 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KOLENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA KOLENSIS AD
GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.
Sacram Evangelii legem in praefecturae apostolicae Kolensis finibus latissime
esse disseminatam praecipua causa fuit, cur de eadem ad dioecesis gradum
adducenda Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando egerit. Quam praeterea
dignitatis accessionem non solum debitae comprobationis signum esse, ob
apostolicos ibidem iamdiu a sodalibus Congregationis Sacrorum Cordium Iesu et
Mariae necnon adorationis perpetuae SS. Sacramenti altaris exanclatos labores,
verum etiam spei optimae significationem vel uberiores in posterum posse pro
eius terrae incolis laborum fructus colligi. Cumque eiusdem Sacrae
Congregationis sententiam, Nobis, post auditum venerabilem Fratrem Ioannem
Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia et in Congo
Apostolicum Nuntium, relatam, accipiendam esse censuerimus, suprema et
apostolica potestate Nostra praefecturam Kolensem ad dioecesis gradum
attollimus, eodem nomine iisdemque servatis finibus. Novam dioecesim
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Luluaburgensi, sic ut eius Episcopus
metropolitanae auctoritati eiusdem Luluaburgensis Ecclesiae Antistitis ad normam
Iuris Canonici obnoxius erit. Decernimus praeterea ut Episcopi sedes in urbe
vulgo Kole sit; episcopalis vero magisterii cathedra in principe eiusdem urbis
sacra aede. Curet insuper Episcopus ut, quandiu Canonicorum collegium condi non
possit, Consultores dioecesanos deligat, qui sibi auxilio et consilio assint. De
ceteris, Codicis Iuris Canonici praescripta diligenter serventur. Haec quae
decrevimus ad effectum adducat venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem
diximus, vel ab eo delegatus sacerdos; qui vero negotium perfecerit congrua
documenta conficiat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide mittat, de
more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res
est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 179-180
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|