 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PAKSENSIS*
IN LAOTIANA REGIONE NOVUS VICARIATUS
APOSTOLICUS CONDITUR,
« PAKSENSIS » NOMINE.
Christi parabola, quae est de grano sinapis, quod terra excipit, alit, dum
crescit in arborem eamque tam patulam ut avibus caeli et umbram praeberet et
domum, Ecclesiam sane adumbrat, quae ab eodem Christo, Dei Filio, humilibus
quidem initiis condita, gratiae fermento ita crevit, ut ex omnibus gentibus
atque nationibus filios suo sinu exceperit mater benigna atque sedula. Haec
autem mira christianae fidei progressio, tum alibi, tum singulari modo, flante
Dei Spiritu, in apostolico vicariatu Savannakhetensi deprehendi potest, curae
atque sollicitudini Patrum Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes
concredito; ita ut sive ad maiora christianae religionis incrementa sive ad
gratias referendas iisdem dilectis Filiis sacri Evangelii praeconibus, visum sit
novum ibi loci vicariatum constituere, novamque flammam veritatis excitare. Quae
cum ita sint, venerabili Fratre Angelo Petroni sententiam rogato, Archiepiscopo
titulo Noricensi et in Thailandia, regione Laosiensi atque Peninsula Malacensi
Apostolico Delegato, simulque venerabilibus Fratribus Nostris auditis S. R. E.
Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi Fidei Propagandae praesunt, haec
statuimus. Vicariatum apostolicum Savannakhetensem dividimus, ita ut e
territoriis, seu Districtibus civilibus, ut dicunt, Saravane, Vapikhamthong,
Sédone, Champassac, Attopeu et Sithandone novus vicariatus condatur, nomine
Paksensi, qui iisdem Patribus attribuatur gubernandus atque regendus
Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes. Quos, sane, hortamur ut quem
ad modum hactenus nulli labori parcentes fines christiani imperii protulerunt,
ita etiam in posterum in idem omnibus nervis contendant. Ceterum, quae
descripsimus venerabilis Frater Angelus Pedroni ad exitum deduci curabit, vel
quem ipse delegaverit, factis nempe omnibus facultatibus necessariis; re acta,
documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei
Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1111-1112
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|