 |
CONSTITUTIO APOSTOLICA*
SACRAM UNCTIONEM INFIRMORUM
De Sacramento Unctions Infirmorum
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Sacram unctionem Infirmorum unum esse e Septem Sacramentis Novi
Testamenti profitetur et docet Ecclesia Catholica, a Christo Domino nostro
institutum,
«apud Marcum quidem insinuatum (Mc 6,
13), per Iacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac
promulgatum. Infirmatur, inquit, quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae,
et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit
infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Iac
5, 14-15)» (CONC. ΤRID., Sess. XIV, De extr. unct., cap. I (cf ibid.
can. 1): CT VII, 1, 355-356; Denz.-Schön. 1965, 1716).
Unctionis Infirmorum iam ab antiquis temporibus habentur testimonia in
Traditione Ecclesiae, praesertim liturgica, tum in Oriente tum in Occidente.
Specialiter sunt memorandae Epistula, quam Innocentius I, Decessor Noster, ad
Decentium Episcopum Eugubinum conscripsit (Epist. Si Instituta Ecclesiastica,
cap. 8: PL 20, 559-561; Denz.-Schön. 216), necnon venerabilis illa oratio ad
benedicendum Oleum Infirmorum adhibita: «Emitte, Domine, Spiritum Sanctum tuum
Paraclitum», in Precem Eucharisticam inserta (Liber Sacramentorum Romanae
Ecclesiae Ordinis Anni Circuii, ed. L. C. MOHLBERG (Rerum
Ecclesiasticarum Documenta, Fontes, IV), Roma 1960, p. 61: Le
Sacramentaire Grégorien, ed. J. DESHUSSES (Spicilegium Friburgense,
16), Fribourg 1971, p. 172; cf La Tradition Apostolique de Saint-Hippolyte,
ed. B. BOTTE (Liturgiewissenschaftliche Quellen und Forschungen, 39),
Münster in W. 1963, pp. 18-19; Le Grand Euchologe du Monastère Blanc, ed.
E. LANNE (Patrologia Orientales XXVIII, 2), Paris 1958, pp. 392-395) et
hucusque in Pontificali Romano servata (Cf Pontificale Romanum: Ordo
benedicendi Oleum Catechumenorum et Infirmorum et conficiendi Chrisma, Città
del Vaticano 1971, pp. 11-12).
Decursu autem saeculorum in Traditione liturgica pressius definiebantur, vario
quidem modo, eae partes corporis infirmi, quae sacro Oleo essent ungendae,
adiectis pluribus formulis ad unctions oratione comitandas, quae in libris
ritualibus variarum Ecclesiarum continentur. In Ecclesia autem Romana medio aevo
consuetude invaluit ungendi infirmos in locis sensuum, adhibita formula: «Per
istam sanctam Unctionem, et suam piissimam misericordiam, indulgent tibi Dominus
quidquid deliquisti», unicuique sensui aptata (Cf M. ANDRIEU, Le Pontifical
Romain au Moyen-Age, t. 1, Le Pontifical Romain du XIIe siècle (Studi
e Testi, 86), Città del Vaticano 1938, pp. 267-268; t. 2, Le Pontifical
de la Curie Romaine au XIIIe siècle (Studi e Testi, 87), Città del
Vaticano 1940, pp. 491-492).
Praeterea doctrina de Sacra Unctione exponitur in documentis Conciliorum
Oecumenicorum, Fiorentini scilicet, Tridentini praesertim et Vaticani II.
Postquam Concilium Florentinum descripsit elementa essentialia Unctionis
infirmorum (Decr. pro Armeniis, G. HOFMANN, Conc. Florent., I-II,
p. 130; Denz-Schön. 1324s.), Concilium Tridentinum divinam eiusdem institutionem
declaravit et ea quae de Sacra Unctione in Epistula Beati Iacobi traduntur
enucleavit, praesertim quoad rem et effectus sacramenti: «Res etenim haec gratia
est Spiritus Sancti, cuius unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac
peccati reliquias abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in
eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi
incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis calcaneo
insidiantis (Gn 3, 15) facilius resistit, et sanitatem corporis
interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur» (CONC. TRID., Sess. XIV,
De extr. unct., cap. II: CT VII, 1, 356; Denz.-Schön. 1696). Pronuntiavit
insuper Sancta Synodus illis verbis Apostoli haud obscure edici «hanc unctionem
infirmis adhibendam, illis vero praesertim, qui tam periculose decumbunt, ut in
exitu vitae constitute videantur, unde et sacramentum exeuntium nuncupatur» (Ibid.,
cap. III: CT, ibid.; Denz-Schön. 1698). Denique ad proprium ministrum
quod attinet, declaravit eum esse presbyterum (Ibid., cap. III, can. 4:
CT, ibid.; Denz.-Schön. 1697, 1719).
