 |
PATERNA CUM BENEVOLENTIA
PAULI VI SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA AD EPISCOPOS, SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES TOTIUS
CATHOLICI ORBIS: DE RECONCILIATIONE IN ECCLESIA PER ANNUM SACRUM FOVENDA
PAULI PP. VI
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
PATERNA CUM BENEVOLENTIA, fiducia ac spe vos omnes appellamus, venerabiles in
Episcopatu Fratres ac filii dilectissimi e clero, e religiosis Familiis atque e
Catholicorum laicorum hominum ordine, iamiam appropinquantibus Anni Sacri
celebrationibus in Urbe Roma apud SS. Apostolorum Basilicas, postquam vos
ipsi, cum pietate atque sensuum propositorumque consensione, intra singulas
Ecclesias locales Iubilaeum Sacrum iam peregistis. Tempus adest permagni sane
momenti pro universo mundo, qui ad Ecclesiam respicit; at praesertim pro ipsius
Ecclesiae filiis, quippe qui probe sibi sint conscii de supernaturalibus
divitiis, quae in eius sanctitatis et gratiae continentur mysterio, quod ipsum a
recenti Concilio Oecumenico in sua luce opportune positum est. In hoc filios,
igitur, animum intendimus, ut enixe eos adhortemur ad caritatem ad fraternamque
concordiam mutuo refovendam, secundum reconciliationis spiritum, qui Anni Sacri
est proprius, atque in vinculo unicae Christi caritatis. Ex quo, enim,
propositum Nostrum universalis Iubilaei celebrandi anno MCMLXXV primum
annuntiavimus, oratione habita die IX mensis Maii anno MCMLXXIII, iam tum cura
Nobis etiam fuit primarium declarare finem spiritualis huiusce ac poenitentialis
celebritatis: reconciliationem scilicet, quae, in conversione ad Deum et
interiore hominis renovatione innixa, ad sananda valeret discidia atque
perturbationes, quibus hominum societas, quae hodie est, atque ipsa ecclesialis
communitas laborant (1).
Postquam autem, ex deliberatione Nostra, Iubilaeus peragi
coeptus est in Ecclesiis particularibus inde a sacro Pentecostes die anno
McMLxxIII, nullam missam fecimus occasionem, per illum celebrationis decursum,
hunc ipsum finem instanter urgendi, quippe quem congruere censeremus tum cum
germano prorsus Evangelii spiritu, tum cum illis christianae renovationis
normis, quae a Concilio Vaticano II Ecclesiae universae sunt impertitae.
Ecclesiae universae, dicimus, quae quidem cum .a Christo Domino idcirco condita
sit, ut ex voluntate Patris (2) permanens testimonium exstaret reconciliationis ab
Ipso effectae, ex munere sibi concredito debet Deum Patrem eiusque Filium
incarnatum praesentem et quasi visibilem reddere, ductu Spiritus Sancti sese
indesinenter renovando et purificando (3). Necessarium, igitur, videtur
Nobis, ut munus illud cumulatius usque
impleatur, graviore sermone commonere, quantopere urgeat ab universis in
Ecclesia christifidelibus actuose foveri unitatem spiritus in vinculo pacis
(Eph. 4, 3). Quare, appropinquante iam festo nativitatis Domini Nostri Iesu
Christi - qua die, ut a Nobis statutum est, Iubilaeum universale in hac Urbe
Roma inaugurabitur (4)- omnibus sacris Pastoribus omnibusque Ecclesiae filiis
Nostram hanc Adhortationem adhibemus, u t iidem effectores et fautores
reconciliationis cum Deo ac fratribus se praebere velint, ita quidem ut
adveniens sacra natalicia sollemnitas evadat mundo universo vere «Natalis pacis»
(5), instar Natalis divini Salvatoris.
I.
Ecclesia iam inde ab exordiis sibi conscia fuit de rerum conversione per
redemptionis opus a Christo peracta, de eaque laetissimum attulit nuntium: inde
igitur in hoc mundo omnia nova esse facta (cfr. 2 Cor. 5, 17), quare
homines Deum ac spem rursus invenisse (cfr. Eph. 2, 12), ac iam nunc
participes fieri gloriae Dei per Dominum Nostrum Iesum Chuistum, per quem
nunc veconciliationem accepimus (Rom. 5, 11). Haec autem rerum
novitas unite misericordi Dei consilio accepta referri debet (cfr. 2 Cor.
