 |
CONSTITUTIO APOSTOLICA DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS*
DIVINAE CONSORTIUM
NATURAE
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Divinae consortium naturae, quo hommes per Christi gratiam donantur, similitudinem
quandam prae se fert ortus vitae naturalis, eius incrementi et alimοnii. Etenim
Baptismo renati fideles Confirmationis Sacramento roborantur ac tandem in
Eucharistia cibo vitae aeternae vegetantur, ita ut hisce initiationis
christianae Sacramentis thesaurus vitae divinae magis magisque percipiant atque
ad perfectionem caritatis progrediantur. Recte quidem haec verba sunt scripta:
caro abluitur, ut anima emaculetur; caro unguitur, ut anima consecretur; caro
signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima
spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de
Deo saginetur (TERTULLIANUS, De resurrectione mortuorum, VIII, 3: CCL,
2, p. 931).
Concilium vero Oecumenicum Vaticanum II, pastorales sui muneris conscium, hisce
Sacramentis initiationis peculiares curas impendit, id praescribens, ut eοrum
ritus apte recognοscerentur atque adeo fidelium captui magis accommodarentur.
Cum igitur Ordo Baptismi Parvulorum, ex eiusdem universalis Synode
praecepto in novam formam redactus et Nostro iussu editus, iam sit in usum
receptus, expedit nunc ritum Confirmationis vulgari, ut unitas initiationis
christianae in suo lumine collocetur.
Re quidem vera modo recognoscendo, quo hoc Sacramentum cclebraretur, per hosce
annus opera et studium diligenter navabatur; scilicet eo mens intendebatur,
ut huius Sacramenti intima connexio cum tota initiatione christiana clarius
eluceret (Cf CONC. VAT. II, Const. Sacrosanctum Concilium, 71, AAS 58
(1964), p. 118). Vinculum auterm, quo Confirmatio cum reliquis ciusmodi
Sacramentis sociatur, non sοlmm ex eo apertius innotescit, quod ritus arctiore
nexu dispositi sunt, sed apparet etiam e gestu et verbis, quibus Confirmatio
ipsa confertur. Sic enim fit, ut ritus ac verba eiusdem Sacramenti sancta,
que significant, clarius exprimant, eaque populos christianus, in quantum fieri
potest, facile percipere atque plena, actuosa et communitatis propria
celebratione participare possit (Ibid., 21, p. 106).
Ad eum finem Nos in hac recognitione includi voluimus etiam ea, quae ad ipsam
essentiam ritus confirmande pertinent, per quem christifideles ut Donum
accipiunt Spiritum Sanctum.
In Novo Testamento declaratur, quomodo Spiritus Sanctus Christo ad munus
messianicum implendum adfuerit. Jesus enim, baptismate Ioannis suscepto, vidit
Spiritum descendentem in ipsum (cf Mc 1,10), qui mansit super eum (cf
Io 1, 32). Ab illo vero Spiritu est impulsus, ut, eiusdem praesentia et
auxilio innixus, Messiae ministerium palam aggrederetur. Cum Nazarethanum
populum salubriter erudiret, Isaiae oraculum Spiritus Domini super me ad
se referri dicendo adumbravit (cf Lc 4,17-21).
Promisit deinde discipulis suis Spiritum Sanctum Ipsos quoque adiuturum esse, ut
etiam coram persecutoribus fidem audenter testarentur (cf Lc 12, 12).
Pridie autem quam pateretur, asseveravit Apostolis se missurum esse a Patre
Spiritum veritatis (cf Io 15,26), qui cum iis in aeternum maneret
(Io 14, 16) iisque auxilio esset ad perhibendum testimonium de ipso (cf
Io 15, 26). Demum postquam resurrexit, Christus pollicitus est proximum
Spiritus Sancti descensum: Αccipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti
in vos et eritis mini testes (Αct 1, 8; cf Lc 24, 49).
