 |
ADHORTATIO
APOSTOLICA *
NOBIS IN ANIMO
Ad Episcopos, Sacerdotes et Christifideles totius catholici Orbis: de auctis
Ecclesiae necessitatibus in Terra Sancta.
PAULUS VI
VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Nobis in animo est ad vos, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, adhortationem
adhibere vestraeque considerationi proponere commune nostrum officium eo
spectans, ut ecclesialis caritatis sensum, quo omnes invicem coniungimur,
christianis Terrae Sanctae communitatibus testificemur.
Hierosolymitana enim Ecclesia singularem prorsus locum obtinet inter
sollicitudines Sanctae Sedis interque curas universi christiani Orbis; eodemque
tempore etiam apud gravissimos Nationum Consessus maximosque Internationales
Coetus studia in Loca Sancta conferuntur, peculiarique modo in urbem Ierusalem,
hoc quidem proposito, ut eorundem locorum incolumitati consulatur atque in tuto
ibi ponatur libera religionis cultusque professio (Cf Pacta Conventa
habita in urbibus Wien, Sèvres, Montreux; Societas Nationum; Foederatio Nationum
Unitarum - ΟΝU).
Haec animi attentio hodie impensiore studio urgenda est propter graves, quae
illic occurrunt, quaestiones ad rem religiosam, politicam et socialem spectantes;
nam de quaestionibus agitur implexis sane atque magni momenti, quae convictum
populorum in ea regione degentium respiciunt eorumque concordiam, itemque de
quaestionibus indolis religiosae, civilis et humanae, quae ad vitam attinent
variarum communitatum, quae in Terra Sancta commorantur.
Animo adhuc anxii, quamvis spe quadam erecti, id ipsum commonemus quod nuper
asseveravimus, nempe prolatam hominum contentionem in Medii Orientis regionibus
– cum tamen nondum ea consilia capiantur, quae tandem ad componendam pacem
conducant – grave continuumque periculum prae se ferre, quo in discrimen
vocantur non solum tranquillitas et securitas populorum illius terrae, immo pax
universi terrarum Orbis, sed etiam quaedam bona, quae summopere cordi sunt,
diversas ob causas, tam magnae hominum parti. Praeterea, si magis magisque
invalescant rerum status haud innixi certo ac legitimo fundamento, quod
internationali iure agnoscatur atque muniatur, id profecto, nedum faciliores
reddat, magis arduas efficiet aequas ac probabiles pacis condiciones, quibus
debita ratio habeatur iurium uniuscuiusque gentis: peculiari modo hic Nostrum
subit animum Ierusalem, Urbs Sancta uniusque Dei religionis Caput, ad quam hisce
diebus christianorum cogitatio vehementius advolat et in qua, haud perinde atque
Hebraei et Muslimi, plene «cives» se ipsi sentire debent (Allocutio ad Em.mos
Patres Cardinales: AAS 65 (1973), p. 23).
Ad Nos quod attinet, facere non possumus, quin in memoriam revocemus
peregrinationem, quam Nosmet ipsi ad sacram Iesu Christi terram, mense Ianuario
anni MCMLXIV, peregimus. Illuc Nos conferre voluimus, ut in sacris locis, ubi
Christus natus est, vixit, obiit et e morte resuscitatus ad Caelum ascendit,
praecipua salutis nostrae mysteria praesentes recoleremus (Cf Allocutio ad
Patres Conciliares: AAS 56 (1964), p. 39). Neque e memoria Nostra excedere
potest ille, quem habuimus, occursus sive cum religiosis Auctoritatibus
Christinis - inter quas meminisse iuvat Patriarcham Graecum et Patriarcham
Armenorum Hierosolymitanum -, sive cum credentium multitudinibus, quae
circumstipantes quasi effuso quodam fidei caritatisque amplexu Nos exceperunt.