5, 18-20; Col. 1, 20-22), eademque succurrit homini, qui, cum ab Ipso ob
culpam suam discessisset, in pristinam pacem cum Creatore suo redeundi amiserat
facultatem. Id autem Dei consilium deinde, per ipsius Dei interventum, in
tempore ad effectum deductum est. Ipse, enim, nobis non meram veniam concessit,
neque satis habuit ut merus homo operam suam inter nos et Ipsum interponeret;
sed constituit unigenitum Filium pacis intercessorem (6): eum,
qui non noverat peccatum, pro nohis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia
Dei in ipso (2 Cor. 5, 21). Revera Christus pro nobis moriens,
delevit quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium
nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud truci (Col. 2,
14); et per crucem nos cum Deo reconciliavit, interficiens inimicitias in
semetipso (Eph. 2, 16). Reconciliatio, a Deo per Iesum Christum
truci affixum perfecta, iam omnino pertinet ad mundi universi historiam, quae
inter eventus, quibus praecipue constat, quorumque cursus numquam inflecti
poterit, hunc etiam complectitur, Deum scilicet hominem factum ac mortuum, ut
mundum salvaret. At haec reconciliatio, historice ac stabiliter expressa,
habetur in Corpore Christi, quod est Ecclesia, in qua Dei Filius convocat
fratres suos ex omnibus gentibus (7) eiusque exstat, utpote Caput (cfr.
Col. 1, 18), auctoritatis et actionis principium, quo ipsa in terris
efficitur mundus reconciliatus (8). Quoniamque Ecclesia est corpus
Christi, Christus autem salvator corporis eius est (Eph. 5, 23),
omnes, ut ad hoc corpus digne pertineant, christiano ipsi muneri fideliter
satisfacientes, operam conferre debent ad eius primigeniam naturam servandam,
qua nempe efficitur hominum iam reconciliatorum communitas, suam originem ducens
a Christo pace nostra (cfr. Eph. 2, 14), qui nos facit esse pacatos
(9). Reconciliatio, enim, semel accepta, tali vi pallet - haud secus ac gratia
atque ipsa vita - ut qui beneficium huiusmodi acceperint, iidem ad agendum atque
ad illud aliis transmittendum continenter permoveantur. Haec est nota, qua in
Ecclesia et in mundo veri christiani homines agnoscuntur: A te igitur pacem
incipe, ut cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras (10).
Reconciliationis officio fideles ipsi obstringuntur singuli universi; quod nisi
adimpleatur, efficacia sua prorsus destituitur vel ipsum religionis sacrificium,
quod iidem Deo offerre velint (cfr. Matth. 5, 23 sq.). Etenim mutua
reconciliatio eandem virtutem participat sacrificii ipsius, cum eoque unam
efficit oblationem Deo gratam (11). Ut autem hoc ofkium reapse impleatur, utque
reconciliatio, quae intus in corde fit, haud aliter ac Christi mors a qua
procedit, indolem etiam publicam sumat, ipse Dominus Apostolis ac sacris
Ecclesiae Pastoribus, qui in eorum locum succedunt, contulit ministerium
reconciliationis (2 Cor. 5, 18). Hi itaque, sumpta quasi Christi
persona (12), stabiliter deputantur ad gregem suum in veritate et
sanctitate aedificandum (13). Ecclesia, igitur, utpote mundus
reconciliatus, est etiam suapte natura et quidem perenniter mundus
reconcilians; qua talis, ipsa censenda est praesentia et actio Dei in
Christo mundum reconciliantis sibi (cfr. 2 Cor. 5, 9); quae quidem
praesentia et actio in primis virtutem suam exprimunt in Baptismo, in peccatorum
remissione atque in eucharistica celebratione, quae salvificum Christi
sacrificium instaurat efficaciterque significat Populi Dei unitatem (14).
II. Reconciliatio, quatenus secundum duplicem suam rationem
secum importat redintegratam pacem inter Deum et hominem atque inter ipsos
homines, Primus est Redemptionis fructus; et, quemadmodum ipsa redemptio,
universalis est tum latitudine sua tum vi. Hac igitur reconciliatione rerum
universitas attingitur usque in tempora restitutionis omnium (Act.
3, 21), cum videlicet res cunctae creatae iterum in Christo coniungentur, qui
est primogenitus mortuorum exsuscitatorum (cfr. Col. 1, 18). Cum
autem reconciliatio praestantissimo modo per Ecclesiam exprimatur in eaque
plenitudo virtutis eius contineatur, Ecclesia est veluti sacramentum seu
signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis
(15): locus scilicet unde, radiorum instar, diffunditur unitas hominum cum Deo
eorumque mutua coniunctio, quae quidem, dum magis magisque decursu temporum
augescit, in saeculorum consummatione perficietur. Sed ut plene valeat hanc
suam sacramentalem naturam proferre - in qua etiam omnis vitae eius ratio et
causa reposita est -, Ecclesia oportet signum sit ipsa significans, sicut
postulatur in quovis sacramento; oportet nempe constituat et comprobet
consensionem illam et conspirationem doctrinae, vitae et cultus, quae prima eius
initia signaverunt (cfr. Act. 2, 42) quaeque in aevum manent essentiale
eius elementum (cfr. Eph. 4, 4-6; 1 Cor. 1, 16). Haec concordia -
secus ac omne discidium ac divisio, quae soliditatem Ecclesiae compaginis in
discrimen adducat - facere non potest, quin vim testificationis ipsius augeat,
vitae eius rationes efferat, et fidem ipsi tribuendam, seu credibilitatem,
magis illustret. Quapropter necesse est universi fideles, ut Dei consilia in
mundo adiuvent, pergant Spiritui Sancta oboedire, qui Ecclesiam conglutinat
in communione et ministratione, et virtute Evangelii iuvenescere facit . . .
eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit
(16). Haec autem fidelitas necessario vim egregiam habebit in re oecumenica, ad
aspectabilem omnium christianorum unitatem exquirendam, secundum modum a Christo
praestitutum, in una eademque Ecclesia; quae ita proinde efficacius fermentum
coniunctionis fraternae in omnium gentium communitate exstabit.
III. Iamvero, quamvis Ecclesia ex virtute Spiritus Sancti
fidelis sponsa Domini sui manserit et nunmquam cessaverit esse signum salutis in
mundo, ipsa tamen minime ignorat inter membra sua, sive clericos sive laicos,
decurrente multorum saeculorum serie, non defuisse qui Spiritui Dei infedeles
exstiterint (17). Reapse in hac una et unica Dei Ecclesia iam a
primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat
Apostolus (18). Cum deinde notae fracturae evenerunt, quae contineri non
potuerant, Ecclesia discrimen illud interioris dissensionis superavit clare
luculenterque affirmando, tamquam pernecessariam communionis condicionem, ea
principia, quae integram servarent eius naturalem unitatem, item- que sinerent
ut ipsa demonstraretur in confessione unius fidei, in divini cultus communi
celebratione, necnon in familiae Dei fraterna concordia (19). Attamen,
non minus periculosi ac tales ut explicationem cohortationemque hanc Nostram ad
unitatem postulent, videntur esse infidelitatis erga Spiritum Sanctum motus, qui
his temporibus passim animadvertuntur in Ecclesia quique, pro dolor, eam
labefacere conantur ab interiore parte. Horum motuum fautores et qui ab iis
circumveniuntur - pauci reapse, si comparantur cum interminata fidelium
multitudine - volunt quidem in Ecclesia manere iisdemque iuribus frui ac
facultatibus loquendi agendique, quibus ceteri omnes, sed ut ecclesialem
unitatem impetant. Et quoniam recusant Ecclesiam agnoscere ex duobus elementis
constare, divino et humano - sicut Verbi Incarnati mysterium, quod eam
constituit fidei, spei et caritatis communitatem bis in terris ut compaginem
visibilem, per quam Christus veritatem et gratiam ad omnes diffundit (20) -,
iidem resistunt et renituntur ipsi sacrae Hierarchiae, velut si omnis huius
repugnantiae actus aliquid conferat ad veritatem de Ecclesia usque detegendam,
et inde intellegatur qualem eam Christus instituerit. In dubium revocant
officium oboedientiae erga auctoritatem, ab ipso Redemptore decretam; accusant
Ecclesiae Pastores non quia hoc vel illud, eo aliove modo faciant, sed
tantummodo quia - ut dicunt - esse putantur custodes alicuius systematis vel
apparatus ecclesiastici, qui cum Christi institutione concurrat et contendat.
Hoc modo illi perturbationem et confusionem inferunt in universam
communitatem, cum in eam dialecticarum sententiarum iniciant conclusiones, quae
a Christi spiritu alienae sunt. Etsi usurpant Evangelii verba, eorum pervertunt
significationem. Nos equidem hanc rerum condicionem magno cum dolore
animadvertimus, quamvis, uti confirmavimus, minimum quiddam sit, si cum maxima
christianorum, qui fideles sunt, multitudine comparetur. Verum, facere non
possumus, quin eloquamur et cooriamur adversus talem agendi modum perfidum et
iniustum eodem Sancti Pauli studio atque fervore. Quare commonemus omnes
christianos bonae voluntatis, ne se permoveri vel abduci patiantur haud
legitimis bisce sollicitationibus fratrum miserere errantium, quorum tamen
precando semper meminimus quosque caros habemus. Ad Nos quod attinet, hoc
asseveranter affirmamus: unica Christi Ecclesia in hoc mundo ut societas
constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia Catholica, a successore Petri et
Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa
plura sanctijicationis et veritatis inveniantur (21); praeterea asseveramus
hos ipsos Ecclesiae Pastores, qui Populo Dei ipsius nomine praesident, cum
humilitate servorum, sed etiam cum audacia Apostolorum (cfr. Act. 4, 3
l), quibus succedunt, habere ius et officium proclamandi : Quamdiu . . . in
hac sede sedemus, quamdiu praesidemus, habemus et auctoritatem et virtutem,
etiamsi simus indigni (22).
