 |
CONSTITUTIO APOSTOLICA*
LAUDIS
CANTICUM
Officium divinum ex decreto
Concilii Oecumenici Vaticani II instauratum, promulgatur
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Laudis canticum, quod in supernis sedibus omne per aevum concinitur, quodque
Summus Sacerdos Christus Iesus huic exsilio invexit, Ecclesia per tot saeculorum
decursum mira formarum varietate praeditum constanter fideliterque est prosecuta.
Liturgia igitur Horarum paulatim ita processit, ut Ecclesiae localis evaderet
oratio, quae statutis temporibus et locis, sacerdote praesidente, fiebat quasi
necessarium quoddam complementum, quo illa divini cultus summa, quae in
Eucharistico Sacrificio continetur, ad horas vitae humanae redundaret et
extenderetur.
Liber autem divini Officii, qui pluribus additamentis sensim decursu temporum
crevit, effectus est instrumentum aptum sacrae illi actioni, cui destinatur.
Quoniam vero per hominum aetates in modum celebrationis mutationes satis amplae
sunt inductae, in quibus etiam singularis divini Officii celebratio numeratur,
mirum non est, si idem liber, Breviarium aliquando appellatus, ad multimodas
formas est accommodatus, quae ipsas compositionis rationes interdum afficiebant.
Concilium Tridentinum, cum propter angustias temporis reformationem Breviarii
absolvere non potuisset, eam rem ad Sedem Apostolicam detulit. Breviarium
Romanum, quod a Decessore Nostro Sancto Pio V anno MDLXVIII promulgatum est,
ante omnia, ut vehementer postulabatur, uniformitatem orationis canonicae in
Ecclesia Latina importavit, quae tunc temporis erat dilapsa.
Subsequentibus saeculis plura a Summis Pontificibus Xysto V, Clemente VIII,
Urbano VIII, Clemente XI aliisque recognita sunt.
Sanctus Pius X novum Breviarium suo iussu apparatum anno MCMXI edidit.
Instaurato antiquo more CL psalmos unaquaque hebdomada recitandi, tota Psalterii
dispositio est innovata, quod omnes amotae sunt repetitiones atque facultas data
componendi Psalterium feriale necnon cursum lectionis biblicae cum
Officiis Sanctorum. Praeterea Officium diei dominicae ita elatum est et auctum,
ut festis Sanctorum plerumque anteponeretur.
Totum rursus liturgicae instaurationis opus susceptum est a Pio XII, qui, ut
nova Psalterii interpretatio a Pontificio Instituto Biblico confecta tam in
privata quam in publica recitatione adhiberetur, concessit, itemque peculiari
coetui, a se anno MCMXLVII constituto, mandavit, ut hanc Breviarii quaestionem
expenderet. Eadem de re ab anno MCMLV universi per orbem Episcopi interrogati
sunt. Huius operae et sollertiae fructus coepti sunt percipi ex Decreto de
rubricis ad simpliciorem formam redigendis, die XXIII meresis martii anno MCMLV
edito, atque ex normis, quas de Breviario Ioannes XXIII in Codice Rubricarum
anno MCMLX emisit.
At cum partem tantum renovationis liturgicae sanciret, idem Summus Pontifex
Ioannes XXIII perspiciebat altiora principia, quibus res liturgica inniteretur,
maiore investigatione egere; quod quidem opus Concilio Oecumenico Vaticano II
mandavit, quod interea convocaverat. Sic factum est, ut illa Synodus de Liturgia
uniiversim ac de precibus horariis particulatim tam copiose ac diserte, tam
religiose et valide ageret, ut vix simile quicquam in tota Ecclesiae historia
inveniatur.
Dum Concilium Vaticanum adhuc celebrabatur, Nobis curae fuit, ut statim, post
promulgatam Constitutionem de sacra Liturgia, eius statuta ad effectum
deducerentur.
Qua de causa in ipso Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, a
Nobis condito, peculiaris coetus est institutu qui, viris doctis peritisque
disciplina liturgica, theologica, spirituali; pastorali adiutricem operam
praebentibus, septem annos summa cum diligentia et navitate in novo libro
Liturgiae Horarum conficiendo elaboravit.