Re quidem vera die festo Pentecostes Spiritus Sanctus mirabili prorsus modo
descendit in Apostolos, cum Maria Matre Iesu coetuque discipulorum congregatos;
qui ita tum eo repleti sunt (Αct 2, 4) ut divino impetu afflati
magnalia Dei annuntiarent. Petrus autem Spiritum, qui sic super Apostolos
descendit, donum aetatis messianicae habuit (cf Act 2, 17-18). Tunc baptizati
sunt ii, qui praedicationi apostolicae crediderunt, qui et ipse acceperunt
donum Spiritus Sancti (Αct 2, 38). Ex quo tempore Apostoli, Christi
vοluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis
manuum impositione impertierunt (cf Act 8, 15-11; 19, 5 sq.). Sic factum
est, ut in Epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae elements,
recenseretur doctrina baptismatum et impositionis quoque manuum (cf Hebr
6, 2). Quae manuum impositio ex traditione catholica merito agnoscitur initium
Sacramenti Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo
perpetuat.
Hinc patefit prοprium Cοnfirmationis momentum ad sacramentalem initiationem, qua
fideles ut membra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon per
Confirmationem et Eucharistiam incorporantur et configurantur (Cf CONC. VAT.
II, Decr. Ad Gentes divinitus, 36. AAS 5S (1966), p. 983). In Baptismo
neophyti accipiunt remissionem pescatorum, adoptionem filiorum Dei necnon
characterem Christi, quo Ecclesiae aggregantur ac primum participes fiunt
sacerdotii Salvatoris sui (cf 1 Petr 2, 5 et 9). Per Confirmationis
Sacramentum Baptismo renati Domum ineffabile, ipsum Spiritum Sanctum, accipiunt,
quo speciali . . . robore ditantur (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen
Gentium, 11, AAS 57 (1965), p. 15), atque, eiusdem Sacramenti charactere
signati, perfectius Ecclesiae vinculatur (Ibidem.) et ad fidem
tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam
arctius obligantur (Ibidem.; cf Decr. Αd Gentes divinitus,
11, AAS 58 (1966), pp. 959-960). Demum Confirmatio cum Sacra Eucharistia ita
cohaeret (Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbiterorum Ordinis, 5. AAS 58
(1966), p. 997), ut fideles, iam Sacro Baptismate et Confimatione signati, piene
per participationem Eucharistiae Corpori Christi inserantur (Cf Ibidem,
pp. 997-998).
Spiritus Sancti doni collatio iam ab antiquis temporibus in Εcclesia variis ritibus
est peracta. Qui quidem in Oriente et in Οccidente multiplices mutationes habuerunt,
ita tamen ut collationis Spiritus Sancti significatio servaretur.
In pluribus ritibus Orientis iam antiquitus praeponderasse videtur, ad
confercndum Spiritum Sanctum, ritus chrismationis, a Βaptismo nonclum dilucide
distinctus (Cf ORIGENES, De Principiis, I, 3, 2; GCS, 22, p. 49 sq.;
Comm. in Εp. ad Rom., V, 8; PG 14, 1038: CYRILLUS, HIEROSOLYMITANUS,
Catech. XVI, 26; XXI 1-7; PG, 33, 956; 1088-1093). Qui ritus hodieque apud
plurimas ex Orientalibus Ecclesiis viget.
In Occidente testimonia antiquissima circa christianae initiationis partem, in
qua postea distincte Confirmationis Sacramentum perspectum est, inveniuntur.
Etenim post ablutionem baptismalem et ante refectionem eucharisticam, plura
peragenda indicantur, ut unctio, manus impositio et consignatio (Cf
TERTULLIANUS, De Baptismo, VII-VIII; CCL, I, p. 282 sq.; B. BOTTE, La
tradition apostolique de Saint Hippolyte: Liturgiewissenschaftliche Quellen und
Forschungen, 39, Münster in W.,
1963, pp. 52-54; AMBROSIUS, De Sacramentis, II, 24; III, 2, 8; VI,
2, 9; CSEL, LXXIII, pp. 36, 42, 74-75; De Mysteriis, VII, 42; ibidem,
p.106), quae continentur tam in documentis
liturgicis (Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae Ordinis Anni circuli,
ed. L.C. MOHLBERG Rerum Ecclesiasticarum Documenta, Fontes, IV,
Roma, 1969, p. 75; Das Sacramentarium Gregorianum nach den Aachener
Urexemplar, ed. H. LIETZANN: Liturgiegeschichtliche Quellen, 3 Müster
in W., 1921, p. 53 sq.; Liber Ordinum, ed. M. Férotin: Monumenta
Ecclesiae Liturgica, V, Paris, 1904, p. 33 sq.; Missale Gallicanum Vetus,
ed. L. C. MOHLBERG: Rerum Eclclesiasticarum Documenta, Fontes,
III, Roma, 1958, p. 42; Missale Gothicum, ed. L. C. MOHLBERG: Rerum
Ecclesiasticarum Documenta, V, Roma 1961, p. 67; C. VOGELR ELZE, Le
Pontifical Romano-Germanique du dixième siècle, Le Texte, II:
Studi e Testi, 227, Città del Vaticano 1963, p. 109; M. ANDRIEU, Le
Pontifical Romain au Moyen-Age, t. 1, Le Pontifical Romain du XIIe
siècle: Studi e Testi, 86, Città del Vaticano 1938, pp. 274 sq. et 289; t.