IV.
Rei autem ecclesialis cursus, quem supra exposuimus, formam induit
dissensionis doctrinalis, cui pluralismum theologicum autumant suffragari,
quaeque haud raro usque ad relativismum in dogmatis interpretandis
producitur, unde et ipsa fidei integritas diversis quidem modis minuitur. Quodsi
ad gravissima haec consectaria non pervenit, idem pluralismus interdum quasi
legitimus locus theologicus existimatur, qui petitiones moliri sinat
adversus authenticum Magisterium Romani Pontificis et Hierarchiae Episcoporum,
qui uni constituti sunt interpretes, auctoritate pollentes, divinae
Revelationis, quae in S. Traditione et in S. Scriptura continetur (23). Nunc
autem pluralismo, qui investigando ac recogitando dogma et perspicere et
proponere studeat, neque tamen obiectiva sui significatione in eodem sensu
destruat, legitimum ius civitatis in Ecclesia libenter agnoscimus, tamquam
naturalem quandam partem eius catholicitatis, itemque signum sive abundantis
doctrinae sive officii ac diligentiae eorum omnium, qui ad eandem pertinent.
Pretiosissima etiam bona agnoscimus, quae pluralismus tam in spiritualis vitae
christianae, ecclesiasticarum religiosarumque institutionum provinciam, quam in
regionem formarum liturgicarum disciplinaeque normarum invexit: agitur enim de
bonis, ad eam in unum conspirantem varietatem confluentibus, quae indivisae
Ecclesiae catholicitatem luculentiw demonstrat (24).
Immo etiam concedimus bene temperatam rei theologicae pluralitatem in ipso
Christi mysterio inniti, cuius quippe investigabiles divitiae (cfr. Eph.
3, 8) aetatum omnium omniumque cultuum humanorum loquendi et efferendi
exsuperent facultates. Inde est, cur fidei doctrina, necessario ab eodem
profluens mysterio - quandoquidem, in causa salutis, non est aliud mysterium,
nisi Christus (25) - novas semper postulet investigationes. Revera enim, tot
sunt Verbi Dei virtutes totque ipsorum, qui eisdem student, fidelium
exspectationes (26) atque prospectus ut numquam ea, quae fiat, in eadem fide
consensio ab aliqua cuiusque credentis singularitate sit vacua. Attamen, varii
accentus ac gradus in una eademque fide intellegenda nullo pacto ea, quae ad
eius pertinent substantiam, laedunt, cum in unum revocentur per commune omnium
obsequium erga Ecclesiae Magisterium. Hoc enim, sicut, qua norma proxima, omnium
fidem statuit, ita omnes confirmat cavetque, ne arbitrio subiciantur diversarum
quarumlibet interpretationum. Quid vero dicendum est de pluralismo, quo
fides eiusque enuntiatio habentur non tamquam totius communitatis, atque adeo
ecclesialis, hereditas, sed quasi quaedam res a singulis reperta, Iiberioris
artis criticae liberiorisque Dei Verbi investigationis ope? Nisi enim Ecclesiae
magisterium sese interponat, cui Apostoli suum ipsorum magisterium crediderunt
(27), quoque ideo nonnisi quod traditum est docetur (28), laeditur
irreparabiliter tuta illa coniunctio cum Christo per Apostolos, per eos nempe
tradentes quod et ipsi acceperunt (29). Quare, constanti hac
continuatione doctrinae, ab Apostolis traditae, intermissa, fit, ut, dum quis
ipsas mysterii difficultates effugere studet, quaedam afferantur formulae
intellectu fallaces, quibus germana eiusdem mysterii notio ac significatio
dissolvatur; atque adeo eae concinnentur doctrinae cum fidei obiectivitate
nullo modo cohaerentes, quin etiam ei adversantes, praetereaque contractae iam
et firmatae, quae cum opinationibus vel inter se oppositis simul coniunguntur.