Principia totiusque operis contexendi ratio necnon singulae eius, partes a
praedicto Consilio atque etiam a Synodo Episcoporum, anno MCMLXVII coacta, sunt
probata, consultis totius Ecclesiae Episcopis et permultis animarum pastoribus,
religiosis et laicis.
Iuvat igitur ea, quae ad novam Liturgiae Horarum rationem ordinationemque
pertinent, singillatim exponere.
1. Quemadmodum Constitutione a verbis Sacrosanctum Concilium incipiente
postulatur, ratio est habita condicionum, in quibus hac aetate sacerdotes
operibus apostolicis addicti versantur.
Ita autem Officium est concinnatum et instructum, ut idem, cum sit oratio totius
populi Dei, partecipare possint non solum clerici, sed etiam religiosi, quin
etiam laici. Diversi ordinis et gradus hominibus ac peculiaribus eorum
postulatis eo consultum est, quod variae formae celebrationis sunt inductae,
quibus oratio accommodari potest variis coetibus ad Horarum Liturgiam
incumbentibus, secundum eorum condicionem atque vocationem.
2. Cum vero Liturgia Horarum sit sanctificatio diei, ordo orationis sic est
recognitus, ut Horae canonicae facilius componi possent cum horis dïei
naturalibus, iis rerum adiunctis attentis, in quibus vita hominum nostris
temporibus degitur.
Quapropter Hora Prima abolita est; Laudes vero matutinae et Vesperae, utpote
quasi quidam cardines totius Officii, maximum acceperunt momentum, siquidem iis
inest indoles verae orationis matutinae et vespertinae; Officium lectionis, dum
pro iis, qui vigilias celebrant, indolem nocturnam servat, cuilibet tamen horae
diei accommodatur; quoad ceteras, Hora media ita disposita est, ut qui ex Tertia,
Sexta, Nona unam tantum eligant Horam, hanc diei tempori, quo eam celebrent,
aptent ac de cursu Psalterii per liebdomadas distributo nihil omittant.
3. Ut in Officio celebrando mens voci facilius concordet et Liturgia Horarum
vere fiat fons pietatis et orationis personalis nutrimentum (CONC. VAT.
II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 90: 56 (1964),
p. 122), in novo libro Horarum onus cotidianum est nonnihil deminutum, textuum
autem varietas insigniter aucta, plura adiumenta ad psalmorum meditationem
praebentur, cuiusmodi sunt tituli, antiphonae, orationes psalmicae, atque
tempora silentii pro opportunitate servandi proponuntur.
4. Secundum ordinationem Concilii (Ibid., n. 91, pp. 122-123), Psalterium,
hebdomadario cyclo ablato, in quattuor hebdomadas distribuitur, nova recepta
interpretatione latina, quam Commissio pro nova Vulgata Bibliorum editione a
Nobis condita apparavit. Qua in nova psalmorum distributione pauci quidam psalmi
et versiculi asperiores omissi sunt, ratione ducta praesertim difficultatum,
quae in celebratione lingua vulgari peragenda inde essent oriturae. Praeterea
nova quaedam cantica, ex libris Veteris Testamenti deprompta, Laudibi a
matutinis, ad earum spiritualem ubertatem augendam, addita sunt; in Vesperas
etiam cantica sunt inducta ex Novo Testamento, quibus veluti margaritis ornantur.
5. Verbi divini thesaurus copiosior effunditur in novo ordine lectionum e sacra
Scriptura sumptarum, qui ita compositus est, ut cum ordine lectionum, quae in
Missa fiunt, congruat. Pericopae quandam unitatem argumenti universe prae se
ferunt et ita selectae sunt, ut praecipua historiae salutis momenta per anni
cursum repraesentent.
6. Secundum normas a Concilio oecumenico statutas, lectio cotidiana ex operibus
sanctorum Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum peragenda ita instaurata est, ut
optima quaeque e scriptis christianorum auctorum, maxime sanctorum Patrum,
proponantur. Praeterea, ut spirituales divitiae horum Scriptorum abundantius
suppeditentur, alterum parabitur Lectionarium ad libitum, unde uberiores fructus
percipi possint.