Hoc propositum Patribus Conciliaribus nuntiantes, etiam mentem Nostram aperuimus:
persuasum enim habebamus pias supplicationes esse suscipiendas et opera
multiplicande (Ibid.) ad felicem exitum Concilii. Quare statuimus
Nosmetipsos, peregrinatoris in modum, in regionem illam, patriam Domini Nostri
Jesu Christi, conferres (Ibid.). Terram inquimus, in qua olim
nostri in fide Patres vixerunt; terram, ubi vox resonuit Prophetarum, qui locuti
sunt nomine Dei Abraham, Isaac ac Jacob; terram, denique ac potissimum, quae
praesentia ipsius Christi sancta sacra que iam reddita est christianis omnibus,
immo, affirmare licet, universo hominum generi (Cf Salutatio Beatissimi
Patris habita ad Exc.mum Virum Zalman Shazar, Israelianae Civitatis Praesidem:
L'Osservatore Romano, dd. 7-8 m. Ianuarii a. 1964, p. 6). Nemo
oblivisci potest Deum, cum factus homo patriam, linguam, familiam in hoc mundo
sibi eligere vellet, haec omnia ab Oriente sumpsisse (Cf Allocutio ad
Hierarchiam Catholicam: L'Osservatore Romano, dd. 7-8 m. Ianuarii a.
1964, p. 10).
Videmur Nos arcanam quandam reperire necessitudinem atque affinitatem inter
terram illam et Jesum Christum et Petrum et eius successionem et urbem Romam:
sic elocuti sumus eo ipso vespere, quo ex Nostra in Terra Sancta peregrinatione
in Urbem rediimus (Cf Il pellegrinaggio di Paolo VI in
Terra Santa, Libreria Editrice Vaticana, 1964, p. 140).
Haec itaque sacrata terra facta est, certo quodam modo, spirituale patrimonium
totius orbis christianorum, qui quidem vehementer cupiunt eam semel saltem in
vita, tamquam pii peregrinatores, invisere, ut suae pietati satisfaciant suumque
ostendant amorem erga Deum factum Infantulum Bethlehemi, erga divinum
Adulescentem et Opificem in Nazarethana urbe, erga Praeceptorem divinum et
miraculorum Auctorem per omnem eam regionem, erga divinum Crucifixum in
Calvariae loco, ac denique erga Redemptorem Resuscitatum ex sepulcro, quod nunc
invenitur in «Templo Resurrectionis» (ο
ναός τής αναστάσεως), ut illud christiani
fratres qui Graece loquuntur opportuna diction appellant. Verum, eadem haec
terra quoque est, in qua, prope Tempia et Loca Sacra, commoratur atque operatur
Ecclesia viva, Communitas nempe credentium in Christum. De Communitate agitur,
quae progredientibus aetatibus res adversas paene innumerabiles perpessa est,
quaeque acerbis fortunae vicissitudinibus fuit obnoxia: interiores dissensiones,
vexationes exteriores et paulo nuperius etiam migrationes eam adeo infirmaverunt,
ut sibimet ipsa diutius nequeat providere, nostraque propterea egeat
benevolentia atque adiumento tam ad animum suum confirmandum, quam ad opes
comparandas.
Hi fratres nostri, qui ibi vivunt ubi vixit Jesus, et qui circum ipsa Loca Sacra
successerunt primae illi et priscae Ecclesiae, quae cunctas post se peperit
Ecclesias (Cf Oratio Pauli VI habita post pium exercitium v. d. «Via Crucis»
apud Amphitheatrum Flavium, d. 9 m. Aprilis a. 1971: L'Osservatore Romano,
d. 10 m. Aprilis a. 1971), egregia sibi cumulaverunt coram Deo merita et nos omnes officio
quodam spirituali devinxerunt: namque insigniter et cotidie partem habent
Christi dolorum, et congruenter nomini christiano se gerunt, declarantes fidem
vivam, caritatem sinceram veramque paupertatem secundum Evangelii morem. Si
praesentia ipsorum aliquando penitus deficeret, tunc fervor testificationis
viventis apud ipsa celebrata Templa exstingueretur et Loca Sacra christianorum
sive in urbe Ierusalem sive per totani Terram Sanctam plane fierent museis
similia. Iam alias aperte confessi sumus quantopere sollicitaremur, quod
christianorum numerus magis magisque imminueretur in antiquis illis regionibus,
quae fidei nostrae incunabula fuerunt (Cf Allocutio ad Em.mos Patres Cardinales:
AAS 62 (1970), p. 47).
