intellegamus eam, quam a nobis postulet, conversionem nullo pacto
esse reversionem, quemadmodum propter peccata evenit. Contra, conversio est in
rectam viam deductio atque ad germanam libertatem laetitiamque provectio;
simulque responsio est benignae, officiosae, instantissimae invitationi, quae ab
eo manat: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam
vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus
vestris (60). Etenim, quodnam pondus gravius delicto inveniri potest? Quaenamque
calamitas maiorem affert solitudinem quam miseria deperditi filii, sicut sanctus
Lucas in suo Evangelio depinxit? E contra, quae congressio magis commovet animum
quam mutua Patris patientis et misericordis filiique ad bonam frugem redeuntis
occursatio? Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente,
quam super nonagintanovem iustis, qui non indlgent poenitentia (61). Nunc autem
quisnam, Christo eiusque immaculata Matre exceptis, sine peccato est? Et ita
Annus sanctus - cuncto qui populo tamquam promissum iubilationis est -, cum per
poenitentiam reditum ad Patrem maturare suadeat, idem exstat invitamentum, ut
sive significatio sive usus sacramenti Reconciliationis iterum inveniantur.
Vestigiis optimae de vita spirituali traditionis insistentes, id Nos iuvat
fideles eorumque pastores commonere gravium peccatorum accusationem esse
faciendam, confessionemque crebro usitatam ditissimum fontem sanctimoniae, pacis,
gaudii permanere.
VI
Nihil nunc detrahentes fervidissimo nostro nuntio, qui ad
Populum Dei in universum pertinet, aliquod temporis spatium reservare volumus,
ut longiore sermone iuventutem alloquamur, peculiari sane spe ducti atque
impulsi. Etenim, si Ecclesia, ex Spiritu Sancta renata, tamquam vera
«mundi iuventus» potest existimari, quatenus erga naturam suam suumque
munus servat fidelitatem, nonne sese prima veluti sponte ac potiore modo
agnoscet in vultu eorum qui vitam et spem secumferre advertunt officiumque obire
futurae consulendi aetati, quae praesentem historiam subsequetur? Et rursus, ii
qui, in unaquaque huiusce historiae tempestate, in se ipsi vehementius vivendi
impetum experiuntur earumque, quae futurae sunt, rerum exspectationem verique nominis renovationis necessitatem,
nonne cum Ecclesia, Christi Spiritu incitata, quamvis latenter, consentire
videntur? Quidni exspectent, ut sibi ab ea tradatur arcanum illud perpetuae eius
iuventae atque adeo gaudium iuventae suae? Huiusmodi convenientism sive iure
sive re adesse arbitramur; quae, non semper visibilis, certo certius imis haeret
animis, quamvis multas adversitates oriri contingat. Inde est cur, in hac Nostra
de christiana laetitia adhortatione, mens simulque cor Nos moveant, ut prompte
fidenterque ad iuvenes hodierni temporis convertamur. Quod libentes facimus
nomine Christi eiusque Ecclesiae, quam ipse vult, quamvis humanis pressam
infirmitatibus, gloriosam . . . . non habentem macutam, aut rugam, aut aliquid
huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata (62). Neque tamen, id agentes, molliores
animi sensus excolimus iisque concedimus. Si tantum ad aetatis rationes
attenditur, iuventa fluxum quiddam evanidumque est, ideoque, cum amplis
extollitur laudibus, id mox inane desiderium vel ludibrium sapit. Sed aliud
profecto fit, si spiritualis spectatur significatio huiusce aetatis beatae,
qualis iuventa est, modo authentica ratione agatur. Quod enim nostram occupat
considerationem est convenientia - caduca scilicet ac periculis obnoxia, sed
singularis tamen plenaque magnanimae spei, quam portendit - inter impulsum
vitae, naturali virtute patentis invitationibus et necessitatibus nobilissimae
sortis humanae, et dynamicam vim Spiritus Sancti, unde Ecclesia nulla prorsus
intermissione suam iuventam, suam erga se ipsam fidelitatem viventemque etiam,
hac servata fidelitate, creandi facultatem haurit. Ex occursu quippe hominis,
per aliquot summi momenti annos, iuventa florentis ac fruentis et Ecclesiae in
spiritali iuventa stabiliter constitutae, necessario oriuntur utrimque et
gaudium exquisitissimum et spes bona fecunditatis. Ecclesia autem oportet, uti
Dei Populus qui ad futurum Regnum peregrinatur, se perennem efficiat seseque
idcirco per hominum generationes renovet: haec illi est fecunditatis suae, vel
simpliciter vitae necessaria condicio. Hoc igitur magni momenti est, ut,
unoquoque eius historiae tempore, nova quae oritur generatio
quodam saltem modo adimpleat superiorum spem generationum eiusdemque Ecclesiae
spem, quae in dono Dei, Veritatis ac Vitae, indeficienter tradendo continetur.
