 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RATCHABURENSIS
(SURATTHANENSIS) *
DIVISA DIOECESI RATCHABURENSI, NOVA
DIOECESIS CONSTITUITUR, «SURATTHANENSIS» COGNOMINANDA.
Qui Regno Christi tum servando tum propagando praepositi sumus, nihil
sanctius umquam in officiis Nostris habuimus, quam ut catholicam fidem in
populis prorogemus usque ad ultimum terrae, divinae gratiae rore favente. Quam
ob rem, cum ad christianam religionem intendendam, Sacro Consilio Christiano
Nomini Propagando, post auditos Venerabilem Fratrem Ioannem Jadot,
Archiepiscopum titulo Zuritanum atque Apostolicum in Thailandensi, Laosiensi,
Malacensi et Singaporensi regionibus Delegatum, necnon Conventum Episcoporum
Thailandiae, visum esset bene fieri, si divisa dioecesi Ratchaburensi, nova in
eius finibus conderetur, Nos hanc sententiam in omnibus confirmantes et ratam
habentes, Nostra suprema potestate haec statuimus atque iubemus. A dioecesi
Ratchaburensi territorium separamus quod complectitur civiles districtus vulgo
appellatos Praciuab, Ciumphom, Surat Thani, Nakhon Sithammarat, Phatthalung,
Phuket, Ranong, Phanga, Krabi, Trang, Songkhla, Satul, Pattani, Yala et
Narathivat; quibus omnibus novam erigimus dioecesim Suratthanensem
cognominandam, atque Ecclesiae metropolitanae Bangkokensi suffraganeam. Huius
dioecesis erit caput atque Episcopi domicilium urbs vulgo Surat-Thani, in qua
cathedra episcopalis potestatis collocabitur, in templo Deo dicato in honorem
Sancti Raphaėlis, quod ad dignitatem cathedrolis evehimus, iustis honoribus ac
iuribus datis. Praesentium autem difficultatum ratione habita, concedimus ut ad
tempus pro Canonicorum collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum
consilio et ope ad iuris normas iuvaturi. Ceterum quae per has Litteras
mandavimus exsequenda, is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit,
Apostolicam in Thailandensi, Laosiensi, Malacensi et Singaporensi regionibus
Delegationem regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis
facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad
Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide quam
primum mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, odie vigesimo sexto mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Rodomons Galligani
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Gaspar Cantagalli, Protonot. Apost.s. n.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 89-90
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|