Ab ipso dominicae Resurrections die, cum fidissimi Magistri divini sectatores
concurrerunt ad eius inspiciendum sepulcrum, maxima laus fuit pristini illius
coetus Iudaeorum-Christianorum conservare ac perpetuare memoriam praecipuorum
Locorum Sanctorum, atque eorum vestigia et reliquias demonstrare
peregrinatoribus, qui paululo post coeperant illa frequentare.
Fidei ac pietatis sensus impulerunt priscos christianos, ut prae sentes
inspectare et veluti contrectare possent ipsa Loca Sacra, ibidemque liturgicos
ritus singulari quodam splendore concelebrare.
Etsi nemo sane negat christianam religionem prorsus universalem esse neque
ullius nationis circumscribe finibus, atque ipsius asseclas adorare Patrem in
spiritu et veritate (Cf Io 4,23), nihilominus ipsa clare innititur
alicui revelationi historicae. Iuxta «historiam salutis» nimirum constat
«geographiam salutis» adesse. Quapropter, excellens finest Locis Sacris
praestantia, quod fidei ipse praebent inexpugnabile quoddam praesidium, cum
christianis permittant, ut directo attingant circumiacentia rerum adiuncta, in
quibus Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Io 1,14).
Recentissimae effossiones archaeologicae, quas exsecuta sunt clariora
disciplinarum Institute - quae inter memoramus Scholam Biblicam
Patrum Dominicianorum ac «Studium» Patrum Franciscalium Custodiae -,
eruerunt inque lucem evexerunt nova rerum vestigia, quae a tempore Christi et
Apostolorum repetuntur (Cf Commentationes de domo S. Petri in Capharnaum:
«Studium Biblicum Franciscanum», Ierusalem; VINCENT-ABEL, O.P., Jérusalem
nouvelle, Gabalda, 1914-1926).
Iam inde a saeculo quarto documenta praesto sunt, quae commemorant
peregrinatores in itinere constitutes ad Terram Sanctam, iisque monstrant
faciliorem commodioremque viam (Cf Itinerarium Burdigalense, Ed. P.
GEYGER, in CSEL, Vindobonae 1898, vol. 39, p. 25).
Paulo post, sub exitum saecul quarti vel ineunte saeculo quinto, pia peregrina
Egeria describit sive monumenta in Terra Sancta exstantia, sive ritus qui ibi
agebantur, praesertim in urbe Ierusalem, Maoris Hebdomadae tempore (Cf
Itinerarium Egeriae, ed. Ae. FRANCESCHINI-R. WEBER in «Corpus
Christianorum», excerptum ex t. CLXXV, Turnholti 1958).
Sanctus ipse Hieronymus, cum in Palaestina moraretur et Bibliorum
investigationibus stimulus adiceret, mirum simul in modum excitavit studium
totius orbis christiani occidentalium regionum et virorum eruditorum erga Iesu
Christi terram: eo omnino tempore Bethlehemi aedificata sunt duo coenobia et
deversorium, quae luculentum signum et documentum exstant conspicuae frequentiae
peregrinatorum (Cf T. TOBLER - A. ΜOLINER, Itinera latina bellis sacras
anteriora, I, 1877, pp. 43-47; II, 1880, pp. 133-142).
Etiam deinceps Terra Sancta numquam cessavit ad sese allicere piorum viatorum
turmas, quamquam iter ipsum pluribus obnoxium erat periculis atque pauca et
lenta valde vehicula. Quare, coenobia et tempia, opitulantibus liberalibus et
beneficis hominibus, multiplicata sunti urbes atque ipsae solitudines repletae
sunt a monachis et paenitentibus viris omnis gentis ac ritus, qui in terra
Domini vitae christianae fontes et capita novo veluti modo detegebant.
