 |
ACTA PAULI PP. VI
CONSTITUTIONES APOSTOLICAE
I
MARINGAËNSIS
(PARANAVIENSIS)
Dismembratis e Maringaënsi dioecesi territoriis, nova conditur dioecesis
«Paranaviensis» appellanda.
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Nil gratius Nobis contingit, qui rei catholicae Dei voluntate summam habemus,
quam Ecclesiam in orbe terrarum securo incessu sensim progredi conspicere, atque
sapienti consilio novos semper filios Christo eiusque beatitatis regno
adiungere, quasi minimum granum illud sinapis, quod in silentio crescit et
patulas frondes dilatat, ut animos ex fallaci errore eripere possit. Quam ob rem
cum venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in
Brasilia Apostolicus Nuntius, collatis consiliis cum Iacobo Aloisio Coelho,
Episcopo
Maringaënsi, audita Conferentia Episcopali Brasiliana, id proposuerit ut
partito territorio Sedis Maringaënsis nova dioecesis ex eo excitaretur, Nos
haec omnia probantes sequentia decernimus. Eorum omnium consensum supplentes qui
hac super re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, a dioecesi Maringaënsi integrum separamus territorium municipiorum - prout in praesens lege civili circumscribuntur
- quae vulgo
cognominantur Alto Paraná, Amapora, Diamante do Norte, Guairaçá, Itauna do
Sul, Loanda, Mirador, Nova Aliança do Ivaí, Nova Londrina, Paraíso do Norte,
Paranavaí, Planaltina do Paraná, Porto Rico, Querencia do Norte, Santa Cruz do
Monte Castelo, Santa Isabel do Ivaí, Santo Antonio do Caiuá, São Carlos do
Ivai, São João do Caiuá, Sao Pedro do Paraná, Tamboara, Terra Rica, eaque
territoria in novae dioecesis formam redigimus, Paranaviensis appellandae iisdemque
cingendae finibus ac civilis regio e qua fit. Hanc novam dioecesim suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Curitibensi; item eius Episcopum, ad normam iuris
auctoritati eiusdem Sedis Archiepiscopi obnoxium. Sedes episcopalis in urbe
vulgo « Paranavaí » erit, magisterii episcopalis autem cathedra in curiali
templo ibidem exstante, Deo in honorem S. Sebastiani Mart. dicato, quod ad
cathedralis dignitatem attollimus, donec aliud B. M. V. Ecclesiae Matri
dicandum extruatur. Sacro vero Praesuli, praeterquam quod omnia iura facimus,
obligationes etiam imponimus muneris proprias. Canonicorum collegium condatur,
iuxta tamen peculiares normas per alias sub plumbo Litteras edendas; quamdiu
autem dioecesis Canonicorum senatu carebit, permittimus ut Consultores
dioecesani deligantur, qui consilio et ope Episcopo assint. Mensam episcopalem
efficient: fidelium collationes, Curiae proventus, congrua para bonorum, si
qua sint, quae novae Sedi obvenient, ad normam canonis 1500 C. I. C. De pueris
atque adulescentibus recipiendis et educandis, qui ad sacerdotium Dei instinctu
vocentur, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis
Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » necnon regulis Sacrae
Congregationis pro Institutione Catholica; ceterum cum iuvenes adoleverint, qui
optimi fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum,
philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Simul ac Paranaviensis
dioecesis condita fuerit per harum Litterarum effectionem, eo ipso Sacerdotes ei
Ecclesiae addicantur, in cuius territorio beneficium vel officium legitime
habeant. Ceteri Sacerdotes, clerici atque Seminarii tirones, ei in qua domicilium habeant. Acta et documenta novam dioecesim quoquo modo respicientia a
Curia Maringaënsi ad Paranaviensem transferantur, ut in condendo tabulario
religiose custodiantur. Haec omnia ut ad effectum adducantur curet venerabilis
Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatur vir, dummodo in
ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem negotium perfecerit congrua
documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mitti, de
more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum
res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini
praeterea haec voluntatis Nostrae documenta
vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae apud S. Petrum, die vigesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS CARD. TRAGLIA S. R. E. Cancellarius
CAROLUS CARD.CONFALONIERI S. Congr. pro Episcopis
Praefectus
Franciscus Tinello Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton.
Apost.
|