7. E textu libri Liturgiae Horarum ea omnia ablata sunt, quae cum fide historiae
non conveniunt, atque adeo lectiones praesertim hagiographicae ita recognitae,
ut singulorum Sanctorum imprimis effigies spiritualis et momentum, quod ad vitam
Ecclesiae habuerunt, exponantur in suaque luce collocentur.
8. Ad Laudes matutinas additae sunt Preces, quibus consecratio diei et
supplicationes pro inchoando opere enuntientur. Ad Vesperas vero brevis fit
supplicatio, in modum orationis universalis concinnata.
In fine autem huiusmodi precum resumpta est Oratio dominica; quo fit, ut, cum
eadem in Missa etiam dicatur, postris tandem temporibus mos redeat
Christianitatis primaevae orationem illam ter in die proferendi.
Renovata igitur atque ex integro instaurata sanctae Ecclesiae oratione Secundum
perantiquam eius traditionem et ratione habita necessitatum huius temporis,
summopere optandum esse videtur, ut ea totam precationem christianam penitus
pervadat, vivificet, regat, exprimat atque vitam spiritualem populi Dei
efficaciter alat.
Prorsus ergo fore confidimus, ut sensus illius orationis sine intermissione
faciendae (Cf Lc 18, 1; 21, 36; 1 Thess 5, 17; Eph 6,18),
quam Dominus noster Iesus Christus Ecclesiae suae mandavit, reviviscat, siquidem
liber Liturgiae Horarum, apta per tempora partitus, eam iugiter fulcit et
adiuvat, ipsa vero actio, praesertim cum aliqua communitas eius causa est
congregata, veram Ecclesiae orantis naturam exprimit eiusque admirabile signum
apparet.
Oratio christiana est imprimis precatio universae hominum communitatis, quam
Christus sibi coagmentat (Cf CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia,
Sacrosanctum Concilium, n. 83: AAS 56 (1964), p. 121), hanc scilicet orationem
singuli participant estque haec unius corporis propria, duro preces funduntur,
quae ideo vocero dilectae Sponsae Christi, optata et vota totius populi
christiani, supplicationes et implorationes pro omnium hominum necessitatibus
significant.
Ex corde autem Christi haec oratio accipit unitatem. Voluit enim Redemptor
noster, ut quam in mortali corpore supplicationibus suis suoque sacrificio
inierat vitam, eadem per saeculorum decursum non intermitteretuи in Corpore suo
mystico, quod est Ecclesia (PIUS
XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947, n. 2: AAS 39 (1947), p.
522); ita fit, ut oratio Ecclesiae sit simul oratio Christi cum ipsius
Corpore ad Patrem (CONC. VAT. II, Const. de sacra Liturgia, Sacrosanctum
Concilim, n. 85: AAS 56 (1964), p. 121). Agnoscamus igitur oportet, duro
Officium persolvimus, in Christo resonantes voces nostras et voces eius in nobis
(Cf S. AUGUSTINUS, Enarrationes in ps. 85, n. 1).
Quo autem apertius haec orationis nostrae indoles elucescat, necesse est, ut
ille suavis et vivus sacrae Scripturae affectus (CONC.VAT. II, Const. de
sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 24: AA8 56 (1964), pp. 106-107),
quem Liturgia Horarum aspirat, in omnibus reviviscat, ita ut sacra Scriptura
fons praecipuus totius orationis christianae reapse evadat. Oratio praesertim
psalmorum, quae actionem Dei in historia salutis iugiter prosequitur ac
praedicat, novo affectu comprehendatur oportet a populo Dei; quod facilius
eveniet, si psalmorum altior intellectus, secundum eum sensum, quo in sacra
Liturgia canuntur, diligentius apud clerum promovebitur et apta catechesi
omnibus fidelibus impertietur. Haec vero sacrae Scripturae ditior lectio non
solum in Missa, sed etiam in nova Liturgia Horarum efficiet, ut historia salutis
indesinenter recolatur eiusque continuatio in vita hominum efficaciter
annuntietur.