Per hominum aetates peregrinorum celebritas e varus historiae casibus pependit,
atque adeo faustiora minusve laeta tempora experta est. A superiore autem
saeculo res ipsa fuit in incremento, idque iugiter, cum eam recentius inducta
vehicula iuvarent et magis conscius fidei sensus gigneret.
Hoc malore consideratione dignum videtur, quod inter Concilia Vaticani II tempus
plures fuerunt Patres, qui Loca Sancta peterent; neque parum solacii affert,
quod haud pauci tum Sacerdotes, tum religiosi Sodales amant dies nonnullos
Ierusalem transigere sui colligendi gratia, sacrae Ordinationis vel peculiaris
alicuius eventus nacti opportunitatem. Quas nimirum peregrinationes et
commorationes in Terra Sancta plane fovere violentes, iussimus hospitium a
Domina Nostra (a «Notre-Dame» dicunt) in urbe Ierusalem patere iterum
idemque destinari etiam ad Sacerdotum coetus congregandos.
Huiusmodi peregrinationes idcirco valuerunt ad favendum concursui populorum
diversam religionem profitentium, propterea quod ad illam beatissimam Terram,
maxime vero Ierusalem, aspiciunt et confluunt tamquam ad suum cuiusque
spirituale centrum, non solum christianae communitates, acatholicis haud
exceptis, sed etiam Hebraeorum atque Muslimorum multitudines.
Nos autem flagrantia suscipimus vota, ut id generis concursus incrementis
augeantur, atque adeo conferant - ita enim et opinamur et ominamur - ad
ampliorem aliorum cum alias cognitionem, ad mutuam eorundem observantiam, ad
artiorem necessitudinem inter fratres, qui unius eiusdemque Patres sunt filii,
nec non ad pleniorem intellegentiam primarü postulati de pace inter populos
stabilienda.
Iam S. Paulus Palaestinensium fidelium causam alacri animo ipse suscepit
auctorque fuit perdiligens colligendae stipis pro illis, qui ex Hierosolymitanis
fratribus pauperiores erant. Cuius invitationi Ecclesiae in Macedonia, in Achaia
largiter libenterque responderunt. Unusquisque vero christianorum, pro sua
facultate, sibi proposuit opem subsidiaque mittere fratribus, qui in Iudaea
commorabantur. Communitates enim, quae ex gentibus erant, quadam quasi
obligatione sese devinctas censebant erga illius Ecclesiae membra, unde
caelestium divitias bonorum acceperant, quas ipsae vicissim suae fructu
caritatis rependerent. Tunc Apostolus ipse auxilia tulit in Civitatem sanctam,
cum in collecta stipe vinculum quoddam unitatis agnosceret inter novas
credentium communitates et Ecclesiam matrem, quae in Ierusalem erat (Cf Act
11,29; 24,17; Rom 15,25-31; 1 Cor 16,1-4; 2 Cor 8,1-9;
Gal 2,10).
Non certe sine aliquo providentis Dei consilio res, quae saeculo tertiodecimo
gestae sunt, causa fuerunt cur Ordo Fratrum Minorum in Terram Sanctam
ingrederetur.
Quo ex tempore Sancti Francisci filii – per continuam annorum seriem – in terra
Iesu permanserunt, ut Ecclesiae illi inservirent et Loca christianorum Sancta
custodirent, restituerent, tutarentur. Forum quidem fidelitas erga Conditoris
sui optata atque Sanctae Sedis mandata saepius fuit pulcherrimis mirabilis
virtutis et magnanimitatis factis confirmata.
Fratres Minores autem ipsos sive nobilioris sive humilioris ordinis homines
adierunt, ut stipem colligerent; sodales, huic muneri addicti, publico titulo
«Procuratorum» seu «Commissariorum pro Terra Sancta» appellati sunt (MARTINUS
PP. V, His quae, d. 24 m. Februarii a. 1421: «Bullarium Franciscanum», t.