Quamobrem, in unaquaque generatione, christiani iuvenes ratum facere debent,
Clara ducti conscientia nullaque praepediti condicione, foedus illud, quod
Baptismatis sacramento pepigerunt et postea sacramento Confirmationis
corroboraverunt. Qua in re, aetas nostra, utpote quae multis penitus
mutationibus obsignetur, graves sane importat Ecclesiae difficultates. Harum Nos
bene conscii sumus, qui una cum toto Episcoporum Collegio sollicitudinem omnium
Ecclesiarum (63) necnon curam de futura earundem sorte participamus. Sed simul, in
fide et in spe, quae non confundit (64), asseveramus gratiam numquam esse defuturam
christiano Populo; atque hunc ominamur non esse defuturum gratiae neque
abiecturum - ut quidam hodie facere conantur - veritatis et sanctitatis
hereditatem, quae ad hanc usque summi discriminis aetatem post tot saeculorum
cursum pervenit. Atque etiam - hoc enim potissimum agitur - bonis Nos inniti
rationibus putamus, si christianae confidamus iuventuti: hanc, inquimus, non
esse defuturam Ecclesiae, si in ipsa Ecclesia inveniat sat multos provectioris
aetatis homines, qui eam et recte aestimare et diligere et regere et ad futura
munia praeparare sciant, fidelissime tradita sempiterna Veritate. Tum novi
denique operarii, constantes et studiosi, ingredientur vicissim, ad spirituale
et apostolicum opus exsequendum, in regiones, quae albae sunt iam ad messem.
Tum et qui seminant et qui metunt eadem perfruentur laetitia Regni caelorum (65).
Nobis revera videtur hodiernum mundi discrimen, quod plurimorum iuvenum errores
et dubitationes signant, ex altera parte commonstrare faciem senescentem et in
praesenti iam penitus obsoletam cuiusdam civilis cultus, ad mercaturam, studium
voluptatum, materiales res annitentis, qui nihilominus se exhibere contendit
tamquam futurae prosperitatis auctorem. Quod complures iuvenes naturali veluti
impetu huic refragantur deceptioni, id ipsum, quamvis modus nonnumquam excedatur, certam aliquam significationem habet. Aliud
prorsus ab hodierna iuvenum generatione exspectatur! Quae enim destituta saepe
est bonarum custodia traditionum, mox vero est acerbe decepta vanitate et
spirituali inanitate opinionum falso novarum, compositarum de Deo tollendo
doctrinarum, perniciosarum de mystico studio rationum, nonne ea detectura est vel iterum inventura solidam et immobilem novitatem divini mysterii, quod in
Christo Iesu est revelatum? Nonne ipse, secundum pulcherrimam Sancti Irenaei
formulam, omnem novitatem attulit, semetipsum aferens? (66) Qua de causa Nobis
placet hanc laetitiae spiritualis celebrationem magis proprie dedicare vobis,
christiani iuvenes nostrae aetatis, qui estis spes Ecclesiae venturae. Vos proin
magnopere hortamur, ut diligenter attendatis invitationes, quae ex intimo animo
vobis oriuntur. Vos item incitamus, ut oculos et cor viresque integras ad
celsiora attollatis, ac nisus quoque ad spiritus ascensiones libentes
suscipiatis. Atque vobis illud confirmamus et testamur: quantumvis forsitan
animum frangat vel debilitet opinatio hodie passim diffusa - scilicet mentem
humanam non valere reperire Veritatem sempiternam et vivificam -, e contrario
tam profunda est tantumque liberat laetitia ex Veritate divina, quae in Ecclesia
tandem agnoscitur: gaudium de Veritate (67). Istam nempe vobis praebemus laetitiam.