Cum vero vita Christi in eius Corpore Mystico vitam etiam cuiusque fidelis
propriam seu personalem perficiat et elevet, quaevis repugnantia inter orationem
Ecclesiae et orationem personalem prorsus est reicienda, atque rationes, quae
inter utramque intercedunt, maiorem vim accipiant magisque dilatentur oportet.
Oratio mentalis ex lectionibus, psalmis ceterisque Liturgiae Horarum partibus
indeficiens hauriat alimentum. Ipsa Officii recitatio necessitatibus orationis
vivae et personalis, quantum fieri potest, accommodetur oportet, eo quod, prout
in Institutione generali cavetur, rhythmi et modi adhibentur atque celebrationis
formae seliguntur, quae orantium spirituali condicioni magis congruant. Quodsi
oratio divini Officii vera efficitur oratio personalis, nexus etiam illi magis
patescunt, quibus Liturgia ac tota vita christiana inter se coniunguntur. Est
enim universa fidelium vita, per singulas diei ac noctis horas, quasi quaedam
leitourgia, qua illi se ipsos in ministerium amoris erga Deum et homines
tradunt, actioni Christi inhaerentes, qui cunctorum hominum vitam conversatione
et oblatione sua sanctificavit.
Hanc altissimam veritatem, quae in vita christiana inest, Liturgia Horarum plane
significat et efficaciter confirmat.
Qua de causa horariae preces omnibus christifidelibus proponuntur, iis etiam,
qui eas recitandi lege non tenentur.
Ii vero, qui mandatum ab Ecclesia acceperunt Liturgiam Horarum celebrandi,
integrum eius cursum cotidie religiose persolvant, horarum veritate, quantum
fieri potest, servata; ac debitum imprimis momentum tribuant Laudibus matutinis
et Vesperis.
Ad hoc autem peragendum ii, qui, Ordine sacro aucti, signum Christi Sacerdotis
speciali modo prae se ferunt, aut qui per vota religiosae professionis Dei et
Ecclesiae servitio peculiariter consecrati sunt, non sola legis observantia
adducantur, sed perspecta rei intima praestantia necnon convenientia pastorali
et ascetica impelli se sentiant. Est enim valde optandum, ut apud omnes oratio
publica Ecclesiae ex renovatione spiritus procedat atque ex agnita necessitate
interna totius corporis Ecclesiae, quae ad imaginem Capitis sui aliter describi
nequit quam ut Ecclesia orans.
Resonet ergo, ope novi libri Liturgiae Horarum, quem nunc Apostolica auctoritate
Nostra sancimus, approbamus et promulgamus, magnificentior et pulchrior laus Dei
in Ecclesia huius aetatis; societur ei, quae a Sanctis et Angelis in aula
caelesti canitur, et per dignos progressus diebus huius terrestris exsilii
celerior occurrat illi laudi plenae, quae per omne aevum tribuetur Sedenti in
throno, et Agno (Cf Apc 5, 13).
Statuimus autem, ut novus hic Liturgiae Horarum liber statim usurpari possit
atque in lucem editus fuerit. Episcopales interea Conferentiae editiones eiusdem
liturgici operis lingua vernacula apparandas curent atque, post datam a Sancta
Sede approbationem seu confirmationem, diem definiant, quo eaedem, sive ex toto
sive ex parte, in usum recipi possint vel debeant. A die autem quo populares
huiusmodi interpretationes in celebrationes, lingua vernacula peragendas, assumi
debebunt, iis etiam qui lingua Latina uti pergunt, instaurata tantum Liturgiae
Horarum forma adhibenda erit.
Iis vero, qui, ob provectam aetatem vel ob peculiares causas, graves experiuntur
difficultates in novo Ordine servando, licet, de consensu sui Ordinarii ac
tantummodo in recitatione a solo peragenda, Breviarium Romanum, quod antea in
usu erat, sive ex toto sive ex parte retinere.
Nostra vero haec statuta et praescripta nunc et in posterum furma et efficacia
esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque
praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis novembris, in sollemnitate Omnium
Sanctorum, anno MCMLXX, Pontificato Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
* AAS 63 (1971), pp. 527-535
|