 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NAIROBIENSIS
(MACHAKOSENSIS) *
IN KENIAE TERRITORIO NOVA QUAEDAM
DIOECESIS CONDITUR,
« MACHAKOSENSIS » NOMINE.
Antiquarum Africae Ecclesiarum aemulae, quae in tantam famam atque gloriam
devenerunt, recentiorum etiam temporum nobilis illius terrae Ecclesiae, cotidie,
quasi crescentes fluminum aquae, maximis augentur incrementis: Missionariorum
enim labore atque industria multiplicantur christiani, gliscunt coepta pietatis,
fides in Christum Dei Filium vivacior fit, per immensas eius continentis oras
verbum aeterni Numinis, iuxta beatissimi Pauli voces, currit atque clarificatur
(cf. 2 Thess. 3, 1). Quam ob rem, cum Sacrum Consilium Christiano
Nomini Propagando christianae rei statum atque condicionem diligenter
considerasset, venerabilemque Fratrem Petrum Aloisium Sartorelli, Archiepiscopum
titulo Seminensem atque in Kenia Apostolicum Pro-Nuntium, sententiam rogasset,
censuit bene fieri, si ibi loci nova constitueretur dioecesis: hoc enim
religionis incrementis incrementa addere. Quod consilium Nos aeque probantes,
haec statuimus. Ab archidioecesis Nairobiensis territorio civilem districtum,
quem dicunt, vulgari sermone Machakos cognominatum, detrahimus ex eoque novam
dioecesim condimus, ab urbe principe totius regionis Machakosensem
appellandam, Sedi Nairobiensi tamquam suffraganeam subiciendam, atque clero
saeculari committendam. Sacer eius Antistes in urbe Machakos sedem suam ponet in
eaque commorabitur, cathedra suae auctoritatis in templo principe civitatis
collocata, quod ad dignitatem cathedralis evehimus. Item statuimus ut, si ad
praesens collegium Canonicorum condi nequeat, eorum loco Consultores dioecesani
deligantur, qui Episcopo consilio, opera assint. Cetera omnia ad iuris normam
temperentur. Ad ea tandem, quae per has Litteras fieri censuimus, ad exitum
adducenda venerabilem Fratrem Petrum Aloisium Sartorelli legamus, quem diximus;
qui, re acta, documenta exarari studebit, atque ad Sacram Congregationem pro
Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittet sinceris exemplis.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi. Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 21-22
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|