2, Le Pontifical de la Curie Romaine au XIIIe siècle: Studi e Testi, 87,
Città del Vaticano 1940, pp. 452 sq.) quam in
multis testimoniis Patrum. Exinde saeculorum decursu quaestiones dubitationesque
ortae sunt de iis, quae ad essentiam ritus confirmandi certe pertinerent.
Interest vero quaedam saltem commemorare eorum, quae inde a saeculo tertio
decimo in Conciliis Oecumenicis necnon in Documentis Summorum Pontificum non
paulum contulerunt ad momentum chrismationis illustrandum, ita tamen, ut
impositio manuum non oblivioni daretur.
Innocentius III, Decessor Noster, haec scripsit: Per frontis chrismationem
manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam
Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur (Εp.
«Cum venisset»; PL, 215, 285. Professio fidei
ab eodem Pontifice Waldensibus imposita haec habet: Confirmationem ab
episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam
esse censemus; PL, 215, 1511). Innocentius IV autem, item Decessor Noster,
memorat Apostolos tribuisse Spiritum Sanctum per manus impositionem, quam
confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat (Εp. «Sub Catholicae
professione»;
MANSI, Conc. Coll., t. 23, 579). In
Professione fidei imperatoris Michaëlis
Palaeologi, quae in Concilio Lugdunensi II lecta est, mentio fit de Sacramento
Confirmationis, quod per manuum impositionem episcopi conferunt, chrismando
renatos (MANSI, Conc. Coll., t. 24, 71).
Decretum pro Armenis, a Concilio Florentino editum, affirmat materiam
Sacramenti Confirmationis esse chrisma confectum ex oleo . . . et balsamo
(Epistulae Pontificiae ad Concilium Florentinum spectantes, ed. G.
HOFMANN: Concilium Florentinum, vol. I, ser. A, pars II, Roma 1944, p.
128), atque, allatis verbis Actuum Apostolorum de Petro et Ioanne, qui manuum
impositione dederunt Spiritum Sanctum (cf Act 8, 17), addit: Loco
autem illius manus iur positionis in ecclesia datur confirmatio (Ibidem,
p. 129). Concilium Tridentinum, etsi ritum essentialem
Confirmationis minime definire intendit, eum tamen solo nomine sacri
Confirmationis chrismatis designat (Concilii
Tridentini Actorum pars altera, ed. S. EHSES: Concilium Tridentinum,
V. Act. II, Friburgi Br., 1911, p. 996).
Benedictus XIV haec edixit: Quod itaque extra controversiam est, hoc dicatur:
nimirum in Ecclesia Latina Confirmationis Sacramentum conferri, adhibito Sacro
Chrismate seu Oleo Olivarum, Balsamo commixto, et ab Episcopo benedicto,
ductoque signo Crucis per Sacramenti Ministrum in fronte suscipeintis, dum idem
Minister formae verba pronuntiat (Ep. «Ex quo primum tempore», 52;
Benedicti XIV . . . Bullarium, t. III, Prati 1847, p. 320).
Multi Sacrae Theologiae doctores, harum declarationum traditionumque rationem
habentes, defenderunt ad Confirmationem valide conferendam solam unctionerm
chrismatis, in fronte manus impositione factam, requiri; nihilominus in
Ecclesiae Latinae ritibus impositio manuum ante chrismationem super confirmandos
semper praescribebatur.