Sed iis solum conceditur, qui adeo vehementer illam amant, ut pertinaciter
quaerant. Si ergo vos parati estis ad idem gaudium amplexandum et communicandum,
iam in tuto collocatis universam vestram perfectionem in Christo atque etiam
proximum aevum historiae Populi Dei.
VII
In ipsum iter totius Populi Dei
inseritur suapte natura Annus sanctus, unaque simul peregrinatio, eiusdem
propria. Etenim Iubilaei gratia impetratur tantummodo revera proficiscendo et
progrediendo ad Deum per fidem, spem et caritatem. In magna varietate, quam
statuimus, rationum ac temporum peragendi huius Iubilaei, voluimus faciliorem unicuique eundem reddere. Verumtamen
pernecessaria pars manet illa interior voluntas, qua singuli proprio modo
respondent invitanti Spiritui, tamquam discipuli Iesu ac filii catholicae et
apostolicae Ecclesiae, huius menti obsequentes. Reliqua cuncta sunt instrumenta
et Signa. Ita profecto: optata peregrinatio significat Populo Dei universo et
singulis eiusdem Populi membris motum quendam, Pascha - quod idem valet ac
transitus - in animi penetralia, ubi Pater et Filius et Spiritus eos admittunt
in propriam unitatem vitamque intimam divinam: Si quis diligit me, sermonem meum
servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum
faciemus (68). Ut quis autem praesentiam istam percipiat, semper altior poscitur
conscientia vera sui ipsius, uti creaturae et filii Dei. Nonne autem huiusmodi
prorsus renovationem interiorem novissimum Concilium cogitabat et cupiebat? (69)
Illic certissime exstant Spiritus opus et donum Pentecostes. Item agnoscenda est
visio aliqua vere provida in Decessore Nostro fel. mem. Ioanne XXIII, quippe qui
fructum ac proventum Concilii contemplatus sit veluti novam Pentecosten (70) Nos
quoque eadem prospicere voluimus atque consortes fieri eiusdem exspectationis;
non sane quasi Pentecostes vim suam aliquando per longam Ecclesiae historiam
exercere desiverit, sed quia tantae sunt nostri temporis necessitates et rerum
discrimina, tam late patent visiones hominum, qui coniunctionem et concordiam
totius orbis iam esse faciendam censent, sed efficere non possunt; adeo ut
iisdem nulla speranda sit salus, nisi donum Dei rursus effundatur. Utinam ergo
Spiritus ille Creator, qui renovet faciem terrae adveniat! Praeterea, hoc Anno
sancta a vobis profecto petivimus, ut peregrinationem sacram corpore, vel animo
saltem et voluntate, ageretis Romam, ad centrum videlicet catholicae Ecclesiae.
Verum, ut liquido patet, Romana Urbs minime est finis peregrinationis nostrae
per tempus huius mundi. Immo nulla urbs sancta hoc in orbe terminum illum constituit, quoniam finis itineris ultra terras reperitur in
intimo Dei mysterio, quod nobis adhuc latet: per fidem nimirum ambulamus, non
autem in Clara rerum specie, neque adhuc apparet quid simus futuri. Ierusalem
Nova, cuius iam nunc cives sumus et filii (71), ex alto descendit a Deo. Sed illius
permanentis civitatis splendorem nondum conspeximus, nisi tamquam in speculo et
confuse, propheticum dictum firmiter retinentes. Sed iam nunc eius cives sumus,
vel invitamur ut tales fiamus. Totius igitur peregrinationis spiritualis sensus
altissimus hauritur ex ultimo hoc fine. Sic accidit in Ierusalem illa, quam
psalmistae celebraverunt. Iesus ipse ac Maria eius mater ascendentes in
Ierusalem cecinerunt in terris cantica Sion: Ex Sion species decoris eius;
Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion (72). Atqui nunc Ierusalem
recipit omnem suam formositatem et pulchritudinem a Christo, ad quem
interioribus animi gradibus procedimus. Sic accidit in urbe Roma, ubi postremum
testimonium sanguine suo sancti Apostoli Petrus et Paulus reddiderunt. Munus
videlicet, ad quod Roma vocatur, effluit ex origine apostolica; atque
ministerium, Nobismet ipsis ibidem praestandum, officium est erga Ecclesiam
universam omneque hominum genus. Sed ministerium istud pernecessarium est; nam
placuit Sapientiae divinae collocare Romam Petri et Pauli in via, ut ita dicamus,
quae ad Civitatem aeternam ducit, quandoquidem Petro, in quo Episcoporum
Collegium unitur, decrevit, ut claves Regni Caelorum committerentur. Hic enim
non ex hominum voluntate, sed ex libera et misericordi benevolentia Patris et
Filii et Spiritus consistit soliditas Petri illa, quam S. Leo Magnus, Decessor
Noster, verbis memorabilibus extollit: soliditas nempe Petri, qui sedi suae
praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consortium.
