 |
PETRUM ET PAULUM APOSTOLOS
ADHORTATIO APOSTOLICA*
Ad Episcopos
universos pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, saeculo XIX expleto
postquam Sancti Apostoli Petrus et Paulus martyrium Romae fecerunt.
PAULUS PP. VI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Petrum et Paulum Apostolos siquidem iure merito christifideles veluti primarias
columnas habent non modo sanctae huius Romanae Sedis, sed totius etiam Ecclesiae
Dei vivi per terrarum orbem disseminatae, rem idcirco cum Apostolico munere
Nostro consentaneam Nos suscipere censemus, magnopere vos omnes, Venerabiles
Fratres, adhortantes, ut, animis Nobiscum coniunctis, in dicione cuiusque
vestra, memoriam undevicies saecularem pie celebrari curetis martyrii Romae ab
ipsis fortiter facti: hoc est a Petro, quem Christus Dominus sive Ecclesiae suae
quasi fundamentum sive almae huius Urbis Episcopum delegit, atque a Paulo,
doctore nempe Gentium (Cf 1 Tim 2,7), eodemque primae christianae
consortionis hic conditae magistro et amico.
Quo anno gloriosissimi huius eventus memoria reapse agenda sit, per ea quae
supersunt historica monumenta definite statuere nobis non licet. Pro certo autem
habemus Petrum et Paulum Romae martyrium fecisse inter Neronianam christianorum
insectationem, quae ab anno sexagesimo quarto ad sexagesimum octavum saeviit.
Quorum Apostolorum martyrium commemorat sanctus Clemens, eiusdem Petri in
regimen Romanae Ecclesiae Successor, qui ad Corinthios stribens iis generosa
exempla duorum Athletarum hisce verbis proponit: Propter zelum, et invidiam, qui
maximae et iustissimae columnae erant, persecutionem passi sunt et certaverunt
usque ad mortem (1 Epistula ad Corinthios, V, 1-2, ed. FUNK 1, p.
105).
Hos vero Apostolos quasi corona comitata est christianorum multitudo ingens (Cf
TACITUS, Annales, XV, 44), qui veluti primitiae martyrum Ecclesiae
Romanae putandi sunt, quemadmodum apud eundem Clementem scriptum legimus:
Viris istis sancte vitam instituentibus, magna electorum multiludo aggregata
est, qui suppliciis multis et tormentis, propter zelum passi, exemplar optimum
inter nos exstiterunt (1 Epistula ad Corinthios, VI, 1: ed. FUNK 1,
p. 107).
Quod ad Nos, anni definitam designationem, quo duorum Apostolorum martyrium
factum sit, ad eruditorum disputationes reicientes, saecularibus
celebrationibus, ad quas vos vocamus, hunc, qui volvitur, annum statuimus, hac
de re exemplum secuti Decessoris Nostri ven. rec. Pii IX, qui anno millesimo
octingentesimo sexagesimo septimo martyrium Sancti Petri summis caerimoniis
commemorari iussit.
Quoniamque primigena Romae christiana communitas martyrium Petri et Pauli
coniunctim celebravit, posteaque Ecclesia utriusque Apostoli anniversarium
festum die vicesimo nono mensis Iunii simul agitavit, constituimus propterea, ut
in saecularibus hisce ritibus memoria Principum Apostolorum martyrii uno tempore
replicetur.
