 |
CONSTITUTIO APOSTOLICA *
MISSALE ROMANUM
Missale Romanum ex decreto Concilii
Oecumenci Vaticani II instauratum promulgatur.
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Missale Romanum, ex decreto Concilii Tridentini a Decessore Nostro S. Pio V anno
MDLXX promulgatum (Cf Const. Apost. Quo primum, die 13 menses Iulii anno
1570 data), nemo non suscipit in multis iisque mirificis utilitatis fructibus
esse numerandum, qui ex eadem Sacrosancta Synodo in universam Christi Ecclesiam
dilapsi sunt. Per quattuor enim saecula, non modo illud ritus Latini sacerdotes
pro norma habuerunt, ad quam Eucharisticum Sacrificium facerent, sed sacri etiam
Evangelii nuntii in omnes fere terras invexerunt. Innumeri praeterea sanctissimi
viri animorum suorum erga Deum pietatem, haustis ex eo sive Sacrarum
Scripturarum lectionibus sive precationibus, copiosius aluerunt, quarum
praecipuam partem Sanctus Gregorius Magnus in certum digesserat ordinem.
Sed ex quo tempore latius in christiana plebe increbescere et invalescere coepit
sacrae fovendae liturgice studium, quod, de Decessoris Nostri ven. rec. Pii XII
sententia, estendere visum est actue providentis Dei erga huius aetatis hormines
propensissimae voluntatis indicium, atque Sancti Spiritus per Ecclesiam suam
salutiferum transitum (Cf PIUS ΧII, Allocutio iis, qui primo Conventui ex omni natione de Liturgia
pastorali, Assisii habito, interfuerunt, die 22 mansis Sept. anno 1956: AAS 48,
1956, p. 712), palam pariter eluxit, Missalis Romani formulas tum aliquatenus
recognoscendas tum accessionibus esse locupletandas. Cuius rei faciendae initium
Idem Decessor Noster attulit Vigilia Paschali et Ordine Hebdomadae Sanctae
instauratis (Cf. S. CONGR. RITUUM, Decr. Dominicae Resurrectionis,
die 9 mensis Febr. anno 1951 datum: AAS 43, 1951, pp. 128 ss.; Decr. Maxima
redemptionis nostrae mysteria, die 16 mensis Nov., anno 1955 editum: AAS 47,
1955, pp. 838 ss.), qui proinde primum quasi
gradum posuit ad Missale Romanum novis huius temporis animi sensitius
accommodandum.
Recens autem Concilium Oecumenicum Vaticanum II, edita Constitutione a verbis
Sacrosanctum Concilium incipiente, generalis renovationis Missalis Romani
fundam enta locavit: statuens, ut primum textus et ritus ita ordinaretur, ut
sancta, quae significarent, clarius exprimerent (Cf CONCILIUM OECUM.
VATICANUM II, Const. de sacra liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 21;
AAS 56, 1964, p. 106); deinde ut Ordo Missae ita recognosceretur, ut
singularum partium propria ratio necnon mutua conoxio clarius paterent, atque
pia et actuosa fidelium participatio facilior redderetur (Cf ibid.,
n. 50, p. 114); tum ut, quo ditior mensa Verbi Dei pararetur fidelibus,
thesauri biblici largius aperirentur (Cf ibid., n. 51, p. 114); ut
postremo novus ritus concelebrationis conficeretur, Pontificali et Missali
Romano inserendus (Cf ibid., n. 58, p. 115).
Attamen huiusmodi Missalis Romani renovatio nequaquam ex improviso inducta
putanda est; cum ad eam haud dubie viam munierint progressiones in disciplinis
liturgicis, proximis hisce quattuor saeculis, factae. Nam si, post Concilium
Tridentinum celebratum, ad Missalis Romani recognitionem non parum adiuvarunt
evoluti et inspecti vetusti Bibliothecae Vaticanae aliique undique conquisiti
codices, uti confirmatur Constitutione Apostolica Quo primum a
Decessore Nostro S. Pio V data, posthaec nimirum hinc vetustissimi liturgici
fontes et reperti et foras emissi sunt, hinc liturgicae Orientales Ecclesiae
formulae altius sunt investigatae; ita ut optarent multi, ut huius generis cum
doctrinae tum pietatis divitiae, non modo in tabulariorum tenebris non iacerent,
sed e contrario in lucem prolatae christianorum mentes animosque illustrarent et
pascerent.
Nunc vero, ut novam Missalis
Romani compositionem, summis saltem lineamentis, quasi praefiniamus, in primis
animadvertimus, Institutione Generali, qua in libro tamquam prooemiο usi
sumus, novas normas Eucharistici Sacrificii celebrandi proponi, sive quoad ritus
persolvendos et officia uniuscuiusque astantis et participis propria, sive quoad
supellectiles et loca rei divinae peragendae necessaria.
Praecipua instaurationis novitas in Precatione Eucharistica, quam vocant,
versari existimanda est. Quamvis enim in Romano ritu prima eiusdem Precationis
pars, hoc est Praefatio, varias, saeculis volventibus, susceperit fοrmulas,
altera tamen pars, quam Canonem Actionis appellabant, per illud tempus, quod a
IV ad V saeculum actum est, immutabilem induit formam; cum, e contrario,
Liturgiae Orientales in ipsas Anaphoras quandam varietatem reciperent. Hac autem
in re praeterquam quod Precatio Eucharistica aucta est copia Praefationum, vel
ex antiquiore Romanae Ecclesiae traditione sumptarum, vel nunc primum
compositarum, quibus et peculiares partes mysterii salutis clarius patefierent,
et plura uberiοraque gratias agendi argumenta praeberentur, praeterea ut eidem
Precationi tres novi Canones adderentur stauiimus. Attamen sive ut pastoralibus,
quas nominant, rationibus consuleretur sive ut concelebratio expeditius
procederet, iussimus verba Dominica in qualibet Canonis formula una eademque
esse. Itaque in quavis Precatione Eucharistica illa sic proferri vοlumus: supra
panem: ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO
VOBIS TRADETUR; et supra calicem: ACCIPITE ET BIBETE EX EO OMNES: HIC EST ENIM
CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS
EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. - HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.