Soliditas enim illa, quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in
suos quoque se transfudit heredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis,
non dubie apparet fortitudo pastoris . . . Viget prorsus et vivit in Apostolorum
Principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae
regiae exterruerunt; et insuperabilis fides, quae bellando non cessit, vincendo
non tepuit (73). Semper quidem, sed multo magis in catholica hac celebratione Anni
Sancti, exoptamus, ut vos, sive Romae moramini sive alibi in Ecclesia universa,
quae novit se concinere debere cum vera ac solida traditione Romae asservata (74),
illud Nobiscum experiamini quid sit: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare
fratres in unum (75). Commune itaque hoc gaudium est ac vere supernaturale, donum
scilicet Spiritus unitatis et amoris, quod nullibi sane potest inveniri, nisi
ubi fidei praedicatio integra recipitur secundum apostolicam normam. Hanc
nimirum fidem Ecclesia catholica et quidem in universum mundum disseminata,
diligenter custodit, quasi unam domum inhabitans: et similiter Credit iis,
videlicet quasi unam animam habens, et unum cor, et consonanter haec praedicat,
et docet, et tradit, quasi unum possidens os (76). Haec una domus, hoc cor et haec
anima una, hoc os pernecessarium est Ecclesiae, omnique hominum generi, ut nempe
perpetuo his in terris et congruenter cum Ierusalem caelesti extolli possit
canticum novum, Carmen divinae laetitiae. Haec proinde ratio est, cur Nos, etiam
inter multorum ignorationem ac neglegentiam, reddere oporteat testimonium humile,
patiens, obstinatum officio, a Domino recepto, ut gregem duceremus ac fratres
confirmaremus (77). Quam multis tamen modis Nos vicissim confirmamur a fratribus
Nostris, si vel sola omnes vos cogitatione complectimur, ut Nostrum apostolicum
munus explere possimus, ad totius Ecclesiae adiumentum et Dei Patris gloriam! In
medio cursu huius Anni Sancti putavimus Nos impulsionibus Sancti Spiritus stare,
id postulantes a Christifidelibus, ut ad fontes iaetitiae tali redirent via. Nonne legitimum est, Fratres et fìlii dilectissimi, laetitiam inhabitare
in nobis, cum corda nostra rationes eius praecipuas in fide contemplentur vel
denuo inveniant? Quae simplices sunt: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum
unigenitum daret; per Spiritum suum Ipse numquam desinit nos sua benignitate
complecti infusaque sua vita pervadere; nos vero ad beatam currimus
transfìgurationem vitae nostrae, iter resurrectionis Iesu ferentes. Utique res
nimis esset insolita, nisi laetus hic nuntius, in Ecclesia per vocem Alleluia
resonans, nobis faciem tribueret hominum, qui salutem sunt assecuti. Gaudium
enim, quo christianos nos esse laetamur - arcte coniunctos cum Ecclesia, «in Christo», in statu gratiae cum Deo -, reapse potest cor hominis
cumulare et explere. Nonne haec penitus insidens exsultatio est, quae vim
incredibilem paeneque impetum illi addit scripto Blasii Pascal: Gaudium, gaudium,
gaudium, lacrimae gaudii? Quot autem scriptores recentioris etiam temporis -
inter quos verbi gratia Georgium Bernanos cogitamus - significant scite novaque
quadam forma hanc laetitiam evangelicam humilium, quae ubique refulget in mundo,
loquenti de silentio Dei! Laetitia semper oritur a quodam obtutu in hominem
atque in Deum: Si oculus tuus faerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit
(78).