Nos vero ipsos par esse curare, ut saecularis, de qua loquimur, recordatio
sollemniter agatur, quovis gentium inducta consuetudo demonstrat laudandi vel
homines vel eventus, qui aliquod sui vestigium anteactis aetatibus reliquerunt,
quique, si hinc tempora spectes, in quibus vel vixerunt vel acciderunt, hinc
eorum monumenta, quae supersunt, nos quasi ad vivum recogitantes aperte rerum
humanarum pretium non incassum doceant: quod fortasse magis posteris, ipsum nunc
meditantibus, apparet, quam aequalibus, qui tunc temporis neque semper neque
omnino ipsum aestimaverint. Dum enim hodie sensu historiae imbuti, quem
votant, facilius animum in praeteritum tempus remittimus, interim sacrarum
traditionum cultus, quo maxime catholicorum pietas constat, memoriam refricat,
animum accendit, nova ingerit proposita; ex quo videlicet fit, ut dies quidam
festus anniversarius in laetum piumque sollemne transeat, studium in animis
antiquorum illustriumque facinorum commoveat, hominum denique mentes iubeat in
transactum in futurumque aevum prospicere, tamquam si utrumque arcano quodam
consilio in unum cogat, extremumque ei in aeterna sanctorum communione finem
praestituat. Iamvero huiusmodi quasi quendam animorum sensum in iis quodammodo
necessitate excitari opinamur, qui summorum Apostolorum Petri et Pauli memoriam
sint usurpaturi, qui quidem, si pro Christo sanguine profuso humanam
mortalitatem expleverunt, eiusdem Christi immortalitatis quasi perpetuum
sacramentum, Ecclesiam hominibus usque ad ultima tempora reliquerunt, sibi parta
hereditate incorruptibili, et incontaminata et immarcescibili, conservata in
caelis (Cf 1 Petr 1,4).
Atque eo libentius una vobiscum, Venerabiles Fratres et Filii dilectissimi,
anniversariam hanc celebrationem agimus, quod beati Apostoli Petrus et Paulus
non solum Nostri sunt, sed etiam vestri, cum totius Ecclesiae iidem gloria sint.
Hinc namque ad eos praeconium pertinet, quod in altera Epistula ad Corinthios
legimus: Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi (2 Cor 8,23); hinc
ab ipsis ad universam Ecclesiam haec verba diriguntur: gloria vestra sumus, et
vos nostra (Cf 2 Cor 1,14). Quodsi tragicum sacrumque Romae solum eorum
sanguinem excepit, et, quasi quaedam eximia tropea, eorum sepulcra servavit,
atque Urbi mirabilis ea sors quasi propria contigit, ut singulare eorum munus et
susciperet et continuaret, in promptu tamen habeatur oportet, munus hoc non unam
loci Ecclesiam spectare, sed Ecclesiam universalem, cum in eo praecipue munus
idem situm sit, ut Ecclesia, quae Romae est, simul veluti centri Ecclesiae
universalis obtineat vicem, simul eiusdem fines aspectabiles et mysticos ad
ipsius universitatis fines proroget. Scilicet unitas et - ut vulgato verbo
utamur - catholicitas, quae per Sanctos Apostolos Petrum et Paulum in Ecclesia
Romana, si historiam et locum respicimus, praecipuam suam sedem habent, non
solum notae propriae et insignes sunt totius verbe magnaeque Familiae Christi,
sed etiam dona totius Populi Dei communia, pro quo viva fidelisque Romana
traditio eadem servat, tuetur, dispertitur, auget.
Quam ob rem Nostra haec adhortatio, praeterquam ad Nostram dilectam dioecesim
Romanam, cuius beati Apostoli caelestes Patroni sunt, etiam ad vos omnes
pertinet, qui Apostolorum Successores, et Pastores Ecclesias universalis estis,
utpote Nobiscum illud episcopale Collegium efficientes, quod recens Concilium
Oecumenicum, tantam ostendens doctrinae copiam, tantaque praesagiens Ecclesias
incrementa, illustravit. Adhortatio Nostra ad vos quoque, fideles sacrique
Ecclesias administri, pertinet. Immo vero vocem hanc Nostram ad ipsos pervenire
velimus Fratres, qui, quamvis nondum sint Nobiscum perfecta fidei communione
coniuncti, christiano tamen nomine exornantur, quosque duorum Apostolorum
memoriam et spiritum colere lattantes non ignoramus. Quo loco peculiari quodam
cum animi Nostri gaudio meminisse cupimus, venerandas Orientis Ecclesias pariter
in suis liturgiis, quas vocant, sollemnibus ritibus duos Apostolorum
Coryphaeos celebrare, pariter ipsorum in christiana multitudine cultum
retinere vivum. Animadvertere etiam cordi est, apud disiunctas ab hac Apostolica
Sede Ecclesias vel Ecclesiasticas Communitates Occidentis apostolicitatis, ut
aiunt, notionem vigere, quam ut anniversaria haec celebratio perfectiorem et
actuosiorem faciat sane velimus; quamque praeclaris illis verbis S. Paulus
declaravit: superaedificati super fundamentum Apostolorum (Eph
2,20).
