 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
S. PETRI ET ARCIS GALLICAE ET ALIARUM*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN MEDIA
AMERICA CONSTITUITUR,
CUIUS ERIT METROPOLITANA SEDES ECCLESIA S. PETRI ET ARCIS GALLICAE.
Quod Christus, Dei Filius hominumque Redemptor, apostolos suos monuit, ut,
nempe, testes sibi essent «in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et
usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8), id profecto sancta Dei providentia atque
eorundem Apostolorum labore, eorumque qui ipsis in Ecclesiae regimen
successerunt, tam feliciter ac prospere evenit, ut iam omnes et populi, et
gentes, et nationes in veri Numinis cognitionem pervenerint, quin et multi ad
Christi dogmata ac placita vivant. Quam ob rem, eum Sacrae Congregationi
Christiano Nomini Propagando, post quidem auditum venerabilem Fratrem Mariam
Iosephum Lemieux, Arehiepiscopum titulo Salditanum atque in Francophonis
regionibus Americae mediae et meridionalis Apostolicum Delegatum, visum fuerit
ibi loci novam provinciam ecclesiasticam condere, Nos post rem bene reputatam
consilium recte probantes, haec quae sequuntur statuimus atque iubemus. Ex
territorio Ecclesiarum S. Petri et Arcis Gallicae seu Martinicensis, Imae
Telluris et Pointapitrensis, et Caiennensis, novam provinciam Ecclesiasticam
constituimus, cuius circumscriptionis Sedes metropolitana erit prima trium,
quae in posterum S. Petri et Arcis Gallicae cognominabitur; ceterae
suffraganeae. Placuit ideo ut harum prior, mutato nomine, Imae Telluris et
Petrirostrensis appelletur, altera autem, servato nomine, Caiennensis.
Censemus praeterea ut venerabilis Frater Henricus Maria Varin de la Brunelière,
hactenus Episcopus Sedis cathedralis S. Petri et Arcis Gallicae seu
Martinicensis, Archiepiscopus Metropolita eiusdem Ecclesiae renuntietur,
factis nempe iuribus et oneribus iustis. Id etiam statuimus ut cathedrale
templum S. Ludovico Regi dicatum, in urbe Arce Gallica, sit in posterum
metropolitanum templum, congruo decore. Ceterum quae per has Litteras
Apostolicas iussimus, venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux ad exitum deduci
curabit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum
sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Hanc
vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur viro suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 182-183
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|