Neque insuper nobis est obliviscendum, quotiens de una eademque fide
detrahatur, mutui etiam amoris deminutionem consequi. Quotquot enim eo sunt
gaudio destituti, quod a fide christiana profluit (cfr. Phil. 1, 25),
alii ab aliis ad gloriam emendicandam adiguntur, non autem ad gloriam
quaerendam, quae solum a Deo est (cfr. Io. 5, 44), ideoque haud leve
fraternae communioni detrimentum affertur. Pro sensu namque Ecclesiae, quo
omnibus eadem agnoscitur tribuiturque dignitas ac libertas filiorum Dei (30),
substitui nequit spiritus, ut. aiunt, particularium coetuum, qui ad optiones
discriminum plenas inducit, eaque de causa caritati naturale etiam fulcimentum
aufert, id est iustitiam. Inane est enim consilium de ecclesiali communione in
meliorem statum provehenda secundum imaginem, ab unoquoque dictorum coetuum
effictam. Nonne, contra, ad Evangelii formam nos omnes perficiamur oportet?
Ubinamque hoc plane effectricem suam virtutem, divinitus insitam, manifesto
revelat, nisi in Ecclesia, accedente omnium omnino credentium opera?
Denique, eiusmodi spiritus factionis etiam necessariae animorum coniunctioni cum
liturgico cultu et oratione nocet et obest, atque in segregem quandam
solitudinem convertitur, quam arrogantiae spiritus suadet, haud sane evangelicus
idque impediens, ne quis coram Deo iustificetur (cfr. Luc. 18, 10-14).
Nos autem, quantum possumus, huiusce rerum status causas perspicere volumus,
eundemque cum simili comparamus condicione, in qua hodierna hominum societas
versatur, in factiones inter se oppositas divisa. Dolendum sane est et ipsam
Ecclesiam huius status ictibus quodammodo esse obnoxiam videri: ei tamen nullo
modo licet in se recipere statum, qui propius ad morbum accedit. Namque Ecclesia
sartam tectam servare debet peculiarem sui notam, qua est familia in memborum
diversitate coadunata; immo etiam fermentum esse debet, quo humana societas ad
agendum impellatur, quemadmodum de primaevae aetatis christianae fidelibus
ethnici affirmabant: Vide, inguiunt, ut invicem se diligant! (31) Hanc
igitur ob oculos habentes priscae Communitatis imaginem - haud absolutae
serenitatis, cum inter adversos etiam casus atque dolores emerserit -, Nos omnes
obsecramus, ut diversitates neque legitimas neque periculorum vacuas eluctari
velint, seseque ita agnoscere possint fratres, Christi amore coniunctos.
V.
Interiores contentiones, quae ad varias ecclesialis vitae regiones pertinent,
si contumaci veluti statu seditionis solidentur, eo adducunt, ut uni salutis
institutioni et communitati pluralitatem quandam «institutionum vel communitatum
dissentientium» opponant, quae nullo modo Ecclesiae naturae respondent. Etenim,
si in ea sectae factionesque inter se adversantes creentur, quae in repugnantia
inexsuperabili permanent, ipsa structuram suam atque constitutionem amittat. Tum
igitur dissentionis exoritur polarizatio, quam vocant, vi cuius id quod
interest plane totum dirigitur in varios coetus, qui reapse autocephali sunt,
quorum quisque obsequium se praestare Deo putat. Haec rerum condicio secumfert
et, quantum in ea est, in ecclesialem communionem germina dissolutionis
immittit. Quapropter vehementer optamus, ut conscientiae vox singulos
adducat homines ad se suaque recognoscenda, quo prudentiorem faciant optionem.
Nos equidem fideles singulos universos ita cohortamur: Intimum cordis tui
scrutare secretum et omnes recursus animae tuae diligens explorator ingredere
(32); atque in eorum cordibus iterum confovere volumus desiderium bonorum
amissorum: Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima
opera fac (Apoc. 2, 5). Ad hoc etiam unumquemque adhortari velimus,
ut divinum in se factum prodigium recogitet eiusdemque pernecessarias
postulationes coram Domino animadvertat: Nihil enim sic debet formidare
christianus quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore
Christi, non est membrum eius; si non est membrum eius, non vegetatur Spiritu
eius. Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est
eius (33).
VI. Itaque, ad ecclesialem vitam quod attinet, necesse
prorsus est omnes in Ecclesia - Episcopi, sacerdotes, religiosi, laici - suas
actuose partes conferant ad commune plenariae reconciliationis studium, ut in
omnibus interque omnes illa restituatur pax, quae est nutrix dilectionis et
genitrix unitatis (34). Unusquisque propterea se praebeat dociliorem usque
discipulum Domini, qui enuntiavit peccata nostra non dimitti nobis a l’atre,
nisi fratribus reconciliati simus (cfr. Marc. 11, 26), nosque uti
discipulos eius a ceteris non cognosci, nisi ex dilectione quam habuerimus ad
invicem (cfr. Io. 13, 35). Qui igitur intellegat sese, quolibet modo,
divisionis huiusce statu implicari, eam rursus audiat Domini vocem, quae sine
intermissione tunc etiam instat et urget, cum se ad precandum componit: Vade
prius reconciliari fratri tuo (Matth. 5, 24). Simul omnes,
quisque quidem pro rationibus ac formis statui suo congruentibus, salutiferum
opus iterum considerantes a Deo pro nobis peractum, alacres incumbant illis sui
spiritus condicionibus constituendis, quibus ad effectum reconciliatio
adducatur. Quoniamque amanti solius Dei consilio reconciliati ei sumus, nostram
idcirco vivendi rationem benignitati et misericordiae conformemus, nobis invicem
donantes, sicut et Deus in Christo donavit nobis (cfr. Eph. 4, 31-32).