Concilium vero Vaticanum II haec ulterius habet: «"Extrema Unctio", quae etiam
et melius "Unctio infirmorum" vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum
qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam
recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter
infirmitatem vel senium» (CONC. VAT. II, Const. de S. Liturgia Sacrosanctum
Concilium, 73: AAS 56 (1964), pp. 118-119): Ad sollicitudinem autem totius
Ecclesiae usum huius Sacramenti pertinere his verbis ostenditur: «Sacra
infirmorum unctione atque oratione presbyterorum Ecclesia tota aegrotantes
Domino patienti et glorificato commendat, ut eos alleviet et salvet (cf Iac
5, 14-16), immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes
(cf Rom 8, 17; Col 1, 24; 2 Tim 2, 11-12; 1 Pt 4,
13), ad bonum Populi Dei conferant» (Ibid., Const. dogm. de Ecclesia
Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965), p. 15).
Quae omnia prae oculis habenda erant in ritu Sacrae Unctionis ita recognoscendo,
ut quae essent mutationibus obnoxia, ad nostrae aetatis condiciones melius
accommodarentur (Cf CONC. VAT. II, Const. de S. Liturgia Sacrosanctum
Concilium, 1: AAS 56 (1964), p. 97).
Formulam sacramentalem ita mutare censuimus ut, verbis Iacobi relatis, effectus
sacramentales satius exprimerentur.
Cum autem oleum olivarum, quod hucusque ad valorem Sacramenti conficiendi
praescribebatur, in nonnullis regionibus deficiat vel difficile comparetur,
decrevimus, petentibus pluribus Episcopis, ut, pro opportunitate, etiam aliud
oleum in posterum adhiberi possit, quod tamen e plantis sit expressum, utpote
oleo ex oliva similius.
Ad numerum unctionum et ad membra ungenda quod attinet, opportunum visum est
ritum simpliciorem reddere.
Quapropter, cum haec recognitio in quibusdam rebus ipsum etiam ritum
sacramentalem tangat, Auctoritate Nostra Apostolica constituimus, ut ea, quae
sequuntur, in Ritu Latino in posterum serventur:
SACRAMENTUM UNCTIONIS INFIRMORUM CONFERTUR INFIRMIS PERICULOSE AEGROTANTIBUS,
EOS LINIEΝDO IN FRONTE ET IN MANIBUS OLEO OLIVARUΜ AUT, PRO OPPORTUNITATE, ALIO
OLEO E PLANTIS, RITE BENEDICTO, HAEC VERBA, UNA TANTUM VICE, PROFERENDO: «PER
ISTAM SANCTAM UNCTIONEM ET SUAM PISSIMAM MISERICORDIAM ADIUVET TE DOMINUS GRATIA
SPIRITUS SANCTI, UT A PECCATIS LIBERATUM TE SALVET ATQUE PROPITIUS ALLEVET».
In casu tamen necessitates, sufficit, ut peragatur unica unctio in fronte vel,
propter peculiarem infirmi condicionem, in alia parte corporis aptiore, integra
formula prolata.
Hoc Sacramentum iterari potest, si infirmus, post susceptam Unctionem,
convaluerit et rursus in morbum inciderit, aut si, eadem infirmitate perdurante,
discrimen gravius fiat.
His de essentiali Sacramenti Unctionis infirmorum ritu statutes ac declaratis,
Ordinem etiam Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, a Sacra
Congregation pro Cultu Divino recognitum, Nos Apostolica Nostra Auctoritate
approbamus, simul, si casus fert, derogando praescriptis Codices Iuris Canonici
aliisve legibus hucusque vigentibus, vel ella abrogando, ceteris vero
praescriptis et legibus, quae eodem Ordine nec abrogantur nec mutantur, validis
ac firmis manentibus. Cuius Ordinis, novam formam continentis, editio Latina,
statim ac prodierit, editiones vero vulgares, a Conferentiis Episcopalibus
apparatae et ab Apostolica Sede confirmatae, die quae a singulis eiusmodi
Conferentiis statuetur, vigere incipient; vetus autem Ordo usque ad 31 diem
menses Decembris anni 1973 potent adhiberi. A die tamen 1 Ianuarii 1974 novo
tantum Ordine omnibus, ad quos pertinet, erit utendum.
Nostra haec statuta et praescripta in Ritu Latino firma et efficacia esse et
fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque
praescriptionibus etiam peculiari mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxx mensis Novembris anno MCMLXXII,
Pontificatus Nostri decimo.
PAULUS PP. VI
* AAS 65 (1973), pp. 5-9
|