VII, Romae 1904, p. 549, n. 147). Attamen, cum decursu temporis necessitates
increscerent et eorum opera non satis esset, Romani Pontifices idcirco, paterna
ducti sollicitudine, suam auctoritatem interposuere, «Collectam pro Locis
Santis» imperantes simulque etiam propositi et tempora et modos praefinientes,
quibus per Ordinarios collations ad eos pervenirent, ad quos oporteret (Cf
XYSTUS PP. V, Nostri Officii, a. 1559; URBANUS PP. VIII, Alias fel.
rec., a. 1644, «Bullarium diplomatum et privilegiorum . . .», Augustae
Taurinorum 1868, t. XV, pp. 320-324; INNOCENTUS PP. X, Salvatoris et Domini
Nostri, a. 1645, ibid., pp. 403-404; Luc) PP. LEO XIII, Salvatoris
et Domini Nostri Iesu Christi, d. 26 m. Decembris a. 1887: «Acta Ordinis
Minorum», 7 (1888), pp. 17-18; BENEDICTUS PP. XV, Inclitum Fratrum Minorum, d. 4
m. Octobris a. 1918: AAS 10 (1918), pp. 437-439).
Iam inde vero a praeteriti saeculi medietate, magno in incremento fuerunt Opera
pastoralia, socialia, ad subsidium pertinentia animique culturam, in bonum
destinata eius terrae incolarum, nullo habito discrimine, atque ecclesialium
Terrae Sanctae communitatum.
Ecclesia localis, pro dolor, necessariis opibus est destituta atque laborat
assiduis gravibusque belli illius consectariis, quod licet affirmare – aliquot
iam decennia ibidem perseverat. Fieri igitur nequit, ut congruae ab iis
fidelibus collationes poscantur, cum vix ea quae ad vitam sustentandam sunt
necessaria plerumque habeant.
Quapropter, ut christianorum illa communitas, duo fere milia agens annorum
propter originem suam praesentiamque in Palaestina, non solum superesse valeat,
sed etiam magis in dies vigere ea actuosa efficientique ratione, qua possit
aliis etiam subvenire communitatibus, quibuscum ipsimet vivendum est, opus est
ut universi orbis christiani sese largos ac liberales praebeant, studentes ut ad
Hierosolymitanam Ecclesiam perveniant sive suarum caritas precum, sive affectus
propensae suae voluntatis, sive denique certum manifestumque iudicium coniuncti
animi sui.
Hac praeterea data opportunitate, vota Nostra et hortamenta enixe redintegramus,
ut sincero animo ac sedulo ad iustam celeremque pacem componendam intendatur,
aeque iuribus servatis atque legitimis omnium, quorum intersit, populorum
optatis.
Neminem enim fugit multiplices, qui per saeculorum decursum in Terra Sancta orti
sint civiles cultus, ita inter se conspirare debere, ut hominum coetus, ad
eosdem cultus pertinentes, etsi certas ob causas diversi, sociam ineant operam
in eademque, velut in
σùv-οδός,
stabiles maneant, ut Graeco vocabulo altam «una simul ambulandi» declaremus
significationem.
In huiusmodi rerum ad unum vergentium processu, commixta in Terra Sancta
Christianorum, Hebraeorum et Muslimorum praesentia multum conferre potest ad
concordiam et pacem; idque nobis praesertim catholicis summi momenti est, quippe
qui fore confidamus futuram humanitatis sortem in illorum manibus reponi, qui
posteris generationibus vivendi et sperandi rationes tradere valent (CONC.
ΟEC. VATIc. II, Const. Gaudium et Spes, n. 31: AAS 58 (1966), p. 1050).
Hoc tamen inceptum Nostrum nihil prorsus aliud sibi vult, quam ut religionis
mutuique subsidii rationibus prospiciat, etiamsi facere non possimus, quin
iniciamus mentionem de peculiari illius quaestionis momento, quae ad urbem
Ierusalem et Loca Sancta spectat quaeque in aliis sollemnioribus pontificalibus
actis pertractata est.