Praeterea, cum reconciliatio nostra a sacrificio Christi oriatur, qui pro nobis
in truce ipse immolari voluit, ipsa igitur Crux, quae, quasi summus navis malus,
in Ecclesia ponitur ad cursum ei monstrandum per orbem terrarum (35), mutuas
inter nos necessitudines afficiat ac dirigat, ut eae re vera christianae sint
omnes. A nulla, quam cum aliis habemus, necessitudine aliqua personae abnegatio
umquam desit. Inde enim consequetur fraternus erga alias benevolentiae motus, vi
cuius et libenter dotes uniuscuiusque propriae agnoscantur, et omnes suam sociam
operam conferre valeant ad unam ecclesialem communionem locupletandam, ita ut
totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad
plenitudinem in unitate conspirantibus (36) Hoc modo affirmari licet
unitatem, recte intellectam, sinere, ut unusquisque personam suam excolat
perficiatque.
Ex hoc erga alios benevolentiae motu, cum voluntate coniuncto mentis aliorum
intellegendae suique abnegandi exercitatione, profecto fiet, ut firmus,
ordinatus necnon efIìcax sit ille caritatis actus, nobis a Domino imperatus, qui
in fraterna correptione consistit (cfr. Matth. 18, 15). Quae, cum a
quovis christifideli fieri possit pro omni fratre in fide, communis videtur esse
ratio ac via tum ad dissentiones haud paucas sanandas, cum ad impediendum ne
quae oriantur (37). Vicissim, ipsa correptio corripientem inducit ad trabem de
oculo suo eiciendam (cfr. Matth. 7, 5), ne correptionis ordo perturbetur
(38). Per eiusdem usum, proinde, initium fit incitationis ad sanctitatem
attingendam, qua sola habetur reconciliationis plenitudo; quae minime consistit
in commoda quadam pacificatione, quae unite utilitati inserviat atque pessimam
inimicitiarum formam tegat (39); verum ponenda est in interiore conversione
atque ex ea consequenti amore, qui in unum omnes cogit in Christo. Quae
reconciliatio efficitur praesertim in reconciliationis Sacramento, quod est
Paenitentia, qui fideles veniam offensionis Deo illatae ab eius misericordia
obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt
(40), dummodo hoc . . salutis sacramentum . in tota eorum vita veluti radices
agat et ad ferventius Dei fratrumque servitium impellat (41). Et
nihilominus in aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et
officiorum (42), eademque animorum contentiones necessario gignit; quae
quidem contentiones etiam inter Sanctos animadversae sunt, non ita tamen ut
occiderent concordiam . . . . interimerent caritatem (43). At quo modo
impediri potest, ne inde divisiones pariantur? Ex ea quippe diversitate
personarum atque munerum firmum tutumque manat principium, quo nixa omnis
cohaeret Ecclesia, Eius enim diversitatis pars praecipua atque pernecessaria
sunt Ecclesiae pastores, legati scilicet ad reliquos fideles ab ipso Christo
constituti; atque ad hoc ea auctoritate instructi atque ornati, quae, singulorum
officia atque optiones excedens, omnia ad integram solidamque Evangelii
doctrinam revocat, quod est verbum reconciliationis (cfr. 2 Cor. 5,
18-20). Nimirum auctoritas, qua iidem verbum illud proponunt, obligandi vim
habet non quia ab hominibus excipitur, sed quia illis a Christo collata est
(cfr. Matth. 28, 18; Marc. 16, 15-16; Act. 26, 17 sq.).
Cumque ille qui eos audit vel spernit, Christum audiat vel spernat simulque
Patrem qui eum miserit (cfr. Luc. 10, 16), officium quo fideles pastorum
auctoritati parent, ad ipsam christiani hominis essentiam omnino spectat.
