 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ARUNDELLIENSIS -
BRICHTELMESTUNENSIS*
IN ECCLESIA
ARUNDELLIENSI-BRICHTELMESTUNENSI
CATHEDRALE COLLEGIUM CANONICORUM CONSTITUITUR.
Qui Canonicorum institutum etsi breviter consideret, is facile intelleget cur
apud Ecclesiam sanctam, Christi sponsam castissimam, horum Collegiorum
constitutionem praecipuum semper locum obtinuerit: non solum enim cathedrale
Capitulum, quod cognominant, senatus est ecclesiastici ordinis atque Praesulum,
verum etiam preces iustis honoribus ac memori mente summo atque adorando Dei
numini publice atque Ecclesiae nomine adhibet, qua re nihil sanctius esse
potest. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Ioannes Cashman, Episcopus
Arundelliensis-Brichtelmestunensis, ab hac Apostolica Sede nuper petierit ut in
suo cathedrali templo Canonicorum collegium conderetur, Nos consilio petito a
venerabili Fratre Hygino Cardinale, Archiepiscopo titulo Neptensi atque in Magna
Britannia Apostolico Delegato, admotis precibus accedentes haec statuimus atque
iubemus. In templo cathedrali Arundelliensi-Brichtelmestunensi Canonicorum
collegium constituimus, quod una constabit Dignitate, nempe Praeposito, atque
undecim Canonicis. Chorales preces semel in mense a Canonicis fundentur, praeter
aestiva tempora, idque absolvetur unius horae Tertiae recitatione atque Missae
celebratione. Ad habitum quod attinet, Praepositus et Canonici, in capitularibus
caerimoniis et intra limites dioecesis, super vestem talarem induent rochetum et
mantelletum purpurei coloris, circumornatum mustellinis limbis. Dum autem sive
Dignitas sive Canonicatus fuerint congrua praebenda instructi, poterunt etiam
iis sacerdotibus assignari, qui alio beneficio fruantur, etsi cum animorum
curatione coniuncto. Cetera omnia, Canonicorum scilicet officia, iura,
privilegia, Iura Canonico temperentur, atque Constitutionibus capitularibus,
quae quam primum conscribantur ab Episcopoque probentur. Ceterum quae per has
Litteras Nostras praescripsimus, venerabilis Frater Hyginus Cardinale exsequi
studebit, vel quem ille delegaverit. Re vero ad exitum adducta, documenta
exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito
mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum rea est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur .
Datum Romae apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 67-68
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|