 |
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARENSIS
Normae de Basilica Collegiali Sancti Nicolai, in urbe Bario, nova ratione
eduntur.
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Basilicae Nicolaitanae Barensis i n promptu omnium est tot per saecula laudes
cecinisse sive undique ab oriente et occidente sole fidelium sociatas
multitudines, sive ipsas mira arte exstructas aedes, sive denique, singularibus
collatis iuribus privilegiisque, supremos catholicae Ecclesiae Pastores. Cuius propensioris in idem templum
Romanorum Pontificum voluntatis documento
etiam sunt Pii XII, Decessoris Nostri fel. rec., Litterae Apostolicae a
verbis « Sacris in aedibus » incipientes, die v mensis augusti, anno MDCCCCLI
datae, quibus praeclarissimo Sancti Nicolai Episcopi Myrensis templo, in
pristinam post recentioris belli eversiones ornatioremque formam restituto,
exemptionis privilegium ab Ordinarii Barensis iurisdictione Summus idem Pontifex
confirmavit atque illud curis credidit sodalium Ordinis Fratrum Praedicatorum.
Qui quidem tam impense delato sibi munere functi sunt ut, ob ipsorum cuiusque
navatam operam ob divinaque sollemni ritu persaepe inibi peracta, quam plurimi
christifidelium coetus ad se Sacramentorum sacrarumque concionum pabulo
reficiendos allecti sunt. Nunc autem, Oecumenica Synodo Vaticana secunda
expleta, cum tempus sit impensioris dandi studii ut sive interiores Ecclesiae
opes, sive normae quibus eius instituta ordinantur novo polleant vigore totamque
vitalitatem attingant, adeo ut Christo vivo Ecclesia viva respondeat, necessitas
sincerae praesentisque virium concordiae atque arctioribus nexibus omnium
labores disponendi neminem latere potest. Coniuncta vero huiusmodi opera, eaque
prompta ac magnanima, Archiepiscopi dioecesani nempe et utriusque ordinis
cleri, in urbe Bario maxime postulari videtur, cum non tantum toti civitati sed
universae fere catholicitati momentum Sancti Nicolai Basilica obtineat quaeque
oecumenico motui provehendo in omni memoria iugiter contulerit. Quapropter
libenter precibus accedentes quibus ab Apostolica Sede expostulatum est ut normae, per Apostolicas quas
diximus Pii XII Litteras editae, nova ratione, id
est ad Concilii Oecumenici placita ac nostrorum temporum adiuncta, componerentur
Nos, praehabita concordi sententia Archiepiscopi Barensis atque Moderatorum
Ordinis Praedicatorum, occasionem nacti aliud benevolentiae testimonium
praebendi, idem scilicet templum Sancti Nicolai Sanctae Apostolicae Romanae
Sedi necnon Archiepiscopo dioecesano, alia licet ratione, arctius ligandi, de
sententia dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinalis Sacrae Congregationis pro
Episcopis
Praefecti, quas memoravimus Litteris Apostolicis, quatenus opus sit, obrogantes
ac derogantes, statuimus ut dehinc rerum ordinationes in Basilica Sancti
Nicolai, Barii, et in continentibus aedibus his, quae sequuntur normis regantur.
1. Basilica Sancti Nicolai clerusque eidem adscriptus Apostolicae Sedi in iis
quae pertinent ad Basilicae servitium immediate subiciuntur.
2. Idem templum continentesque aedes Ordini Fratrum Praedicatorum, ad nutum Sanctae Sedis, concreduntur.
3. Nomine cleri, de quo in n. 1, intelleguntur Religiosi Ordinis Fratrum
Praedicatorum Communitatis a Generali Magistro eiusdem Ordinis ibi
constitutae, servitio Basilicae assignati.
4. Basilica S. Nicolai perpetuum in modum ad honorem et dignitatem Basilicae
Pontificiae evehitur, cum omnibus iuribus ac privilegiis quae eiusdem tituli
templis competunt.
5. Apostolica Sedes Basilicae S. Nicolai Delegatum Pontificium praeponit eique iura
et onera quae infra recensentur tribuit.
6. Munus Delegati Pontificii annectitur Archiepiscopo « pro tempore » Barensi,
amisso titulo « Magni Prioris », quo adhuc idem Archiepiscopus honoris
causa condecorabatur.
7. Communitas Religiosorum Fratrum Praedicatorum exemptione etiam a Delegato
Pontificio ad normam iuris communis gaudet. Templum autem iurisdictioni
Delegati Pontificii obnoxium erit eadem ratione qua paroeciales sacrae aedes
Religiosis non pleno iure concreditae. In sacris in Basilica peragendis
Religiosi ritu et Kalendario proprii Ordinis utuntur.