Ex altera vero parte, Ecclesiae pastores corpus efficiunt natura sua cum
Petri successore et sub huius potestate unum atque indivisum; et idcirco ab
horum omnium concordi muneris perfunctione fidelique eius receptione, fidei et
communionis unitas cunctorum christifidelium pendet (44), per quam ostenditur
mundo reconciliatio a Deo in Ecclesia sua effecta. Utinam ergo communis prex,
divino Salvatori adhibita: Episcoporum collegio cum Papa nostro semper
adesto; iisque unitatis, caritatis pacisque dona largire (45) exaudiatur;
atque sacri pastores, quemadmodum eminenti atque visibili ratione Christi
personam induunt eiusque vices gerunt (46), ita et Eum imitentur atque in
populum Dei amorem transfundant, quo sese ipse immolavit, qui dilexit
Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea (Eph. 5, 25). Sitque renovatus
eorum amor exemplum fidelibus efficax, ac potissimum sacerdotibus et sodalibus
religiosis, qui forte iniunctis sibi officiis ministerii et vocationis
defuerint, adeo ut omnes in Ecclesia corde uno et anima una (cfr. Act.
4, 32) assidui sint iterum in praeparatione Evangelii pacis (Eph.
6, 15). Sane mater Ecclesia aegre et amare fert, quod nonnulli filii eius,
ministeriali sacerdotio ornati vel, ex alio aliquo titulo, Dei atque fratrum
famulatui addicti, a munere suo desciverint. Nihilo tamen minus, ii omnes sunt
ipsi levamento et gaudio, qui in susceptis muneribus erga Christum et Ecclesiam
magno constantique animo perseverant; quorum quidem plurimorum meritis suffulta
atque recreata, allatum sibi etiam dolorem in amorem vult convertere, qui et
omnia plane intellegere et omnia in Christo donare potest. Nos autem qui, ut
Petri Successores - haud Nostris quidem meritis, verum apostolici Nobis commissi
muneris gratia - sumus unitatis tum sacrorum Pastorum tum fidelium multitudinis
visibile principium atque fundamentum (47), Nostram adhibemus adhortationem ad
maximum bonum illud reconciliationis sive cum Deo, sive in nobis, sive inter nos
redintegrandum, ut Ecclesia valeat signum in mundo esse efficax unionis cum Deo
et unitatis, qua omnes creaturae eius coniungantur.
Hoc sane fides nostra postulat, quam in ipsam Ecclesiam habehamus, quam in
Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur (48). Nos omnes
ut eam diligant, eam sectentur, eam aedificent, instantissime deprecamur, iisdem
usi sancti Augustini verbis: Amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia,
estote talis Ecclesia (49). Id suademus atque proponimus omnibus filiis
nostris, sed potissimum iis, in quos oflicium recidit fratrum aliorum
ducendorum, , per Nostram hanc Adhortationem. Voluimus enim, ut pastoralis eadem
esset fiduciaque piena, et ex afflatu studioque pacis profecta. Sunt quibus
severa forsitan vel acerba videatur. Verumtamen eam composuimus, cum hinc alte
inspiceremus in Ecclesiae rerum condicionem, illinc vero in postulata
pernecessaria Evangelii. Sed ex imo Nostro pectore potissimum coarta est: amare
enim nos eodem animo Ecclesiam oportet, quo secundum Evangelii similitudinem
novimus vitem purgandam et putandam esse, quo copiosiorem afferat fructum (cfr.
Io. 15, 2). Denique, Adhortatio haec permagna sustentatur spe, quam grave
mandati apostolici onus numquam extenuavit mutavitque. Gratias Deo pro eius
fidelitate agimus. Confidimus et speramus futurum esse, ut vehementissimo
Spiritus Sancti impulsu homines nostri respondeant dictis. Ipse enim iam adest
et operatur in penetralibus animae uniuscuiusque christifidelis, atque eos
omnes, in humilitate et pace, per vias veritatis et amoris perducet. Ipse est
enim fortitudo et robur nostrum. Scimus quam plurimos Ecclesiae filios
exspectavisse hasce nostras admonitiones, paratosque esse ad eas utiliter
fructuoseque suscipiendas. Exoptamus - immo etiam summopere id cupimus - ut
universus Dei Populus pari passu Nobiscum progrediatur, sicut in itinere illo
biblico Nobiscum ineat sanctificationis gradus ipsius Iubilaei, atque Nobiscum
unum fiat, idcirco ut credat mundus; semperque is se dirigi sinat gratia Domini
Nostri Iesu Christi, et caritate Dei Patris, et communicatione Sancti Spiritus.
Haec optata et vota concredimus Mariae Virginis Immaculatae deprecationi,
quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget; (...) quae
in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit
et reverberat (50). Et communem denique voluntatem sanctificationis atque
reconciliationis confirmamus Benedictione Nostra Apostolica, ex animo impertita.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis
Beatissimae Virginis Mariae, die VIII mensis Decembris, anno MDCCCCLXXIV,
Pontificatus Nostri duodecimo.
