PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KONGOLOËNSIS ET ALIARUM
(MANOËNSIS)
*
DIVISIS DIOECESIBUS KONGOLOËNSI,
BALDUINOPOLITANA ET KILWAËNSI, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR «MANOËNSIS»
COGNOMINANDA.
Qui regno Christi tum servando tum propagando praepositi sumus, nihil
sanctius umquam in officiis Nostris habuimus, quam ut catholicam fidem in
populis prorogemus usque ad ultimum terrae, divinae gratiae rore favente. Quam
ob rem cum ad christianam religionem intendendam, Sacrae Congregationi pro
Gentium Evangelizatione, post auditos venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani,
Archiepiscopum titulo Mallianensem. et Apostolicum in Congo Nuntium necnon
Ordinarios quorum intererat, visum esset bene fieri, si divisis dioecesibus
Kongoloënsi, Balduinopolitana et Kilwaênsi nova in eorum finibus conderetur, Nos
hanc sententiam in omnibus confirmantes et ratam habentes, Nostra suprema
potestate haec statuimus atque iubemus. A dioecesibus Kongoloënsi,
Balduinopolitana et Kilwaënsi territoria separamus vulgo appellata Manono et
Malemba-Nkulu; quibus omnibus novam constituimus dioecesim Manoënsem
cognominandam atque archidioecesi Lubumbashiensi suffraganeam. Huius dioecesis
erit caput atque Episcopi domicilium urbs vulgo Manono in qua cathedra
episcopalis potestatis collocabitur; concedimus autem ut pro Canonicorum
Collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et ope ad iuris
normas iuivaturi. Ceterum haec omnia quae mandavimus ad exitum adducat
venerabilis Frater Bruno Torpigliani, quem diximus, vel quem ipse delegaverit.
Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem pro Gentium Evangelizatione quam primum mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die vigesimo quarto naensis aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius |
AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione sec de Propaganda Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 11, pp. 807-808
© Copyright 1971
- Libreria Editrice Vaticana