8. Basilicae S. Nicolai Rector erit Superior memoratae Communitatis
religiosae. Ipsi vero, praeter facultates quae infra recensentur, munera et
officia a iure communi sacrarum aedium Rectoribus tributa competunt.
9. Circa praecedentiam, in templo servandam inter varias personas sive physicas
sive morales, normae attendantur in C. I. C. statutae. Ad Delegatum Pontificium et Capitulum Metropolitanum
Barense quod attinet,
usurpentur praescriptiones cann. 347 et 408.
10. Apostolicae Sedes erit: confirmare et instituere Rectorem Basilicae, a
Generali Ordinis Fratrum Praedicatorum Magistro praesentatum; advigilare per
suum Delegatum circa Nicolaitani templi bonorum temporalium, sive mobilium sive
immobilium, administrationem atque circa onerum piarum fundationum, donationum
et oblationum exsecutionem; recipere annuas relationes de vita religiosa et
de statu oeconomico ac patrimoniali Basilicae; nominare, vacante Sede
metropolitana Barensi, Vicarium eiusdem Basilicae eique opportunas et
necessarias concedere facultates.
11. Delegati Pontificii, praeter ea quae eidem ad normam art. 6 competunt, erit: sacris in
Basilica operari pontificali aut sollemni ritu, festis Sancti
Nicolai, diebus nono mensis maii et sexto decembris recurrentibus eidem
assistente Capitulo metropolitano Barensi, adsistentibus autem ei Patribus
Ordinis Praedicatorum ipsius Basilicae, si aliis vel festis diebus vel
adiunctis sacra celebret; pontificali cathedra uti, ad normam legum
liturgicarum; coetibus praesidere, quorum est sollemnia sive ordinaria sive
extraordinaria in honorem S. Nicolai decernere (vulgo « Comitati delle feste
patronali di San Nicola »), eorumdemque coetuum moderatores, a Rectore
Basilicae praesentatos seu designatos, nominare; sacris processionibus
praesidere, quae a Basilica procedunt; convocare et agere congressus seu
conventus sollemniores et peculiares actiones mire in Basilica, collatis cum
eiusdem Rectore consiliis, qui si dissentiat, Apostolica Sedes consulenda; ad
Sanctam Sedem suas et Rectoris relationes quotannis transmittere de statu
aedium, de cultu et actionis pastoralis ratione atque de administratione rerum
Basilicae.
12. Rector Basilicae in muneris possessionem publico ritu a Delegato
Pontificio mittetur, cuius quidem possessionis authenticum editum instrumentum
in Basilicae archivo servandum; in Basilica gaudet facultate ordinaria
praedicandi, sacramentales confessiones recipiendi, matrimoniis assistendi ad
normam cann. 1094 et 1097 § 1, 3, cum onere ad parochum cathedralis templi acta
transmittendi, delegandi facultatem praedicandi et confessiones audiendi,
modo habituali et permanenter, atque matrimoniis assistendi, tantum in
singulis casibus iuxta can. 1096 C. I. C.; praesidet sollemnibus
processionibus, a Basilica procedentibus, quibus Delegatus Pontificius non
intersit; vices Praesidis gerit coetuum, quorum est sive annualia sive
extraordinaria sollemnia
ordinare in honorem S. Nicolai; de consensu saltem praesumpto Delegati Pontificii valet quoque Episcopum quemdam ad speciales
functiones sacras in Basilica agendas invitare; ad extraordinarias quasdam celebrationes in
Basilica
ineundas, beneplacitum requirat a Delegato Pontificio, qui si dissentiat, res
Apostolicae Sedi deferatur; quotannis Delegato Pontificio relationem mittet de
ratione cultus et actionis pastoralis in Basilica exercitae, necnon de
administratione bonorum, Sanctae Sedi transmittendam; vacante denique Rectoris
officio, eoque quomodolibet absente, eius munera et obligationes suscipit qui
eius vices gerit in regimine Communitatis.
Haec tandem omnia, quae decrevimus, ut ad effectum adducantur curet
venerabilis Frater Eganus Righi Lambertini, Archiepiscopus titulo Docleensis
idemque in Italia Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero
negotium perfecerit documenta de more exarabit ad Sacramque Congregationem pro
Episcopis quam primum mittet, de more signata sigilloque impressa. Hanc autem
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis
minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius
CAROLUS Card. CONFALONIERI S. Congr. Pro
Episcopis Praefectus
Franciscus Tinello Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
|