PAULUS PP. VI
(1) Cfr. AAS 65, 1973, pp.323 s. (2) Cfr. Lumen Gentium, 3:
AAS 57, 1965, p. 6 (3) Gaudium et Spes, 21: AAS 58, 1966,
et p. 1041 (4) Cfr. Bulla Apostolorum Limina, 23 maii 1974: AAS
66, 1974, p. 306 (5) S. LEO M., Serm. 26, 5: PL 54, 215 (6)
THEOD. CIR. Interpr. Epist. II ad Cor.: PG 82, 411 A.
(7) Lumen Gentium, 7: AAS 57, 1965, p. 9 (8) S. AUG. Serm.
96, 7, 8: PL 38, 588 (9) S. HIER. In Epist. ad Eph. 1, 2: PL
26, 504 (10) S. AMBROG. In Luc. 5, 58: PL 15, 1737 (11) Cfr. S.
IO. CHRYS. In Matth., Homil. 16, 9: PG 57, 250; S. ISID. PELUS.
Epist. 4, 111: PG 78, 1178; NICOL . CABAS. Explic. div. Liturg.
26; 2: Sourc. chrét. 4 bis, p. 171 (12) S. CYR. ALEX. In
Epist. II ad Cor.: PG 74, 74; 943 D. (13) Lumen Gentium, 27:
AAS 57, 1965, p. 32 (14) Lumen Gentium, 11: AAS 57, 1965,
p. 15 (15) Lumen Gentium, 1: AAS 57, 1965, p. 5 (16) Ibid.
4: AAS 57, 1965, p. 7 (17) Gaudium Spes, 43: AAS 58, et
1966, p. 1064 (18) Unitatis Redintegratio, 3: AAS 57, 1965, p. 92
(19) Ibid. 2: AAS 57, 1965, p. 92 (20) Lumen Gentium, 8:
AAS 57, 1965, p. 11 (21) Ibid. 8: AAS 57, 1965, p. 12 (22)
S. IO. CHRYS. In Epist. ad Coloss., Homil. 3, 5: PG 62, 324 (23)
Cfr. Dei Verbum, 10: AAS 58, 1966, p. 822 (24) Lumen Gentium,
23: AAS 57, 1965, p. 29 (25) S. AUG. Epist. 187, 11, 34: PL
33. 845 (26) Cfr. S. EPHRAEM SYR. Comment. Evang. concord. 1, 18:
Sourc. chrét. 121, p 52 (27) Cfr. Dei Verbum, 7: AAS
58, 1966, p. 820 (28) Dei Verbum, 10: AAS 58, 1966, p. 822 (29)Ibid. 8: AAS 58, 1966, p. 820 (30) Cfr. Lumen Gentium, 9:
AAS 57, 1965, p. 13 (31) TERTULL . Apologeticum XXXIX, 7;
Corpus Christianorum, Series Latina I, 1, Turnholti 1954, p. 151 (32)S. LEON. M. Tract. 84 bis, 2: Corpus Christianorum 138 A, p.
530 (33) S. AUG. In Io. Evang. 27, 6: PL 35, 1618 (34) S. LEON.
M. Serm. 26, 3: PL 54, 214 (35) Cfr. S. MAX. TAUK. Serm.
37, 2: Corpus Christianorum 23, p. 145 (36) Lumen Gentium, 13:
AAS 57, 1965, pp. 17 s. (37) Cfr. S. THOM. Summa theol., II-IIæ,
q. 33, a. 4: Opera omnia, Ed. Leon., t. VIII, p. 266(38) Cfr. S. BONAV.
In IV Sent., dist. 19, dub. 4: Opera omnia, Ad Claras Aquas, t.
IV, p. 512 (39) Cfr. S. HIER. Contra Pelagian. 2, 11: PL 23, 546
(40) Lumen Gentium, 11: AAS 57, 1965, p. 15 (41) Ordo
Paenitentiae, Praenotanda, n. 7, Typis Polyglottis Vaticanis 1974, p. 14
(42) Lumen Gentium, 7: AAS 57, 1965, p. 10 (43) S . AUG.
Enarrat. in Ps. 33, 19: PL 36, 318 (44) Cfr. Pastor Aeternus,
Prooem.: DS 3050; Lumen Gentium, 18: AAS 57, 1965, p. 22 (45)
Liturgia Horarum, IV, Typis Polyglottis Vaticanis 1972, p. 513 (46) Cfr.
Lumen Gentium, 21: AAS 57, 1965, p. 25 (47) Cfr. Ibid. 23:
AAS 57, 1965, p. 27 (48) Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p.
11 (49) Serm. 138, 10: PL 38, 769 (50) Lumen Gentium, 65:
AAS 57. 1965, p. 64
|