Nativam hic tangimus humanae personae proprietatem, quae abalienari nequit: eius
propensio ad bonum semper per vias intellegentiae et amoris transit atque
contemplationis et actionis. Utinam valeatis ea percipere, quae optima sunt, in
animis fratrum istamque Dei praesentiam, tordi hominis tam propinquam! Reiciant
igitur inquieti filii nostri quorundam coetuum eam criticae censurae
intemperantiam, quae et data opera fiat et ad dissolvendum spectet! Nihil a
veritate rerum discedentes, christianae communitates sedes fiant rectae
serenaeque fiduciae, ubi omnes sodales se fortiter exerceant in bonitate hominum
atque eventuum dispicienda! Caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem
veritati: omnia sufert, omnia Credit, omnia sperat, omnia sustinet (79). Ad
huiusmodi figendum obtutum informare haud est merum diisciplinae psychologicae munus, sed proprius etiam est fructus
Spiritus Sancti. Qui Spiritus, plene inhabitans in persona Iesu, effecit, ut is,
vitam degens in terris, animum in gaudia vitae cotidianae tam diligenter
intenderet, seque tam mitem et efficacem gereret ad peccatores in viam novae
iuventutis reducendos, corde et spiritu novos! Idem Spiritus tum Virginem
Mariam tum singulos Sanctos intus fovendo movit. Idem etiam Spiritus adhuc
aetate nostra tot Christifidelibus laetitiam suppeditat peculiaris vocationis
cotidie vivendae, et quidem in pace et in spe, quae frustrationes atque aerumnas
transcendunt. Spiritus est sacrae Pentecostes, qui in praesenti plurimos Christi
discipulos ducit in vias orandi et deprecandi, in iucunda laudatione filiorum,
ad humile laetumque famulatum praestandum exheredibus et reiectis societatis
nostrae. Laetitia enim seiungi nequit a sui communicatione, siquidem ipso in Deo
omnia gaudium, quia omnia donum. Benevolens hic obtutus in homines atque in res,
qui fructus est et humani spiritus recte sentientis et Spiritus Sancti,
singularem invenit apud Christifideles locum ad sese excolendum: paschalis
celebrationem mysterii Iesu. Revera in passione et morte et resurrectione sua
Christus historiam uniuscuiusque hominis omniumque hominum summatim colligit,
eorum sumpto pondere aerumnarum et peccatorum, eorumque aucta facultate sui
perficiendi et sanctificandi. Propterea, hanc hortationem vobis facientes,
postremum verbum Nostrum est instans invitamentum ad omnes auctoritate pollentes
in christianis communitatibus earumque spirituales incitatores: ne dubitent
urgere, opportune et importune, baptizatorum fidelitatem ad Eucharistiam diebus
dominicis festive laetanterque celebrandam. Quo enim modo hunc occursum
neglegant, tantumque convivium, quod Christus suo pro amore nobis apparat? Haec
igitur Eucharistiae participatio quam dignissime et cum iucunditate fiat! Ipse
Christus, truci affixus itemque glorificatus, graditur in medio discipulorum
suorum, ut omnes pertrahat in renovationem resurrectione sua factam. Fastigium
est heic Foederis amoris inter Deum eiusque Populum: signum et fons christianae
laetitiae est, itemque statio itineris ad aeternam ducentis sollemnitatem. Illuc utinam vos Pater et Filius et Spiritus Sanctus perducant, dum vobis
singulis universis peramanter benedicimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
IX mensis Maii, anno MCMLXXV , Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
(1) Cfr. Phil. 4, 4-5; Ps. 144, 18
(2) Cfr. Paterna cum benevolentia:
AAS 67, 19.75, pp. 5-23
(3)
2 Cor. 7, 3-4
(4) 4 Gal. 5, 22; 1 Cor. 15, 50
(5) Cfr.
Rom. 5, 5
(6) Gen. 1, 10. 12. 18. 21. 25. 31
(7) S. THOMAE Summa Theologiae, I-IIæ, q. 31, a.
3
(8) Ibid. II-IIæ, 28, q. aa. 1, 4
(9) Cfr. Act. 20. 35
(10) S. AUGUSTINI Confessionum,
lib. 1, 1: CSEL 33, p. 1
(11) Cfr. Matth. 16, 17
(12) Cfr. Eph. 1, 9-10
(13) Cfr. Gen. 21, 1-7; Rom. 4, 18
(14) Io. 8, 56
(15) Is. 60, 15; 62, 5; cfr. Gal. 4, 27; Apoc.