Rogatibus igitur accedentes, qui ab illa Terra ad Nos afferuntur, et pastoralis
officii Nostri studio ducti, normas redintegramus et amplificamus, a Nostris
Decessoribus latas, easque praesertim quas Leο XIII et Ioannes XXIII ven. mem.
edixerunt. Haec igitur quae sequuntur statuimus:
1. In omnibus templis et oratoriis, clero sive dioecesano sive religioso
concreditis, semel in anno - feria VI Hebdomadae Sanctae in Passione Domini,
vel alia ab Ordinario luci designata die - praeter peculiares preces pro
fratribus nostris Terrae Sanctae fidelibus effundendas, stipis etiam collatio
fiat, iisdem destinandae. Congruum ante tempus, certiores fideles fiant eiusmodi
stipem non solum ad Loca Sancta tuenda impensum iri, sed etiam ad ea praecipue
fovenda pastoralis, subsidiaria, institutorii et socialis indolis Opera, quae
catholica Ecclesia in Terrae Sanctae regionibus alit pro christianas fratribus
ceterisque incolis luci.
2. Collaticiae hae stipes a Parochis ecclesiarumque et oratoriorum Rectoribus ad
proprium quemque Ordinarium tempestive mittantur, qui eas mox tradet proximo
Terrae Sanctae Commissario (cuius quidem navitas, ut antea tam egregia fuit, ita
et in praesenti Nobis efficax peraptaque esse videtur), vel alia opportunaque
via reddendas curabit.
3. Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, iuxta directorias normas a
Nobis editas, hoc potissimum providere studebit, ut Terrae Sanctae Custodia et
eiusdem loci Hierarchia, firmas manentibus utriusque potestatis finibus, sua
exercere Opera valeant, eaque corroborare ulteriusque provehere, mutua inter se
concordia agentes artamque servantes coniunctionem cum ceteris Institutis,
quibus et peculiares cum Terra Sancta necessitudines intercedunt et illius, quae
ibidem exstat, Ecclesiae sortes curdi sunt.
Una enim cum Terrae Sanctae Custodia alia etiam Opera sunt, ut foveantur et
adiuventur dignissima, quorum in numero Pontificiam Missionem memoramus ().
Nosmet ipsi, dum hanc facimus adhortationem, valde exoptamus, ut totius orbis
fideles, sua quisque dona augescentes pro Collecta, quae translaticio
nomine a Locis Sanctis appellatur, numquam deesse sinant tributa
et adiumenta liberalitatis suae cunctis Ecclesiae Operibus in ipsa Dominica
terra, eo nempe consilio ducti, ut vivax ibi Evangelii testimonium perseveret
stabiliorque evadat circa illa Templa praesentia discipulorum Christi (Pontificia
Missio pro Palaestina, cuius Praeses hoc tempore munere quoque fungitur
Secretarii Nationalis socialitatis v. d. C.N.E.W.A.-USA).
In hyc igitur opportunitate, ad omnia eiusmodi Instituta sinceram ex animo
gratulationem itemque incitamentum adhibemus, quo eorum caritatis
testificationem tum erga domesticos fidei, tum erga quemlibet hominem, qui rerum
prematur inopia, efficaciorem reddamus.
Nostram, denique, laudem Nostraeque consensionis favorem patefacere iuvat iis
omnibus Sodaliciis de subsidiis ferendis atque omnibus bonae voluntatis
hominibus, cum suam impensam dent operam ad graves sublevandas acerbitates earum
gentium, quibus adhuc timor impendet ob dubia asperaque temporis futuri. Faxit
Deus ut benefica, quae ab iis accurantur, incepta pace tandem - ut in omnium est
votis - restituta laetiores concilient dies Terrae Sanctae habitatoribus. Qua
spe suffulti, vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, Apostolicam
Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in Annuntiatione
Domini, anno MCMLXXIV, Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
* AAS 66 (1974), pp. 177-188
|