Ad verba autem ritus Spiritum Sanctum communicandi quod attinet, est
animadvertendum iam in Ecclesia nascente Petrum et Ioannem, ad initiationerm
baptizatorum in Samaria complendam, oravisse pro ipsis, ut acciperent Spiritum
Sanctum ac tum imposuisse manus super illos (cf Act 8, 15-17). in Oriente
saeculo quarto et quinto prima in ritu chrismationis indicia apparent verborum
signaculum doni Spiritus Sancti (Cf CYRILLUS
HIEROSOLYMITANUS, Catech., XVIII, 33; PG 33, 1056; ASTERIUS, Episcopus
Amasenus, In parabolam de filio prodigo, in
«Photii Bibliotheca», Cod. 271; PG 104,213. Cf
etiam Epistola cuiusdam Putriarchae Constantinopolitani ad Martyrium
Episcopum Antiochenum; PG, 119, 900). Quae
verba cito ab Ecclesia Constantinopolitana sunt recepta, atque etiamnum ab
Ecclesiis ritus Byzantine adhibentur.
In Occidente autem verba ritus, Baptismum complentis, usque ad saeculum
duodecimum et tertium decimum minus definita sunt. Verum in Pontificali Romano
saeculi duodecimi primum occurrit formula, quae postea effecta est communis:
Signo te signo crucis et confirmo te chrismate salutis. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti (M. ANDRIEU, Le
Pontifical Romain au Moyen-Age, t. 1, Le Pontifical Romain du XIIe
siècle: Studi e Testi, 86, Città del Vaticano 1938, p. 247).
Ex iis, quae in memoriam revocavimus, liquet in actione confirmandi in Oriente
et Occidente, alia sane ratione, primum locum obtinuisse chrismationem, quae
apostolicam manuum impositionem quodam modo repraesentat. Cum autem ea
chrismatis unctio spiritualem Sancti Spiritus, qui fidelibus datur, unctionem,
apte significet Nos confirmatam volumes eiusdem exsistentiam et momentum.
Quod ad verba attinet, quae in chrisrmatione proferuntur, dignitatem venerabilis
formulae, quae in Ecclesia Latina adhibetur, aequa aestimatione perpendimus
quidem; ei tamen praeferendam censemus antiquissimam formulam ritus Byzantini
propriam, qua Donum ipsius Spiritus Sancti exprimitur atque effusio Spiritus die
Pentecostes peracta recolitur (cf Act 2,1-4 et 38). Hanc ergo forrmulam,
fore verbum pro verbo reddentes, accipimus.
Quapropter, ut ritus Confirmationis recognitio ad ipsam etiam ritus
sacramentalis essentiam congruenter pertineat, Suprema Nostra Auctoritate
Apostolica decernimus et constituimus, ut ea, quae sequuntur, in Ecclesia Latina
in posterum serventur:
SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS CONFERTUR PER UNCTIONEM CHRISMATIS
IN FRONTE, QUAE FIT MANUS IMPOSITIONE, ATQUE PER VERBA:
«ACCIPE SIGNACULUM DONI SPIRITUS SANCTI».
Impositio vero manuum super electos, quae cum praescripta oratione ante
chrismationem fit, etsi ad essentiam ritus sacramentalis non pertinet, est tamen
magni aestimanda, utpote quae ad eiusdem ritus integram perfectionem et ad
pleniorem Sacramenti intellegentiam conferat. Patet eam manuum impositionem,
quae praecedit, differre a manus impositione, qua unctio chrismatis fit in
fronte.
His omnibus de essentiali Sacramenti Confirmationis ritu statutis ac declaratis,
Ordinem etiam eiusdem Sacramenti a Sacra Congregazione prο Culte Divino
collatis consiliis cum Sacris Congregationibus prο Doctrina Fidei, de Disciplina
Sacramentorum atque pro Gentium Evangelizatione quοad materiam earum
competentiae subiectam recognitum, Νοs Apostolica Nostra Auctoritate approbamus.
Cuius Ordinis, novam formam continentis, editio Latina, statim ut
prodierit, editiones vero vulgares, a Conferentus Episcopalibus apparatae et ab
Apostolica Sede confirmatae, die, quae a singulis ciusmodi Conferentiis
statuetur, vigere incipient; vetus autem Ordo usque ad finem anni 1972 potent
adhiberi. A die tamen 1 mensis Ianuarii anni 1973 novo tantum Ordine omnibus, ad
quos pertinet, erit utendum.
Nostra haec statuta et praescripta in Ecclesia Latina firma et efficacia esse et
fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque
praescriptionibus etiam peculiari mention dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in Assumptione Beatae
Mariae Virginis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.
PAULUS PP. VI
AΑS 63 (1971), pp. 657-664
|