Attamen quorsum Nostra haec invitatio reapse spectat? Quomodo anniversarium hunc
eventum una simul agemus? Pro sua consuetudine, Apostolica haec Sedes, cum
praecipuam quandam celebrationem et sollemnem reddere et ad omnes Ecclesiae
fines proferre animo proponit, simul spirituale aliquod bonum largitur: quod
Nosmetipsi facere nequaquam recusamus. Sed nunc Nobis aliquid potius petere quam
concedere placet. Placet porro modesti aliquid, sed magni petere: vos videlicet
singulos omnes, Fratres et Filii Nostri, rogare placet, ut Sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli, qui verbis et sanguine Christi fidem testati sunt, ita memoriam
agatis, ut eandem fidem vere et sincere profiteamini, quam ab ipsis condita et
illustrata Ecclesia religiose accepit et cum auctoritate exposuit. Haec autem
fidei professio, quam, testibus beatis Apostolis, Deo deferimus, omnino sit
oportet singularis et publica, libera et conscia, interior et exterior, humilis
et prompta. Velimus praeterea huiusmodi fidei professionem ab imo cuiusvis
hominis corde proficisci, eandemque unam et amore plenam in universa Ecclesia
resultare.
Quodnam enim recordationis, honoris, coniunctionis iucundius officium Petro et
Paulo praestemus, quam declarationem fidei, quam ab ipsis quasi hereditate
accepimus?
Probe nostis, ipsum caelestem Patrem Petro revelasse, quis esset Iesus, ipsum
nempe esse Christum, Filium Dei vivi, Magistrum et Servatorem, a quo in nos
gratia et veritas (Cf Io 1,14), nostra salus ac nostrae fidei quasi
animus proficiscuntur; notum habetis, super Petri fidem Ecclesiam sanctam
aedificatam esse (Cf Mt 16,16-19); scitis, post sermonem a Christo in
urbe Capharnao habitum, cum multi Iesum derelinquerent, Petrum, Apostolici
Collegii nomine, fidem in Christum Dei Filium professum esse (Cf Io
6,68-69); nostis Christum ipsum precatione sua spopondisse fore ut Petri fides
numquam deficeret, eique, licet humanis infirmitatibus obnoxio, munus commisisse
fratrum suorum fidem confirmandi (Cf Lc 22,32); nostis denique, viventem
Ecclesiam a fidei professione, quam Petrus fecit Pentecostes die, quo Spiritus
Sanctus in Apostolos illapsus est, exordium cepisse (Cf Act 2,32-40).
Estne igitur tam utile nobis beneficium, quod a Petro postulemus, vel tam dignum
obsequium, quod Petro praestemus, quam fides, a qua nostra spiritualis vita
procedit, ac propositum, quod ipse iubet, nos exhibendi fortes in fide? (1
Petr 5,9)
Ac pariter tenetis, quam strenuus fidei assertor S. Paulus exstiterit; siquidem
ipsi Ecclesia debet sive praecipuum illud catholicae doctrinae caput, quo fides
statuitur principium iustificationis nostrae, hoc est nostrae salutis nostrique
supernaturalis commercii cum Deo, sive altiorem theologicam christiani mysterii
intellegentiam, sive primam actus fidei explanationem, sive denique
declarationem necessitudinum, quae inter fidem unam ac certam intercedunt atque
stabilem firmitatem Ecclesiae aspectabilis, communitariae - uti aiunt - et
hierarchicae. Cur igitur illum non invocemus perpetuum fidei magistrum; cur ab
ipso non petamus magnum illud exoptatumque bonum, ut christiani omnes pristinam
redintegrent unam fidem, unam spem, unam caritatem unius Corporis Mystici Cristi
(Cf Eph 4,4-16); cur denique apud huius Apostoli et martyris sepulcrum
pignus obsequii nostri non deponamus, hoc est propositum fortitudine apostolica
missionalique studio profitendi illam fidem, quam ipse verbis, scriptis,
exemplo, suoque profuso sanguine Ecclesiam ac mundum docuit iisque transmisit?
