 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AUSTRALIAE*
VICARIATUS CASTRENSIS AUSTRALIAE
ERIGITUR.
Summi Pastoris qui munere fungimur, nihil hoc sanctius agitamus in mente quam
ut omnibus populis sacratissimam Christi religionem tradamus et peculiares
fidelium coetus opportunis instruamus spiritualibus auxiliis. Quam ob rem, cum
Conferentia Episcopalis Australiana, instante venerabili Fratre Thoma McCabe,
Episcopo Vollongensi et adhuc pro spirituali militum australianorum cura
«Director» seu «Inspector», enixe postulaverit ut pro christifidelibus exercitus
Australiae Vicariatus Castrensis constitueretur, Nos, de sententia Sacri
Consilii Christiano Nomini Propagando, post auditum venerabilem Fratrem
Dominicum Enrici, Archiepiscopum tit. Ancusensem atque in Australia et
Papuasia-Nova Guinea Apostolicum Delegatum, deque suprema Nostra potestate haec
quae sequuntur decernimus atque iubemus. Suppleto, quatenus opus sit, eorum
interesse habentium vel habere praesumentium consensu, his praesentibus Nostris
Litteris Vicariatum Castrensem Australiae erigimus et constituimus; qui
constabit: Vicario Castrensi, tribus cappellanis maioribus pro copiis
terrestribus et aeriae ac navalis classis, necnon cappellanis minoribus, qui
militum cappellani nuncupabuntur. Sedes Vicariatus Castrensis eiusque Curiae
Camberrae statuimus; quae ad instar Curiae dioecesanae efformabitur et ad eam
pertinebunt: Vicarius Generalis, Cappellani maiores seu Vicarii
quasi-episcopales, consultores ceterique administri qui, iudicio Vicarii
Castrensis, necessarii videantur. A causis non ab Apostolica Sede reservatis et
in prima instantia pertractatis coram iudicio Vicarii Castrensis, fiat
appellatio ad Metropolitam seu Archiepiscopum, semel pro semper electum,
praehabita S. C. de Propaganda Fide approbatione.
Vicario autem Castrensi, a Nobis per decretum eiusdem Congregationis eligendo
et episcopali seu archiepiscopali dignitate cohonestando, iurisdictro ordinaria
erit, personalis, tum fori interni tum fori externi, specialis et cumulativa cum
iurisdictione Ordinariorum locorum, ad normam Instructionis «Sollemne semper»
seu de «Vicariis Castrensibus» a S. C. Consistoriali, die vigesimo tertio mensis
aprilis, a. D. MCMLI editae. In stationibus seu praesidiis militaribus primo et
principaliter Vicarius Castrensis iurisdictionem exercet, secundo, quoties
scilicet Vicarius Castrensis eiusque cappellani absint vel desint, etiam extra
Australiam, semper autem iure proprio, Ordinarius loci atque parochus, initis,
quatenus opus erit, consiliis cum Vicario Castrensi et militum ducibus. Eidem
autem facultatem tribuimus constituendi Vicarium Delegatum seu pro-Vicarium
Castrensem, cui, congrua congruis referendo, munia conferantur quibus C. I. C.
Vicarium Generalem instruit. Vicarii Castrensis iurisdictioni subdantur: —
Sacerdotes saeculares et regulares qui munus cappellani militum, in bonum
animorum, apud Australiae copias legitime exerceant;— universi christifideles
qui in copiis terrestribus seu aeriae et navalis classis, Australianae nationis,
actu stipendia faciunt; omnes pariter fideles qui memoratis copiis addicantur,
dummodo legibus pro iisdem latis adstringantur; — familiae eorum qui supra
memorantur, seu uxores, liberi, famuli, propinqui et necessarii qui cum illis in
stationibus militaribus cohabitent vel extra patriam eosdem comitentur; — omnes
utriusque sexus fideles qui in nosocomiis, eorumque accessionibus vel scholis
militaribus addicti sint et ibidem cohabitent; — omnes tandem christifideles qui
intra copiarum stationes habitent. Cappellanos omnes constituet, servatis
servandis, Vicarius Castrensis; Cappellanos autem maiores necessariis et
opportunis facultatibus pro copiis regendis, ad instar Vicariorum Episcopalium
instruet. Militum cappellani animorum sibi commissorum curam gerent ad normam
memoratae Instructionis «Sollemne semper».
Cappellani militum sive maiores sive minores, quoad ecclesiasticam
disciplinam Vicario Castrensi omnino subdantur, sed potestati quoque Ordinarii
loci, in quo versari contingat, subiciantur. Huic ergo in casibus urgentioribus
et quoties Vicarius Castrensis providere non possit, fas est in eos
animadvertere etiam canonicis sanctionibus, Eli casus ferat, monito confestim
Vicario Castrensi. Quoad militum cappellanos religiosos, si forte adsint,
adamussim servetur Instructio «de Cappellanis militum religiosis» a S. C.
Negotiis Religiosorum Sodalium praeposita, die secundo mensis februarii a. D.
MCMLV edita, nisi in casibus specialibus a S. C. pro Gentium Evangelizatione
aliter provideatur. Cappellani valide et licite audire poterunt confessiones
quorumlibet ad se accedentium in locis militibus reservatis, et etiam extra hos
locos, nisi Ordinarius loci id iisdem expresse negaverit. Ad matrimonium quod
attinet subditorum Vicariatus Castrensis districte servetur praescriptum canonis
1097, 2 C.I.C., id est «pro regula habeatur ut matrimonium coram sponsae parocho
celebretur, nisi iusta causa excuset», et accurate expleantur actus qui, ad
normam iuris, celebrationem matrimonii praecedere et subsequi solent. In
conficienda Relatione de statu Vicariatus Castrensis quae singulis quinquenniis
Apostolicae Sedi exhibenda est, Vicarius Castrensis quaesitis respondeat iuxta
ea quae in «Formula servanda» praescripta sunt a S. C. Consistoriali die
vigesima mensis octobris, anno Domini MCMLVI, statuta. Vacante officio Vicarii
Castrensis, nisi aliter ab Apostolica Sede provisum fuerit, eius munus
devolvetur ad pro-Vicarium, si adfuerit; secus ad Cappellanum maiorem qui ad
normam can. 106, 3 C.I.C. praecedit. Qui autem huiusmodi munus assumpserit
facultatibus fruatur atque oneribus adstringatur quae ius commune, congrua
congruis referendo, Vicario Capitulari tribuit. Eiusdem praesertim erit de
assumpto officio S. C. de Propaganda Fide certiorem facere ab eaque
instructiones impetrare. Ceterum haec omnia quae mandavimus ad exitum adducat
venerabilis Frater Dominicus Enrici, cuius meminimus, vel quem ipse delegaverit.
Rebus vero factis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S. C. de
Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse volumus,
contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 761-764
© Copyright 1969
- Libreria Editrice Vaticana
|