21, l-4
(16) Cfr. Is. 40, 1; 66, 13
(17) Cfr. Luc. 2, 10
(18) Cfr. Ibid. 1, 44
(19) Io. 3, 29
(20) Cfr. Luc. 10, 21
(21) Prex Eucharistica IV; cfr. Hebr. 4, 15
(22) Ibid.; cfr. Luc. 4, 18
(23) Cfr. Luc. 13, 17
(24) Luc. 3, 22
(25) Cfr. Io. 16, 32
(26) Io. 10, 15
(27) Ibid. 17, 10
(28) Ibid. 14, 10
(29) Ibid. 14, 31
(30)
Cfr. Io. 8, 29; 4, 34
(31) Io. 10, 17
(32) Ibid. 17, 24
(33) Cfr. Io. 17, 13
(34) Io. 17, 26
(35) Luc. 6 , 20-21
(36) Cfr. Act. 2, 23
(37) Io. 17, 1
(38) Is. 9, 1-2
(39) Praeconium paschale
(40) Sequentia in Pentecostes sollemnitate
(41) Cfr. Io. 14, 23
(42) Cfr. Rom. 14, 17; Gal. 5, 22
(43) Cfr. Io. 16, 20.22; 2 Cor. 1, 4; 7, 4-6
(44) 1 Petr. 5, 3
(45) Matth. 5, 11-12
(46) 1 Cor. 2. 14
(47) Luc. 1, 46-48
(48) Is. 61, 10
(49) S. IGNATII ANTIOCHENI Epistula ad Romanos, VII, 2:
Patres Apostolici, ed.
Funk, 1, Tubingae 1901 2, p. 261; cfr. Io. 4, 10; 7, 38; 14, 12
(50) S. LEONIS
MAGNI Sermo 82, In Natali apostolorum Petri et Pauli, 6: PL 54, 426; cfr.
Io.
12, 24.
(51) Cfr. In Lucam Hom. 15: PG 13, 1838-1839
(52) Cfr. De
vita in Christo, VII: PG 150, 703-715
(53) S.
Thérèse De Lisieux, Histoire d'une âme, Manuscrits autobiographiques,
Cerf-Desclée de Brouwer, Paris 1973, pp. 227 (M S. B, f. 5)
(54) S. IRENAEI Adversus haereses, V, 8, 1: PG
7, 1142
(55) Hebr. 12, 2-3
(56) Act. 2, 39
(57) Cfr. Marc. 10, 14-15
(58) Ier. 33, 8-9
(59) Marc. 1, 15
(60)
Matth. 11, 28-29
(61) Luc. 15, 7
(62) Eph. 5, 27
(63) 2 Cor. 11, 28
(64) Cfr. Rom. 5, 5
(65) Cfr. Io. 4, 35-36
(66) S. IRENAEI Adversus
haereses, IV, 34, 10: PG 7, 1083
(67) S. AUGUSTINI Confessionum, lib. X, 23: CSEL
33, p. 252
(68) Io. 14, 23
(69) Cfr. PAULI PP. VI Allocutio habita initio secundae Sessionis Conc. Oec. Vat.
II, die XXIX sept. MCMLXIII: AAS 55, 1963, pp. 845 SS.; Ecclesiam Suam: AAS 56,
1964, pp. 612, 614-618
(70) IOANNIS P P . XXIII Allocutio habita in fine primae
Sessionis Conc. Oec. Vat. II, die VIII dec. MCMLXII: AAS 55, 1963, pp. 38
ss.
(71) Cfr. Gal. 4, 26
(72) Ps. 49, 2; 47, 3
(73)
S. LEONE MAGNI Serm. V, In anniversario ipsius assumptionis ad Pontificatum, 4:
PL 54, 155-156
(74) Cfr. S. IRENAEI Adversus haereses, III, 3, 2: PG 7,
848-849
(75) Ps. 132, 1
(76) S. IRENAEI Adveusus haeveses, I, 10, 2: PG 7,
551
(77) Cfr. Luc.
22, 32
(78) Luc. 11, 34
(79) 1 Cor. 13, 6-7
|