Quare spes Nobis affulget, fore ut saecularia sollemnia martyrii Sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli Ecclesiam universam ad permagnam christianae fidei
professionem renovandam permoveant. Ac placet Nobis in huiusmodi faustitate
opportunam agnoscere occasionem, ex divinae Providentiae consilio, oblatam
Populo Dei ad plenam et rectam adipiscendam conscientiam fidei suae, ad
eandemque excitandam, renovandam, confirmandam, profitendam. Ignorare minime
possumus, nostra tempora id ipsum vehementer postulare. Nam, ut vos compertum
habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, praesens huius mundi cursus, qui
in subicienda sibi rerum natura ad nova prorsus admiranda inventa progreditur
auctaque conscientia sui tantopere gloriatur, eiusmodi est, ut ad oblivionem et
infitiationem Dei facile ducat. Hinc mala illa, quae rationis humanae, morum ac
rei socialis provinciam perturbant, quaeque necessario imminutum religionis
sensum consequuntur; hinc etiam persuasio animos pervadit, quasi fati
necessitate fieri, ut homines pravis cupiditatibus et ineluctabilibus angoribus
agitentur; unde Deus abest, ibi quoque deest rerum suprema ratio, deest lux
prima humani intellectus, deest inconcussa regula morum, qua recte composita
hominum consortio carere non potest (Cf S. AUG., De civ. Dei, 8, 4: PL
41, 228-229; Contra Faustum, 20, 7: PL 43, 372).
Dum autem apud nostrae aetatis homines religionis sensus minuitur, quo fides
veluti suo naturali fundamento innititur, opinationes novae ad exegesim vel ad
theologiam attinentes, saepe sumptae a philosophicis doctrinis audacibus quidem
sed ineptis, huc illuc in catholicae doctrinae campum irrepunt. Quibus
opinionibus non solum in dubium vocatur vel depravatur germana veritatum
significatio, quas Ecclesia cum auctoritate docuit, sed, ficta causa religionem
ad nostrorum temporum ingenium accommodandi, magisterii ecclesiastici norma
neglegitur, investigationis theologicae studia ad placata historicismi,
quem vocant, prorsus conformantur, audetur Sacrarum Scripturarum testimonio
indolem sacram et historiae fidem denegare, et vel eo contenditur, ut apud
Populum Dei ille mentis habitus inducatur, quem post-conciliarem
appellant; talis scilicet mentis habitus, qui, firma cohaerentia posthabita, qua
affluens et praeclara copia doctrinae legumque Concilia Oecumenici cum sacro
patrimonio magisterii et disciplinae Ecclesiae componitur, eo spectat, ut
translaticium fidelitatis studium erga Ecclesiam pessumdetur atque inanis
propagetur spes christianam religionem nova interpretatione donandi, quae tamen
nonnisi temeraria ac sterilis esse posset. Quid superesset de nostrae fidei
veritatibus aut de theologali virtute, qua easdem credimus, si huiusmodi
conatus, auctoritati magisterii ecclesiastici subducti, aliquando praevalerent?
Iamvero ad confirmandam fidem nostram recto sensu expressam, ad studium
excitandum doctrinarum quae nuper a Concilio Oecumenico propositae sunt, ad
catholicorum nisus sustinendos, qui novas rationes exponendi veritates fidei
inquirunt, sed cum deposito doctrinae Ecclesiae plane consentientes eodem
sensu eademgue sententia (Cf VINC. LERIN., Commonitorium 1, 23: PL
50, 668; D.-S. 3020); ad haec omnia assequenda, dicimus, nunc, certo transacto
temporis spatio, feliciter adveniunt saecularia huiusmodi Apostolorum sollemnia.
Quae quidem omnibus Ecclesiae sanctae filiis eam geminam opportunitatem
praebent: ut in primis Iesu Christo, Dei Filio, Mediatori et fidei nostrae
Consummatori, verbas illis respondeant humilitatis et magnitudinis plenis:
ego credo, scilicet eius Verbo, eius Personae eiusque salutis nuntio plenum
praestent intellectus et voluntatis assensum (Cf Heb 12,2; Conc. Vat. I,
Const. Dogm. de fide catholica, c. 3: D.-S. 3008, 3020; Conc. Vat. II, Const.
Dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 5: AAS 57 (1965), p. 7; Const. Dogm. de
Divina Revelatione Dei verbum, 5, 8: AAS 58 (1966) pp. 819, 821); ut
praeterea summos illos Christi testes, Petrum et Paulum, debito prosequantur
honore, renovantes nempe christianum propositum nostram ipsorumque fidem sincere
et actuose profitendi, atque etiam precatione et opera allaborantes, ut inter
christianos universos eiusdem fidei unitas redintegretur.
In animo non habemus aliud indicere Iubilaeum, cum proxime ad finem venerit
Iubilaeum extraordinarium, quod post conclusum Concilium Oecumenicum Vaticanum
secundum statuimus; attamen paterno animo vos omnes hortamur, Venerabiles
Fratres in Episcopatu, ut Symbolum fidei verbis explanetis, peculiaribus sacris
officiis honestetis, ac praesertim rite et saepe una cum vestris sacerdotibus et
christifidelibus pronuntietis, hac vel illa adhibita formula, quae in catholicae
Ecclesiae precibus in usu est.
Periucundum scitu Nobis erit, Symbolum fidei in honorem beatorum Apostolorum
Petri et Pauli, in unoquoque tempio cathedrali recitatum esse, praesentibus, una
cum Episcopo, Presbyteris, sacrorum Seminariorum alumnis, Laicis catholicis pro
Christi regno militantibus, Religiosis viris et sacris virginibus atque quam
frequentissimo christifidelium coetu. Idem facere curent singulae universae
Paroeciae, quod attinet ad suam communitatem, atque quaevis religiosa domus.
Itemque suademus, ut huiusmodi christianae fidei professio statuto definitoque
die pronuntietur in unaquaque domo, ubi christiana versetur familia, in
catholicarum consociationum sedibus, in scholis atque in valetudinariis
catholicis, in omnibus locis sacris ritibus destinatis, in omnibus denique
sedibus et conventibus, in quibus vox fidei significare et confirmare possit
sinceram animi assensionem christianae vitae generi, ad quod omnes vocati sumus.
Singulari autem adhortatione Sacrarum Scripturarum interpretes atque sacrae
Theologiae peritos compellamus, ut Ecclesiae magisterio adiutricem dare velint
operam, ad veram fidem a quovis errore tuendam, ad eius haud explorata arcana
penitus perscrutanda, ad eius notiones recte explanandas, atque ad rectas
exponendas rationes, quibus ea investigetur atque divulgetur. Quod idem sacris
concionatoribus, christianae religionis praeceptoribus et catechesis
institutoribus dicimus.
Hic igitur saecularis annus, quo SS. Petri et Pauli memoria recoletur, veluti
annus fidei existimandus erit. Cum vero cupiamus, ut huius anni celebratio
quantum potest ubique uno tempore agatur, Nosmetipsi eidem initium faciemus die
vicesimo nono proximi mensis Iunii, iisdem Apostolis sacro, atque usque ad
eundem insequentis anni diem saecularem hanc memoriam peculiaribus officiis
atque caerimoniis distinguemus, eo nempe spectantes, ut christifideles, hisce
incitamentis infiammati, seipsos intus perficiant, atque fidem altius
scrutentur, religiose profiteantur, operibus testentur, sine qua impossibile
est placere Deo (Heb 11,6. 11), per quam fore confidimus ut promissam
nobis salutem assequamur (Cf Mc 16,16; Eph 2,8; etc. ).
Hunc autem nuntium, spiritualis exspectationis atque spei plenum, dum vobis,
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, mittimus, minime dubitantes, quin omnes
Nobiscum religiosissimis animis consentiatis, nomine atque potestate beatorum
Apostolorum Petri et Pauli, quorum in sepulcris consistit ac floret haec Romana
Ecclesia, heres, alumna atque custos unitatis et catholicitatis, quas iidem in
ea veluti in domicilio et in fonte posuerunt, ex imo pectore vobis salutem
dicimus atque Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXII mensis Februarii, in festo Cathedrae S.
Petri Apostoli, anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
* AAS 59 (l967), pp. 193-200
|