Verba autem mysterium fidei, de contextu verbοrum Christi Domini deducta, atque
a sacerdote prolata, ad fidelium acclamationem veluti aditum aperiunt.
Quoad Ordinem Missae, ritus, probe servata eorum substantia, simpliciores
facti sunt (Cf ibid., n. 50, p. 114). Εa namque praetermissa sunt,
quae temporum decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita (Ibid.),
praesertim circa ritus oblatiοnis panis et vini, et circa ritus fractionis panis
et Communiοnis.
Huc accedit
quod restituuntur . . . ad prisitnam Sanctorum Patrum normam nonnulla quae
temporum iniuria deciderunt (Cf ibid.); cuius generis sunt Homilia
(Cf ibid., n. 52, p. 114), et Oratio universalis seu Oratiο fidelium (Cf
ibid., n. 53. n. 114), et ritus paenitentialis, seu reconciliationis cum
Deo et cum fratribus, initio Missae peragendus: cui, ut opοrtebat, suum redditum
est momentum.
Ad haec, iuxta illud Concilii Vaticani II praescriptum, quo praecipiebatur ut
intra praestitutum annorum spatium, praestantior pars Scripturarum Sancatarum
populo legeretur (Cf ibid., n. 51, p. 114), totum Lectionum corpus
diebus dominicis legendarum in trium annorum ordinem tributum est. Praeterea
diebus utcumque festis, lectioni Epistulae et Evangelii alia praeponitur, ex
Veteri Τestamento, vel, Tempore Paschali, ex Actibus Apostolοrum sumpta. Hac
enim adhibita ratione, enucleatius mysterii salutis cοntinuus processus
illustratur, verbis Dei revelatis demonstratus. Quae amplissima lectionum
biblicarum copia, qua diebus festis praestantior Sacrarum Scripturarum pars
fidelibus prοponitur, accessione profecto completur reliquarum Librorum Sacrοrum
partium, quae diebus profestis recitantur.
Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in christifidelibus ea
verbi Dei fames (Cf Am 8, 11) exstimuletur, qua, Spirito Sanctο duce,
novi Foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur.
Hisce ita compositis, illud etiam vehementer fore confidimus, ut sacerdotes et
fideles simul sanctius animum suum ad Cenam Domini praeparent, simul, Sacras
Scripturas altius meditati, verbis Domini uberius in dies alantur. Exinde
denique sequetur, ut, iuxta Concilii Vaticani II monita, Divinae Litterae sive
quasi quidam spiritualis vitae fons perennis, sive praecipuum christianae
doctrinae tradendae argumentum, sive demum cuiusvis theologicae institutionis
medulla ab omnibus habeantur.
Verumtamen in hac Missalis Romani instaurations, non solum tres, de quibus adhuc
diximus, partes, hoc est Precatio Eucharistica, Ordo Missae et Ordο Lectionum,
mutatae sunt, sed ceterae etiam, in quibus idem constat, recognitae et valde
variatae sunt, id est: Temporale, Sanctorale, Commune Sanctorum, Missae Rituales
et Missae votivae, quae vocant. In quibus peculiaris quaedam diligentia ad
Orationes adhibita est, quae non solum numero auctae sunt, ut novis horum
temporum neccssitatibus novae responderent, sed etiam vetustissimae ad
antiquorum textuum fidem redditae. Ex quο factum est, ut singulis praecipuorum
temporum liturgicorum feriins, scilicet Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et
Paschae, diversa cotidie adiceretur oratio.
Quod reliquum est, licet textus Gradualis Romani, ad cantum saltem quod attinet,
nοn fuerit mutatus, tamen, facilioris intellectus gratia, sive Psalmus ille
Responsorius, de quο S. Augustinus et S. Leo Magnus saepe commermorant, sive
Antiphonae ad Introitum et ad Communionem in Missis lectis adhibendae, pro
opportunitate, instaurata sunt.
Ad extremum, ex iis quae hactenus de novo Missali Romano exposuimus quiddam nunc
cogere et efficere placet. Cum Decessor Noster S. Pius V principem Missalis
Romani editionem promulgavit, illud veluti quoddam unitatis liturgicae
instrumentum idemque tamquam genuini religiοsique cultus in Ecclesia monumentum
christiano populo repraesentavit. Haud secus Nos, etsi, de praescripto Concilii
Vaticani II, in novum Missale legitimas varietates et aptationes (Cf CONCILIUM
OECUMENICUM VATICANUM II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium,
nn. 38-40; AAS 56, 1964, p. 110) ascivimus, nihilo tamen secius fore confidimus,
ut hoc ipsum a christifidelibus quasi subsidium ad mutuam omnium unitatem
testandam confirmandamque accipiatur, utpote cuius ope, in tot varietate
linguarum, una eademque cunctorum precatio ad caelestem Patrem, per summum
Pontificem nostrum Iesum Christum, in Spiritu Sancto, quovis ture fragrantior
ascendat.
Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus vigere incipient a die XXX proximi
mensis Novembris hoc anno, id est a Dominica I Adventus.
Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia
esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque
praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Aprilis, in Cena Domini N.I.C.,
anno MCMLXIX;, Pontificatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
* AAS 61 (1969). pp. 217-226
|